Sermon 41

Saint Thomas apôtre.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 105ra-vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 5rb-6ra.
F. 105ra : Quia uidisti me credidisti, in Io. (20, 29).

Creditor cui non potest solui statim in presenti totum rei uendite pretium, quando dantur sibi alique arre 1279 , libentius credit residuum. Curialior tamen esset si absque omni arra 1280 totum crederet. Nos omnes qui uiuimus in uita presenti sumus creditores, prima Pe. (1, 8) : numquid nunc non uidentes creditis. Exspectamus adhuc solutionem, pretium nostre redemptionis, quod pretium non est aliud quam clara uisio Dei : « Visio tota merces 1281 … » Nec idem pretium potest solui perfecte creditoribus in uita presenti quia non uidebit me homo et uiuet in Ex. (33, 20). Set salutem talem exspectamus in patria, ubi enim uidebimus eum sicuti est. Curiales ergo sunt illi creditores qui nullam arram uisionis habentes, nichilominus totum credunt. Istos commendat Dominus in euangelio hodierno (Io. 20, 29) : beati qui non uiderunt et crediderunt. Pauci sunt hodie tales qui uelint credere sine arris. Etsi 1282 signa et prodigia uideritis, non creditis in Io. (4, 48). Hodie iuxta uulgare dictum : nullus credit in Deum nisi super bonum uadium. Arra autem potissime illius beate uisionis fuit uisio humanitatis Christi. Unde et apostolis dictum est : beati oculi qui uident que uos uidetis (Luc. 10, 23). Sine istis arris Thomas credere noluit (Io. 20, 25) : nisi, inquit, uideo, non credam. Set datis sibi arris, ostensa sibi humanitate 1283 et ostensis cicatricibus uulnerum Christi, tunc libenter et faciliter credidit et dixit : Dominus meus et Deus meus (Io. 20, 28), illud scilicet quod noluit credere sine arris imperatur ei in uerbis propositis : quia uidisti me, credidisti. Ubi |105rb| tria notantur : primo spectaculum summe formidinis exclusiuum, quia uidisti ; secundo spectaculum regie ymaginis ostensiuum, me, pronomen est demonstratiuum, Philippe qui uidet me uidet et patrem (Io. 14, 9) ; tertio coagulum nimie certitudinis adhesiuum, credidisti.

De primo nota quod dicunt logici quod argumentum est ratio rei dubie faciens fidem, et quamuis sic generaliter differat argumentum, cum certum est quod nullum argumentum, nullum medium tollit a contradictione totale dubium, nec fecit contradictionem simpliciter euidentem, nisi medium demonstratiuum demonstratio facit euidentiam et excludit omnem formidinem. Totus discursus huius uite mortalis est quasi quidam discursus sillogisticus tendens ad unam conclusionem finalem. Finalis autem conclusio omnium uiuentium [est] mors, et in Ps. (77, 50) : non pepercit a morte animarum earum et iumenta eorum in morte conclusit. Conclusio ista habet annexam maximam formidinem. Quilibet naturaliter formidat et timet mortem et pro Deo, est aliquod medium huius dubie formidinis exclusiuum. Vere sic [est] mors et resurrectio mediatoris Dei et hominum. Cogita quod « Christus moriendo mortem destruxit et uitam resurgendo reparauit 1284  » ; de cetero conclusionem mortis non formidabis. Eamus, dicit Thomas, et moriamur cum eo (Jo. 11, 16). Set infideles qui non utuntur hoc medio, non credunt futuram resurrectionem nec exspectant aliam uitam, formidant de conclusione mortis. Non est mirabile, cum non habeant medium dubie formidinis exclusiuum. Set quod fidelis qui resurrectionem credit et uitam eternam exspectat, mori timeat |105va|, hoc est uituperabile. Unde Ambrosius 1285 dicit quod « spes commodi laboris 1286 furatur et metum absconditur periculi ». Dicit bene spes commodi. Mercator uidens se infortunatum in una terra transfert se ad aliam in qua sperat plus lucrari. In nundinis huius mundi plus perdimus quam lucramur. Prou. (I Io. 2, 16) : omne quod est in mundo aut est concupiscentia etc. Si uis emere a carne delicias, statim cum emisti perdidisti, set 1287 emendo diuitias minus habes quam ante haberes. Probatio : desiderium est rei non habite ; set auarus quanto plus habet, tanto minus habet. Si a dyabolo honores nichil per hoc lucraberis, quia honor non est in honorato set in honorante, ergo in nundinis huius mundi nichil potes lucrari ; quod attendens Apostolus dicit ad Phil. (1, 21) : michi uiuere Christus est et mori lucrum. Est ergo Christus uel resurrectio Christi medium quod precognitum excludit a conclusione mortis dubium formidinis. Unde 1288 dicebat quidam sanctus uir 1289  : « O anima mea, egredere, quid times ? LXXV annis Christo seruiuisti 1290 et mortem times ? » Set quia medium non tollit conclusionis formidinem nec facit euidentiam uie 1291 sic demonstratiuum et euidens, ideo apostoli, antequam haberent euidentem demonstrationem de resurrectione Christi, timuerunt de conclusione mortis, set postquam hoc medium fuit eis monstratum, non solum non timuerunt mori, ymmo letanter exposuerunt se morti. Exemplum habemus in euangelio hodierno ubi legimus quod cum fores essent clause (Io. 20, 19) etc. Expone. Ecce ergo spectaculum dubie formidinis exclusiuum |105vb|. In cuius signum sanctus ille Symeon qui responsum acceperat etc. (Luc. 2, 26), uiso hoc spectaculo, mori non timuit, ymmo dixit : nunc dimittis etc. (Luc. 2, 29). Potuit ergo quilibet apostolus dicere et specialiter Thomas, uiso hoc spectaculo, quod dixit Iacob uiso Ioseph filio suo : iam letus moriar quia uidi faciem tuam (Gen. 46, 30). Ubi tria notantur : primo ueritatis perfectione certitudo mirifica, quia uidi. Secundo casualitatis oberine pulcritudo specifica, faciem tuam. Tertio uoluntatis electiue promptitudo magnifica, iam letus moriar etc.

Notes
1279.

arre] erre B.

1280.

arra] erra B.

1281.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, ps. 90, sermo 1, 13 (E. Dekkers, J. Fraipont, SL 39, 1956, p. 1277).

1282.

etsi] nisi B.

1283.

humanitate] humanitatem P, B.

1284.

Guillelmus Duranti senior, Rationale divinorum officiorum, VI, 86, 13 (A. Davril, T.M. Thibodeau, CM 140A, 1998, p. 447).

1285.

Ambrosius Mediolanensis, Explanatio Psalmorum XII, ps. 1, cap. 13 (M. Zelzer, CSEL 64, 1999, p. 10).

1286.

laboris] labores B.

1287.

set] si B.

1288.

unde om. B.

1289.

Manipulus florum, Anima AD (quidam sanctus) ; Hieronymus, Vita sancti Hilarionis, 32 (A. Bastianensen, Vite dei santi del III al VI sec., IV, 1975, p. 142).

1290.

seruiuisti] seruisti B.

1291.

uie om. B.