Sermon 49

Saint Benoît.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 117va-120va.
Plan :
Thème – La bénédiction accordée aux pèlerins. Les frères de Saint Jacques abandonnent leurs biens et voyagent.
Division – Pourquoi Jacob mérite-t-il le nom de benedictus ? Il a reçu trois bénédictions :
la liberté filiale
la richesse spirituelle
la sainteté
117va : Benedixi ei et erit benedictus, Gen. XXVII (33).

[Thème] In Deut. (28, 6) scribitur et uidetur uerbum indifferenter ad quemlibet uiatorem : benedictus erit ingrediens et egrediens ; a quo uerbo uidetur originaliter deriuata illa consuetudo quam habent itinerantes apud nos, quam scilicet unam benedictionem accipiunt in suo egressu et aliam in regressu, set quod ordinatio ista |117vb| specialius sit inter nos et non communiter inter alios uiatores cum uerbum illud generaliter sit prolatum, ortum uidetur forsitan habuisse quia nos uulgo Jacobite uocamur ab illo patriarcha Jacob quem ad litteram quasi de spirituali priuilegio legimus bis benedictum fuisse, semel scilicet in principio sue peregrinationis, quando debuit domum paternam exire ut proficisceretur in anima, fugiens a facie Esau fratris sui qui, cum duabus turmis regrediens post longam luctam quam habuit cum angelo, dixit (Gen. 32, 26) : non dimittam te nisi benedixeris michi et tunc angelus imitato nomine eius (Gen. 32, 28) : nequaquam, inquit, uocabis Jacob set Israel erit nomen tuum. Benedixit eum in eodem loco. Utrumque tamen benedictionem innuens pater suus unam cum terrenis cernens de preterito, aliam spiritu prophetico preuidens de futuro dicebat : benedixi ei et erit benedictus. Spiritualiter loquendo dum in corpore sumus, peregrinamur a Domino, dicit Apostolus (II) ad. Cor. (5, 6). Non habemus hic manentem ciuitatem set futuram inquirimus (Hebr. 13, 14). Bernardus 1360  : « Omnes uiatores sumus set non omnes duplicem benedictionem recipiunt, quia multa nec benedictionem gratie recipiunt et adhuc multo plures benedictionem glorie non sunt recepturi in patria » quia multi uocati, pauci uero electi (Matth. 22, 14). Et ideo multum debent reputare spirituale priuilegium, id est spiritualem gratiam sibi concessam a Deo, illi qui a principio |118ra| uie sue, id est in mane iuuentutis benedictionem recipiunt, illi principue quibus Deus facit istam gratiam ut re et nomine uocentur. Jacob subplantator 1361 , Esau a cuius facie fugiebat interpretatur uanus 1362 et significat figuratiue mundum in quo uanitas uanitatum et omnia uanitas dicitur Ecces. primo (Eccle. 1, 2). Ergo sunt realiter Jacobite qui mundum sub planta ponentes et uanitatem eius fugientes domum paternam exeunt peditantes artam uiam que ducit ad uitam, uiam religionis ut per eam proficiscantur †, quod interpretatur exilium iuxta consilium quod dedit Dominus Abrahe, Gen. 3 (12, 1-3) : egredere,inquit, de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et ueni in terram quam monstrauero tibi et benedicam tibi et eris benedictus. Duplicem benedictionem promittit illis qui sic mundum egrediuntur dummodo sicut Jacob usque ad terminum uie sue luctam †, primo benedictionem gratie in uia adhuc, secundo accepturi sunt benedictionem glorie secum cum duabus turmis angelis et animabus beatis, reuertentur ad patrem suum qui in celis est, ut in eodem loco benedictione recepta non ultra uocentur Jacobite set Israelite. Non sumus amplius uiatores nec luctatores set comprehensores, Domini uidentes, modo inter alios qui istam duplicem benedictionem receperunt quadam singulari prorogatiua, uir iste uite uenerabilis fuit non solum benedictus hoc nomine ut de |118rb| eo intelligatur dictum illud uerbum Ecc. XXIIII (4) : in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur, suppositum et figuraliter et nominaliter. Quod ergo per quamdam excellentiam dictum est de solo Jacob proficiscente in uia spirituali et Ysaac qui interpretatur risus uel gaudium 1363 , hoc est Deus pater eius profectum congaudens et arridens dicere potuit uerbum thematis preassumptum : benedixi ei. Ubi notantur tria propter que iuste uocatus est Jacob benedictus. Primo quia habuit benedictionem gratie preuenientis in suo egressu et hoc notatur cum dicitur in benedictione de preterito. Secundo continuationem eiusdem gratie coniunctantis 1364 in toto progressu, et hoc notatur in copula continuante preteritum cum futuro. Tertio replicationem iterum gratie consummantis seu perficientis in suo regressu, et hoc notatur in benedictione de futuro. Non enim est aliud gratia consummata quam futura gloria que reuelabitur in nobis.

