Sermon 43bis

Epiphanie.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 108vb-110rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 28ra-29ra.
Plan :
Thème – L’apparition d’une étoile. La Vierge.
I – L’attente de ceux qui cherchent est comblée.
II – L’innocence de l’enfance chasse le péché.
III – Fécondité et chasteté.
F. 108vb : Inuenerunt puerum cum Maria matre eius, Mt. III (2, 11).

[Thème] Res |109ra| modica et subtilis non potest in loco et in tempore tenebroso sine lumine de facili reperiri. Verbum abbreuiat in Incarnatione, amplius breue festum in Circumcisione. In mundo isto fuit 1302 res modica in loco tenebroso, set ut 1303 posset inueniri, claritas Dei circumfulsit illos (Luc. 2, 9), scilicet pastores, et stella splendida duxit regeset sic inuenerunt. Nota quod narrat Crisostomus 1304 , quomodo audita propheta uidetur, sicut ipse ibidem dicit, scilicet super Matthaeum, quod inuenit in libro quodam qui ascribitur Seth, quod per singulas nationes ascendebant super montem Victorialem orantes ieiunio ut Dominus uellet eis ostendere utrum in uita sua deberet impleri promissio, et factum est dum ibi essent : isti apparuit stella habens formam pueri habentis crucem super caput. Quo uiso uenerunt ducatu stelle et inuenerunt puerum cum Maria (Mt. 2, 11). Fuerunt enim illuminati exterius et illuminati interius et in isto lumine puerum inuenerunt. Et notandum quod sicut erat in mente eorum quod natus erat, quod patet ex eorum interrogatione (Matth. 2, 2) : ubi est qui natus est etc., ita inuenerunt scilicet adhuc cum matre. Ex quo patet quod qualis est in consciencia cuiuslibet, talem ipsum inueniet 1305 . Nam si est in mente cum lumine gratie, inuenitur ut Saluator in lumine glorie. Unde Maria interpretatur illuminata 1306 . Si autem in tenebris est consciencia, eum horribilem cum amaritudine inueniet. Precedens diligentia querentium terminatur, inuenerunt, a pura pueritia innocentia uitium exterminatur, puerum, cum carnis pudicitia fecunditas gemi|109rb|natur, cum Maria matre eius.Queste est eurouse pur ceo graciouse Virge pleintenouse.

[I] Circa primum nota quod ante subterfugiebat 1307 nos, ecce iste uenit saliens (Cant. 2, 8-9) et iterum : similis est capree et hynuloque ceruorum et ideo pondus nostre masse accepit ut possemus eum capere sensibiliter. Sentite de domino in bonitate, Sap. I (1). Quidam sunt ita infortunati quod quicquid boni inueniunt non proficit eis. Tount sount en lor mains de nullo se sentiunt. Set istud beneficium factum est eis, in nullo uidentur meliorati. Alii si aliquam deuotionem concipiunt, cito effundunt, nichil sensibiliter in eis accrescit, adhuc pueri sunt sensibus effundentes bonum ferculum set boni thesaurum in terra nostre humanitatis inuentum custodiunt et per aciem deuote mentis inquirunt, donec ad aurum incorruptibile glorie perpetue ueniant. Hoc sentite in uobis quod et in Christo Ihesu, Phil. (2, 5). Magna bonitas Dei se diffudit olim ad nos, quando similitudinem suam nobis Deus dedit, set magis nunc, quando sensibiliter seipsum dedit, ubi patet bonitas Virginis quantam bonam fecit ut eius bonitas usque ad Deum se diffunderet et deinde ad genus humanum ymago bonitatis illius, Sap. VII (26), sequitur : in simplicitate cordis etc. (Sap. 1, 1). Oportet quod cor sit plicatum in istis inferioribus que minora sunt. Ideo quanto plus mergitur, tanto plus angustiatur. Ideo numquam ibi perfecte delectatur. Set iste puer continet quod magis est corde ut sic cor |109va| totum illi offerat sine plica. In simplicitate cordis mei letus optuli uniuersa, primo Paral. (29, 17), aurum,scilicet sapientie quoad intellectum, thus,orationis accense quoad affectum, mirram, mortificationis carnis quo ad corpus proprium. Sequitur (Sap. 1, 1-2) : querite illum qui inuenitur ab hiis qui non temptant illum. Isti omnia et proprium 1308 relinquentes quesiuerunt set dum diuertere uoluerunt ab Herodem, amiserunt stellam quia dum homo redit ad mundum, unde Herodes interpretatur glorians in pellibus 1309 , non possunt inuenire. Non inuenitur in terra suauiter uiuentium in Iob (28, 13), scilicet sicut ipse dimisit nonaginta nouem ordines angelorum, quia nusquam angelos apprehendit, sic omnia relinquere debemus et eum querere et sic eum inueniemus, quia qui querit inuenit, Luc. XI (10). Sicut 1310 qui temptat non ponit pedem solide, sic 1311 aliqui non perseuerant et ideo non inueniunt. Ipse enim est fructus qui non inuenitur nisi in fine. Querite et inuenietis, Luc. XI (9). Sequitur (Sap. 1, 2) : apparet autem hiis qui fidem habent in illum quia per fidem uidemus in euangelium, ideo uoluit apparere in grossa carnali littera quam bene legere possemus. Unde isti reges Deum recognouerunt, apparuit enim istis benignitas et humanitas, Titum II (3, 4).

