Sermon 47

Conversion de saint Paul.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 114rb-vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 31vb.
F. 114rb : Domine quid me uis facere, Act. (16, 30).

Religiosi non sunt perfecte conuersi donec profiteantur et tunc ponuntur in alterius uoluntate a qua non licet eis de cetero resilire. Ideo conuersio beati Pauli professio 1348 debet dici, quia ita perfecte fuit ad Deum uersus quod non resiliuit in posterum, semper et in omnibus obediens diuine uoluntati, sicut professus 1349 est quando dixit, recognoscens |114va| Deum Dominum, et uoluntati eius se subiciens. Ergo humiliter se submittit dominio principali, Domine, totaliter se conuertit uoluntati generali, quid uis, uicarium nullum mittit set offert de personali, me, neque de uerbo promittit set de opere reali, facere.

Circa primum, nota quod hec est mutatio dextere excelsi (Ps. 76, 11) contra quos prius penis subdebat seruos Christi, nullus seruus 1350 se subdit Christo homagium promittendo et Dominum confitendo. Ieronimus 1351  : « Ecce nos uenimus ad te qua grauamur in curia mundi. » In mundo pressuram habebitis (Joh. 16, 33), ideo ad te superiorem recurro, ad te Domine clamabo, Ps. (27, 1). Sequitur : tu enim es Dominus Deus meus (Ps. 39, 18). Quicquid enim inferior precipit quod preindicat superiori, non est obediendum set ad superiorem recurrendum. Ideo si caro, si mundus, si dyabolus nos infestant, non obediamus set de eis Deo conqueramur. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me (Ps. 3, 2).

Circa secundum, nota quod sicut ad unum generale imperium, uoluntas ducis omnes separant diuersi mode, tamen secundum diuersa officia, sic ad uoluntatem Dei manus, pes et oculus et omnia debent sua officia exercere, quod impleuit iste. Unde potest dicere illud Ps. (39, 8) : in capite scriptum est de me,quasi dicat : ad hec officia scriptus sum caput prophetarum, Ysa 1352 . Unde primus ordinatur quia psalmus non ponitur in illo ordine ubi dicitur de uerbo cuius uas fuit Paulus, non reuertetur ad uacuum quia impleuit illud (Ps. 128, 7). Sequitur (Ps. 39, 9) : ut faciam uolun|114vb|tatem tuam Deus meus uolui. Ecce obediens suam uoluntatem conformat uoluntati sui superioris. Non sic ego uolo set sicut tu uis (Matth. 26, 39). Sequitur (Ps. 39, 10) : anuntiaui iustitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti. Ymmo capite labia Christum sonabunt.

Circa tertium, nota quod reprehensibilis est qui obligatus est alteri et non soluit ei quod habet in promptu. Personas nostras habemus in promptu quas debemus Deo, ideo Ps. (142, 9) : eripe me inimicis meis Domine ad te confugi, doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Circa quartum nota quod paruum reputantur 1353 uerba nisi sequuntur facta. Ideo in Mt. (7, 21) : non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum celorum set qui facit uoluntatem Patris mei, qui in celis est.

Notes
1348.

professio] prouessio B.

1349.

professus] prouessus B.

1350.

nullus seruus] nullum seruum P, B.

1351.

Non inueni.

1352.

Non inveni.

1353.

reputantur] reputat B.