[I] De primo nota quod licet in primo egressu suo de utero matris in sacramento baptismi et nomen benedicti et gratiam secundum illud nomen accepit, tamen nulli debet esse dubium quin in secundo egressu, quando scilicet domum paternam exiens habitum sancte conuersationis assumpsit et illud nomen sibi fuit confirmatum et copiosior et plenior benedictio gratie sibi data, ut dicatur de eo quod iuste uocatum est nomen eius (Gen. 27, 36), sic scilicet Benedictus quia nunc secundo subripuit benedictionem. Figuram adhuc expressam habemus |118va| Ece. XXVII (Gen. 27, 27) : si uocemus tempus et horam tum Ysaac benedixit filio suo Jacob, ubi enim dicitur quod statim ut sensit uestimentorum eius flagrantiam benedicens ait : ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. Per uestimenta illa sic odorantia intelligimur uestes religiosorum, quibus scilicet induuntur nouitii, est egressus de mundo. Ratio est quia communiter per odorem non solet probari uestis aliqua utrum sit bona uel mala set probatur per uisum qui indicat de preciositate coloris, uel per tactum qui indicat de preciositate materie, set hoc speciale habent uestes religiosorum quod nec Deus nec mundus approbat curiositatem. « Fateor, dicebat Augustinus 1365 , de pretiosa ueste erubesco. » Iterum hoc speciale habent uestes religiosorum quod ubi oculo uidimus et facto probauimus et palpauimus aliquem in seculo fuisse insolentem male uite et mali nominis, ipso facto quod assumit habitum religionis, iam nec uisui credimus nec facto acquiescimus quin presumamus de eo quod sit sancte et bone uite mutatus in uirum alterum, ita quod hoc facit habitus religionis quod ille qui antea erat fetidus et abhominabilis efficitur odoriferus et hoc est bone fame et boni nominis, et de uestibus istis dicamus quod dicebat sponsus |118vb| in Canticis (4, 11) de uestibus sponse sue : odor uestimentorum tuorum sicut odor thuris. Set unde tantus odor uestibus istis ? Scitis quod uestes in se ipsis odorem non habent. Unde si sint odorifere, hoc est propter aromata et alia odorifera que in eis fuerunt inuoluta, in quorum absentia adhuc diu retinent et reseruant odorem. Unde ergo iste odor ? Estne propter sanctitatem uite uel honestatem morum que sit nostro in religiosis, uere non in multis ? In quorum persona loquens quidam sanctus monachus 1366 dicebat : « Nos, inquit, ad oculum pauperes sumus, locum mutauimus, non animam 1367 , uestem, non mentem, odientes saccum Crisostomi, tunicam Benedicti, Helysei ollam et apostoli indicatione. » Unde ergo iste odor ? Vere propter preciosa aromata que antiquitus fuerunt in hiis uestibus inuoluta sicut fuit beatus Benedictus, beatus Bernardus, beatus Dominicus et alii patres quorum adhuc memoria in benedictione est. Hic est bonus odor et bona fama, adhuc manet in memoria hominum ut cuilibet eorum dicamus quod quia unguentum effusum nomen tuum fama tua (Can. 1, 2). Ideo in odore unguentorum tuorum curremus (Can. 1, 14). Quod talis fama currat de nobis non est propter meritum nostre sanctitatis set propter memoriam sue odorifere bonitatis. Sic ergo uestimenta illa odorifera sunt uestes |119ra| religiosorum, ex quo statim apparet quod exeunti mundum et habitum religionis sumenti datur illa benedictio : ecce odor etc. Ubi uidetur mihi quod confertur triplex benedictio contra triplicem maledictionem quam legimus in Scriptura. In Gen. (9, 25) legimus enim inter animata anima rationali Chanaan fuisse maledictum de qua dictum est : maledictus Chanaan seruus seruorum erit 1368 fratribus suis. Legimus inter animata terram fuisse maledictam, de qua dictum est Ade : maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi, Gen. 3 (17-18). Inter bruta serpentem cui dictum est : maledictus eris inter omnia animantia et bestias terre super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus uite tue, Gen. 3 (14). Contra maledictionem 1369 Chanaan que fuit in seruitute configuratur hoc libertas filialis, ecce odor filii mei (Gen. 27, 27), hoc fit in uoto obedientie. Contra 1370 maledictionem terre que fuit in sterilitate confertur ubertas spiritualis, sicut odor agri pleni, et hoc in uoto paupertatis uoluntarie. Contra maledictionem serpentis mundi confertur sanctitas humilis, cui benedixit Dominus, in uoto continentie quantum ad primum quod in uoto obedientie sit seruilis set filialis et per consequens quod conferatur libertas : figuram habemus Gen. XIIII ubi legimus quod Abraham et Sara matrimonio coniuncti primo uocati sunt Abraham et Saray, ita quod Saray habundabat in sillaba et Abraham deficiebat in lettera et aspiratione, et quamdiu steterunt sub istis nominibus, numquam potuit Abraham habere filium de libera, bene tamen de ancilla Agaris |119rb| Egypciaca. Quando autem mutatum est nomen Abraham et uocatus est Abraham, tunc dictum est sibi (Gen. 17, 16) : Saray uxorem tuam, non amplius uocabis Saray set Saram et benedicam ei et ex ea dabo tibi filium cui benedicturus sum. Iste alibi uocatur filius libere. Abraham et Saray matrimonio coniuncti significant duas potentias in parte anime rationali indissolubiliter adinuicem colligatas. Abraham uidens intellectum qui est potentia cognitiua, Saray uelamen meum uoluntas mea, que est potentia cera. Vis ergo ex isto matrimonio habere filium liberum cui benedicturus sit Dominus ? Oportet quod diminuas de Saray sillabam y. Y idem est quod ite quod est imperatiui modi, hoc est dictum oportet quod diminuas de propria uoluntate tollendo ab ea pro prima in uoto obedientie, precipue quantum ad uagos [et] inutiles discursus quos solet uoluntas imperare in eis que sibi sunt libere uoluntatis, et quia anima sedendo et quiescendo fit prudens et sapiens. Ex hoc sequitur quod Abram crescit in littera et aspiratione, id est intellectus, magis libere potest crescere in studio litterarum et aspiratione, hoc est per inspirationem Spiritus Sancti in contemplatione diuinorum. De aspiratione ista loquitur Apostolus, ad Rom. VIII 1371 . Roma interpretatur 1372 magistrum frangens uel magistri confractio. Unde illi sunt uere romani qui magisterium uel imperium uoluntatis frangunt per uotum obedientie. Istis loquens Apostolus dicit (Rom. 8, 15) : non accepistis spiritum seruitutis in timore set accepistis Spiritum adoptionis filiorum. Ecce |119va| aspiratio in qua cum crescit Abraham et Saray diminuta statim ex matrimonio isto habemus filium liberum. Quicumque enim spiritu Dei aguntur hii filii Dei sunt (Rom. 8, 14). Multum ergo debent attendere illi per uotum obedientie, liberati sunt illi a seruitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Die ne per miseram inobedientiam redigatur nos, Ysa. LI (2) : attendite ad Abraham patrem uestrum et ad Saram que peperit uos quia unum uocaui eum et benedixi ei. Abraham pater multarum gentium significat beatum Benedictum qui fuit pater multarum gentium et fere omnium monachorum. Ad illum ergo attendite quia sicut eum singulariter uocaui et ei benedixi, ita et uos qui estis filii Sare, non Saray. Filii obedientie ad hoc uocati estis ut benedictionem hereditate possideatis, I Pe. 3 (9). Concludamus ultimo : cum filio ancille non debeatur hereditas. Non enim erit heres filius ancille cum filio libere, Gal. 4 (30). Itaque non sumus ancille filii set libere qua libertate Christus nos liberauit. Sic ergo contra maledictionem Chanaan confertur libertas filialis.