[II] Circa secundum nota quod sicut a luce omnia sunt lucida, sic a pueritate omnia pura et sicut lux non habet aliquam partem tenebrarum, quia tenebre eum non comprehenderunt (Io. 1, 5), sic oportet quod puritas sit ille a quo omnia |109vb| purificantur. Ideo iste purgationem peccatorum faciens (Heb. 1, 3) debuit esse puritas ipsa. Hinc est quod hodie post reuolutionem triginta annorum et XIII dierum a Natiuitate uoluit baptizari ut uim purgatiuam et regeneratiuam aquis [haberet]. Est ergo tam purus quod in aqua lotionis sue et balnei sui mundamur et purgamur. Sic si anima potest in deuotione flere, puerum balneat et secum puero et in balneo tali purgatur anima et inuenit puerum, igitur passionibus mentis uadat festinanter in Bethleem, recolens cum feruore beneficia ibi facta, ut possit balneum tale facere et puerum inuenire. Luc. II (16) de pastoribus dicitur : uenerunt festinantes etc. Cito currunt oculi corporis ad uidendum unam nouam uanitatem, multo magis oculi cordis ad uidendum nouam ueritatem in qua mens requiescit. Festinemus ingredi in illam requiem, Heb. (4, 11). Quando uagatus est animus ad uanitatem et redit ad se, famelicus est nec inuenit quo reficiatur. Set in Bethleem inuenitur panis uite in presepio ut sit cibus simplicium. Ideo sequitur : inuenerunt Mariam et Ioseph (Luc. 2, 16). Per Mariam, id est amaritudinem quantum ad penitentes, uel stella maris 1312 , quantum ad innocentes qui eam secuntur, et per Ioseph, id est augmentum bonorum, oportet uenire ad puerum. Quia cum homo numquam in eodem statu permaneat, oportet uel quod 1313 crescit uel quod decrescat. Crescendo inuenit puerum |110ra| sicut promisit angelus : inuenietis infantem pannis inuolutum (Luc. 2, 12). Sicut certum signum dampnationis est superbia, sic certum signum redemptionis est humanitas ista. Unde ibidem : hoc nobis signum est set uerbum factum est infans ut in hoc signum ostendat quod non solum illicita, unde etiam licita loco et tempore prohibitis non debemus fari. Sequitur (Luc. 2, 17) : uidentes autem cognouerunt de uerbo quod dictum erat ille de puero hoc. Cum omnis cognitio fiat per assimilationem, tunc cognosci debet quando factus est nobis similis, sic nos recognoscet si inuenerit nos sibi similes, set scriptum est Ysa. (45, 4) : assimilaui te et non cognouisti me.

[III] Circa tertium nota quod lapidem inuenientes in tenebris se ledunt set in lumine euadunt, sic sine lumine gratie petra Christus inuenietur ut ledens set cum lumine gratie inuenietur ut saluans. Ideo necessum est querere lucem in die penitentie ut salus inueniatur. Unde signatum est hoc Luc. II (46) : post triduum inuenerunt eum in templo,scilicet post tres partes penitentie uel post cognitionem uanitatis mundi, post recognitionem status sui in uera cognitione et clara Dei. Sequitur : et dixit mater eius ad eum (Luc. 2, 48) : fili quid fecisti nobis sic etc. In dolore inuenitur quia non permittitur dolor 1314 penitentie esse sine consolatione, ymmo claui sui dulces sunt ad meditandum cum quibus fixus est cordi humano. Ideo hoc est dies in qua inuenitur tamquam permanens et fixus. En ista est dies quam exspectabimus, inuenimus, uidimus, Tren. (2, 16). Sequitur : et dixit eis (Luc. 2, 49) : quid est quod me quere|110rb|batis, nesciebatis quia in hiis que Patris mei sunt oportet me esse. Unde anima sancta quesiuit per uicos et plateas et non inuenit, ymmo ibi perditur. Set paululum cum transissem, inueni quem diligit anima mea (Can. 3, 4), quod cum inuenit homo, inuenit se ipsum. Si autem se ipsum perdit, se ipsum perdit. Hic est thesaurus absconditus in agro quod qui inuenit homo abscondit (Mt. 13, 44) ne scilicet eum perdat, quia ibi abscondita est uita nostra in Christo, ad Colo. (3, 3). Sequitur (Luc. 2, 19) : et Maria mater eius conseruabat omnia hec in corde suo,quia sicut erat casta corpore, sic et ore, ymmo nichil in eam unquam apparuit nisi castum. Alibi (Luc. 2, 19) : Maria autem conseruabat omnia uerba hec conferens in corde suo.

Notes
1302.

fuit] sicut add. B.

1303.

ut] nec B.

1304.

Jacobus de Voragine, Legenda aurea, s. Mattheus, p. 133-134.

1305.

inueniet] inuenient B.

1306.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1307.

subterfugiebat] subterfugiebant B.

1308.

proprium] propriam P.

1309.

Non inveni.

1310.

sicut] sic B.

1311.

sic] sed B.

1312.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1313.

uel quod] quod uel P.

1314.

dolor] dolorem P, B.