Sermon 42

Saint Jean l’Evangéliste.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 105vb-106ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 65rb-va.
F. 105vb : Duo in agro, unus assumetur, alter relinquetur, Luc. XVII (35).

Ager Achesdemach, id est ager sanguinis, quem fortis mulier, id est Dei sapientia, emit pretio sanguinis, est ecclesia in qua sollempnizatur hodie spiritualiter de duobus : duo in agro,scilicet de Christo assumpto ad dexteram Patris et de Iohanne euangelista relicto loco eius ad custodiam matris. Ideo dicitur hic : duo in agro. Ubi notantur tria utrumque tangentia, primo Christi cum Iohanne familiaris et amorosa commictio, duo in agro, secundo Christi a Iohanne singularis et miraculosa disiunctio, unus assumetur, tertio Christi in Iohanne exemplaris et memorosa representatio, alter relinquetur. Ideo fuit alter Christus quia amicus est alter ipse.

De primo nota quod sicut dualitas inter alias species numerorum est propinquior unitati, que unitas est principium numeri, ita Iohannes in numero apostolorum fuit propinquior Christo principio numeri et principium totius apostolici collegii. Gen. (2, 24) : erunt duo in carne |106ra| una. Ad litteram consanguinei fuerunt, Mat. (19, 5-6) : erunt duo in carne una, itaque iam non sunt duo set una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Isti sunt duo filii olei, Zach. IIII (14). Isti sunt duo oliue et duo candelabra in Apo. (11, 4), figurati per duo luminaria in Gen. (1, 16) : luminare maius et luminare minus.

De secundo nota : unus ab aliis singulariter discretus et disiunctus Christus est. Magister uester unus est Christus (Mt. 23, 10). Unus est et secundum non habet uirum de mille unum reperi (Eccle. 7, 29). Nam « sicut anima rationalis et caro unus est homo 1292  »etc. Iste unus assumetur, Mt. ultimo (24, 40). Assumptus est in celum et sedet a dextris Dei (Marc. 16, 19). Unde 1293 poterat dicere Maria de Ihesu naturali filio suo et Iohanni filio eius adoptiuo (Matth. 20, 21) : sedeant hii duo filii mei, unus ad dexteram tuam etc.

De tertio : fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat altera (Ps. 108, 8). Ad litteram Christus cum paucis diebus uixisset, tandem in cruce moriens reliquit alterum loco sui, Ecci. XXX (4) : mortuus est pater illius et quasi non est mortuus, similem enim reliquit sibi post se. Sequitur (Ecci. 30, 6) : reliquit defensorem domus sue contra inimicos et amicis reddentem gratiam.

Notes
1292.

Augustinus Hipponensis, In Iohannis euangelium tractatus, LXXVIII, 3 (R. Willems, SL 36, 1954, p. 524).

1293.

unde om. B.