[II] Secundo confertur ubertas spiritualis, sicut odor agri plani hac maledictione terre sterilis de qua dictum est Ade : maledicta terra etc. Adam interpretatur 1373 homo uel terrenus et ad litteram ipse est de quo dicit Apostolus, prima ad Cor. XV (47) : primus homo de terra. Terrenus significat ergo hominem terrenis curis intentum et agriculture mundi deditum, huic germinat terra spinas saluatorum exponit diuitias |119vb|. Causam assignat Gregorius 1374 in omelia : « Vere, inquit, spine sunt que cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto uulnere cruentant », et subdit quod « fallaces diuitie sunt que mentis inopiam non expellunt. » Ad litteram Sap. (Eccle. 5, 9) dicit quod auarus numquam implebitur peccunia et qui amat diuitias fructum non capiet ex eis. Propter hoc secundus homo de celo celestis, beatus scilicet Benedictus, uidens quod terra mundi sic erat inanis et uacua quod in spinas solum et tribulos germinabat, que mentis inopiam non replebat, uidens insuper quod benedictio Domini diuites facit nec satiabitur eis afflictio, Prou. X de terra sterili, mundi transtulit se ad illum agrum fertilem, de quo dicit Augustinus 1375 quod « fecundus est ager pauperum, cito reddit donantibus fructum » et hoc ut fieret particeps illius benedictionis. Unde Deut. XXVIII (3) : benedictus tu in ciuitate et benedictus in agro. Ciuitas dicitur status religionis propter pacis et concordie unitatem, ciuium unitas agri propter bonorum operum fecunditatem. Figuratus fuit per illum Noe de quo dicitur in Gen. II (8, 21) quod fuit uir agricola cui benedicens Deus ait : nequaquam ultra maledicam terre propter hominem. Ista est secunda benedictio per quam maledictio terre fugatur. Sequitur ad ymaginem Dei fructus est homo, beatus scilicet Benedictus, et ideo iuxta consilium Apostoli, I Cor. XV (49) : sicut portauimus ymaginem terreni, dum fuimus in seculo, portemus ymaginem celestis |120ra| ad ymitationem eius terrena deserentes et celestibus adherentes.

