Sermon 44

Epiphanie.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 110rb-112rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 54vb-56rb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 180r.
Plan :
Prothème – Les étoiles guident les marins. Comparaison entre la Vierge et une étoile.
Thème – Une étoile a montré le lieu du sanctuaire, lors de la Nativité.
I – Le pouvoir de Dieu est signalé par une lumière. Cette étoile est différente des autres :
elle brille nuit et jour
elle se dirige vers le Sud
elle n’a pas un mouvement circulaire
elle arrête sa course au-dessus de Jésus
F. 110rb : Vidimus stellam eius in oriente et uenimus adorare eum 1315 (Matth. 2, 2).

[Prothème] Inter alias stellas celi est una que specialitate quadam uocatur stella maris. Ratio est ista quia naute quando sunt esgaré in medio mari respiciunt stellam illam et per eam diriguntur qua parte debeant ire, qua parte debeant gubernaculum nauis uertere. Salomon comparat uitam hominis in hoc mundo uie nauis in medio mari (Prou. 30, 19) : uiam nauis in medio mari uiam uiri in adolescentia sua. Dicit quod bene difficilius est inuenire rectam uiam salutis in medio huius mundi quam uiam nauis in medio maris. Super terram facile est uias inuenire : si una quadriga uel due transeunt, statim uestigium remanet, uia quadrige statim apparet. Set per mare, id est per 1316 |110va| Mariam, naues possent transire antequam apparent ibi ne voye ne sentier. Sic spiritualiter omnes oportet mare mundi transire, du siecle trespasser. Hoc mare magnum etc. Illic naues pertransibunt (Ps. 103, 25-26). Vidimus frequenter et cotidie uidemus naues mare transeuntes, patres nostri omnes mare transierunt et tamen ex quo transierunt nullus potest certitudinaliter scire quam uiam tenuerunt, utrum uiam celi, purgatorii uel inferni. Sicut nauis que pertransit fluctuantem aquam cuius tamen preteriit non est uestigium inuenire nec semitam carnis eius in fluctibus, sic et nos cum ceperimus continuo desimus esse. Ergo difficile est in mari huius mundi inuenire directam uiam salutis. Audeo dicere quod non est ita prudens nauta qui non sit tout esgaré, nullus potest habere perfectam certitudinem utrum sit in uia dampnationis uel salutis. Nemo scit utrum odio uel amore dignus sit (Eccle. 9, 1). Ideo dicebat Ps. (76, 20) : in mari uia tua et semite tue in aquis multis et uestigia tua non cognoscentur. Naute ergo debent se ad stellam maris dirigere. Stella maris 1317 est 1318 Maria, naute alios per mare ducentes sunt predicatores, ad litteram primi predicatores fidei de nautis uel piscatoribus facti sunt. Faciam uos fieri piscatores hominum (Matth. 4, 19).Ideo Iohannes, in canonica sua, linguam predicatoris comparat gubernaculo naute uel nauis sicut naues |110vb| in mari cum magne sint et a uentis ualidis mouerentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis uoluerit (Iac. 3, 4). Ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat. Dicit quod sicut modicum gubernaculum uertit magnam nauem hinc inde secundum uoluntatem naute, sic lingua predicatoris, que modicum membrum est, commouet unum magnum populum et facit eum conuerti ad uitam gratie et reuerti a uia peccati. Modo maius magisterium est bene gubernare linguam ne homo offendat in uerbo quam regere maiorem nauem uel galeam que sit in mari. Multum est perfectus nauta qui bene scit hoc gubernaculum regere. Qui non offendit in uerbo hic perfectus est uir, canonica Ia. (3, 2). Ergo tamen propter uiam quam difficile est inuenire, tamen propter gubernaculum quod difficile est bene regere, debent se naute ad stellam maris dirigere. Figuram ad hoc [habemus] in stella que magos duxit uenientes ad Ihesum, unde dicunt (Matth. 2, 2) : uidimus stellam eius etc. Applica. Ego sum nauta esgaré qui nec uiam scio uobis ostendere nec gubernaculum lingue regere, nisi stella maris uelit me dirigere. Ideo in principio sermonis respiciemus eam deuote oculis cordis dicentes Aue Maria etc 1319 .

