Sermon 46

Saint Vincent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 114ra-rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 42vb.
F. 114ra : Vincenti dabo manna absconditum, Apo. II (17).
Quantumcumque dulcedo desideretur, si cum dif|114rb|ficultate habetur, plus reputatur. Ideo Petrus cum difficultate uictorie trium bellorum ueniens ad dulcedinem Dei, plus de ea sensit. Qui difficilius accedit, dulcius gustat 1345 , et hoc ut suggeret mel de petra (Deut. 32, 13). Nota tria que sunt actus probitatis, uincenti, opus largitatis, dabo, cibus leuitatis, manna absconditum.
De primo uincenti dabo edere de ligno uite, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. 2, 7). Manna erat candidi coloris, ideo uirgini debebatur.
De secundo 1346 Apo. (3, 21) : qui uinceret dabo illi sedere mecum in trono meo. Sic ergo nostram uictoriam habuerat in scola fidei, ignis non liquefaciebat in ea, set modicus radius solis, sic propter radium doctrine meruit liquefactionem dulcedinis diuine.
De tertio in Ps. (77, 24) : pluit illis manna ad manducandum et panem celi dedit illi, Stephano et Petro, nam lapides torrentes illi dulces fuerunt, isti uulnera dulcia, unde manna erit quasi pilo 1347 tumsum (Ex. 16, 14).

Notes
1345.

gustat] dum fit ergo in petra fidei pe te uesti ad pe Christum promeretur uictoria add. P; non inveni.

1346.

secundo] hoc B.

1347.

pilo] puero B.