[Thème] Vidimus stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. Pretiosum sanctuarium sicut caput Iohannis uel Pauli non libenter ponitur extra capsam et ostenditur |111ra| peregrinis quin attendatur aliquid luminare. Sanctuarium olim fuit inclusum et firmatum in paupercula capsa uteri uirginalis. Sanctuarium tuum Domine quod firmauerunt manus tue (Ex. 15, 16). Sanctuarium illud non fuit tantum caput unius uel duorum sanctorum set omnium, unde Apostolus : ipse est caput corporis ecclesie, Colo. I (18). Illud scilicet fuit positum extra capsam in die Natiuitatis et ideo ex tunc, ut ostenderetur peregrinis ad orandum, ostensum fuit luminare nouum. Stella noua apparuit in Caldea que sanctuarium hodie magis adorandum ostendit. Unde dicunt : uidimus stellam etc. Ubi duo uocantur. Primo caput celestis imperii demonstratur interius cum lumine : uidimus stellam in oriente. Secundo caput terrestris dominii humiliatur sub eius culmine : et uenimus adorare eum.

[I] Circa primum nota quod experimentum naturale est : si aliquis non possit respicere solem in illa claritate quam habet in celo, accipiat peluim mundam, implens eam aqua clara et apponat eam soli ; statim uidebit in pelui uirtute radii incidentis unum paruum solem in quantitate minori quam sit sursum in celo et plus uidebitur ei quod sol transeat extra uel ultra peluim, ipsa tamen pelui integra remanente, iterum iuxta solem uidebit quasi modicam stellam. Sic quia ars ymitatur naturam et opera Dei sunt artificia, ipse enim est omnium artifex (Sap. 7, 21) omnem habens uirtutem, hodie in operibus Dei simile inuenitur. Cum enim radius procedens a sole, filius |111rb| a patre, intrauit peluim mundam, mundissimum uterum uirginis, quia Virgo plena erat clara aqua gratie Spiritus 1320 Sancti, tunc sol diuinitatis qui ab humano oculo uideri non poterat, Deum nemo uidit umquam (I Io. 4, 12) – nec mirum quia claritas eius quam habet in celo tanta est quod excedit capacitatem intellectus humani, tunc, inquam, apparuit sol in parua quantitate in forma pueri paruuli. Iterum sol iste transit extra peluim, ipsa manente integra. Ipse enim matris integritatem non minuit set sacrauit. Merito ergo iuxta solem apparere debuit noua stella, et bene iuxta, quia licet primo apparuit in Caldea, tamen stella quam uiderant in oriente antecedebat eos usque dum ueniens staret supra ubi erat puer (Matth. 2, 9). Ubi nota quod in auctoritate innuitur quadruplex differentia huius stelle ad alias.

[a] Differebat enim primo in claritate quia die et nocte lucebat, alie de nocte solum apparent. Alie enim stelle facte sunt ut preessent diei ac nocti et diuiderent lucem ac tenebras, Gen. (1, 18). Ideo quia diuidit unum altero, non est utrique commune, stelle non debent equaliter apparere de die et de nocte set de nocte solum. Set stella hec facta est ut ostenderet unionem diei et noctis, quam unionem predixerat Ps. (138, 12) : tenebre non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur etc. Spiritualiter stelle a principio mundi facte ut diuiderent diem et noctem fuerunt Adam et Eua, qui per peccatum suum posuerunt dissensionem inter diem |111va| diuinitatis et noctem humane nature. Tenebre facte sunt per peccatum originale. Fiant luminaria in firmamento celi et diuident diem et noctem (Gen. 1, 14). Dissentio ista sedari non potuit uel nox diei reuniri quousque in utero Virginis humanitas fuit unita diuinitati. De hac unione dicitur in Io. (1, 5) : lux in tenebris lucet. In hoc nota quod quicumque diuisit se a Deo per peccatum : iniquitates uestre diuiserunt inter uos et Deum uestrum (Is. 59, 2), recurrere debet ad beatam Virginem. Ipsa est enim per quam nox diei reunitur, peccator Deo reconciliatur. Illa ergo stella que ideo facta est ut ostenderet unionem diei et noctis, humanitatis et diuinitatis, merito sicut de nocte ita et de die lucere debebat, ut sicut tenebre eius ita et lumen eius (Ps. 138, 12). Hec est prima differentia in claritate. Unde stella differt a stella in claritate (I Cor. 15, 41).

[b] Stella ergo quam uideant, sequitur : in oriente. Ista est secunda differentia : hec enim stella tendebat ab oriente uersus meridiem, alie autem non sic. Stella hec que magos ducebat ad Christum ostendit optime que sit directa uia ueniendi ad Deum, scilicet ab oriente uersus meridiem. Sol tendens ab oriente in meridiem continue ascendit, non stat nec retrocedit et quanto altior, tanto calidior. Sic uia ueniendi ad Deum est procedere de bono in melius. In sanctorum enim semita quasi lux splendens crescit et proficit usque ad perfectum diem (Prou. 4, 18), tendere ab oriente uersus meridiem. Mt. (8, 11) : multi ab oriente uenient et recumbent cum Abraham, Ysaias et Iacob in |111vb| regno celorum. Nullus status est ibi quia in uia Dei non progredi, regredi est, set quanto cum maiori conatu nititur nunc ad Deum ascendere, tanto magis habundat in eo lumen gratie 1321 et magis intenditur ; secundum enim maiorem conatum, secundum hoc caritas magis ac magis habundat. Sic ergo ambuletis ut habundetis magis (I Thess. 4, 1). Iste non est communis cursus stellarum : plures hodie uadunt retrocedendo de malo in peius quam proficiunt 1322 de bono in melius et tamen nemo mittens manum ad aratrum etc. (Luc. 9, 62). Directam ergo uiam perueniendi ad Christum docet nos stella que magos ducit ab oriente uersus meridiem. Orietur stella ex Iacob etc. (Num. 24, 17).

[c] Tertia differentia est quia motus aliarum circularis est, ille fuit regularis. Unde dicitur : antecedebat eos. Dicunt logici quod quando de antecedente fit consequens et e contra fit fallacia consequentis, nisi consequens destruatur. Ad destructionem enim consequentis arguere non est fallacia. Spiritualiter cuilibet nostrum in oriente sue Natiuitatis dedit Dominus stellam antecedentem, rationem scilicet que debet antecedere et dirigere hominem in omnibus factis suis. Sensualitas debet esse consequens, tunc decipitur homo per fallaciam consequentis, quando ratio, que debet antecedere, sequitur sensualitatem. Vis uitare fallaciam ? Neges uel destruas consequentes, neges, renuas sensualitatem que petit, destruas per opera penitentie incentiua libidinum que sunt in carne. Sic poteris uitare fallacias et deceptiones dyaboli, |112ra| figuram ad hoc Ex. XVII (5) dictum est Moysi : antecede populum et sume uirgam in manu tua. Quamdiu antecedens ratio tenet uirgam correctionis cum qua carnem castigat et desiderium carnis reprimit, tamdiu negotium bene uadit set Moyses simul 1323 proiecit 1324 uirgam in terram et statim uersa est in colubrum (Exo. 7, 10). Expone. Hanc stellam antecedentem gloriabatur se habuisse sapiens qui dicebat : letatus sum in omnibus quoniam antecedebat me ista sapientia, Sap. (7, 12).

[d] Quarta differentia est quia alie stelle mouentur continue nec quiescunt. Hec autem stetit supra ubi erat puer (Mt. 2, 9). Nec mirum quia omnis motus rectus inter duo puncta necessarie terminatur ad quietem et est quies illa in ultimo puncto, set quod mouetur de puncto ad punctum certitudinaliter non est necesse quod quiescat quando uenit ad punctum. Versus igitur sol quia mouetur ab oriente in occidens in rota firmamenti, quando uenit ad punctum occidentis, ibi non quiescit set sine quiete reuertitur, oritur sol et occidit et ad locum suum reuertitur (Eccle. 1, 5). Modo alie stelle motu circulari mouentur, hec autem motu 1325 recto, ideo etc. Spiritualiter tota uita presens est quidam motus inter duo puncta orientis et occidentis, natiuitatis et mortis. Modo illi qui stellam uel lucernam corporis, que est oculus cordis, situatam habent et fixam in rota bonorum fortune, nullam requiem habent nec in presenti « quia fecisti nos Domine ad te et inquietum est cor nostrum donec quiescat in te », Augustinus 1326 , nec inuenient requiem in futuro. Quando |112rb| enim uenient ad punctum occidentis, punctum mortis, non inuenient requiem animabus suis. Non ergo situetur cor uestrum in rota fortune set inter mundanas uarietates ubi nostra fixa sint 1327 corda ubi uera sunt. Item si uolumus inuenire requiem animabus nostris in puncto occidentis, debemus ab oriente in occidens procedere secundum lineam rectam uoluntarie paupertatis. Illa linea recta est quia medium non deuiat ab extremis, ille motus rectus terminatur ad requiem paradysi. Beati enim pauperes quoniam ipsorum est regnum celorum (Matth. 5, 3). Ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt sanctorum anime, ad illud ubi nos perducat ille cuius ubi hodie querebant magi dicentes (Mt. 2, 2) : ubi est qui natus est etc.

Notes
1315.

eum] prothema pro sermone quem habes supra de eodem themate add. B.

1316.

per om. B.

1317.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1318.

est] in B.

1319.

Aue – etc. om. B.

1320.

gratie Spiritus] Spiritus gratie exp. B.

1321.

in – gratie] lumen gratie in eo B.

1322.

proficiunt] proficiendo B.

1323.

simul] semul P, B.

1324.

proiecit om. B.

1325.

motu] moto B.

1326.

Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, I, 1 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 1).

1327.

sint] sunt B.