[III] Tertio in uoto continentie confertur benedictio sanctitas humilis contra maledictionem serpentis immundi cui benedixit Dominus. Recte contrario passu currunt mundus et Deus in benedictionibus suis. Illi enim qui maledicuntur a Deo benedicuntur a mundo et e contrario per serpentem maledictum a Deo cui dictum est (Gen. 3, 18) : super pectus tuum gradieris et terram comedes etc. Intelleguntur uoluptuosi illi scilicet qui non Domino seruiunt set uentri suo, ad Rom. XVI (18), cuius Deus uenter est et gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt, ad Phil. 3 (19). Illi hodie benedicuntur a mundo. Laudatur enim peccator in desideriis suis et iniquus benedicitur. Illi hodie uocantur boni socii set e contra, illi maledicuntur a Deo : ue uobis qui saturati estis quia esurietis, ue uobis qui nunc ridetis quia lugebitis et flebitis, ue uobis cum bene dixerint omnes homines, Luc. VI (25-26). Figura ad hoc habemus in Genesi ubi legimus quod Joseph adducens duos filios suos ad patrem suum Jacob ut eis benediceret, primogenitum secundum carnem posuit a dextris patris, secundogenitum a sinistris. Set pater preuidens in spiritu secundogenitum maiorem futurum, posuit manum dexteram super secundogenitum et sinistram super alium communicans manus et ita manibus cancellatis factus ad dexteram ille qui erat ad sinistram. Propter expositionem figure sciendum quod regula certa est apud mathematicos quod linee non parallele, hoc est non equaliter distantes, quando |120rb| concurrunt in puncto sicut linee constituentes angulum, si protrahantur ultra punctum, aliquando efficiuntur contrarie dispositione quantum ad situm ita quod dextera fit sinistra etc. Ita est recte in cancellatione manuum linee non equaliter distantes sunt uita uoluptuosorum in mundo continentium et in claustro multum erunt inequales et multum distantes, uita illius qui induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide (Luc. 16, 19) et uita pauperis qui cupiebat saturari de mitis etc. et nichilominus concurrunt in puncto mortis. Factum est ut moreretur mendicus et portaretur ab angelo in sinu Abrahe (Luc. 16, 22). Iterum mortuus est diues et sepultus in inferno. Priusquam protracte sunt iste linee ultra punctum, dictum est diuiti (Luc. 16, 25) : simili recordare quia recepisti bona in uita tua. Ante punctum mortis fuisti semper a dextris prosperitatis tamquam primogenitum secundum carnem set iudicium mundi, et Lazarus similiter mala, fuit a sinistris aduersitatis. Nunc autem post punctum mortis cancellate sunt manus, hic consolatur, positus est a dextris, tamen crucians. Modo es a sinistris, hoc est quod dicitur in illa parabola, Mt. XXV (31-32) : cum uenerit Filius hominis etc. congregabuntur ad eum omnes gentes et separabit eos ab inuicem etc. Et statuet oues a dextris, edos autem a sinistris, tunc dicet hiis qui a sinistris eius erunt (Matth. 25, 41) : ite maledicti in ignem eternum etc. et hiis qui a dextris (Matth. 25, 34) : uenite benedicti Patris |120va| mei etc. Sic ergo habemus triplicem benedictionem gratie preuenientis quam iste consecuturus est in suo egressu, ut intelligatur multum de eo illud Ps. (20, 4) : quoniam preuenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Ista est corona sanctorum quam nobis concedat etc.

Notes
1360.

Non inveni.

1361.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 67.

1362.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 65.

1363.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 67.

1364.

coniunctantis] conunctantis P.

1365.

Augustinus Hipponensis, Sermones, 356, 1 (ed. C. Lambot, Sancti Aurelii Augustini sermones selecti duodeuiginti, 1950), p. 141.

1366.

Hugues de Fouilloy, De claustro anime, 2, prol. (PL 176, 1051B).

1367.

animam] habitum exp. P.

1368.

erit] erit add. P.

1369.

contra maledictionem] hoc maledictum P.

1370.

contra] hoc P.

1371.

Non inveni.

1372.

Non inveni.

1373.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 139.

1374.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, I, 15, 1 (PL 76, 1131D).

1375.

Manipulus florum, Elemosina G (Augustinus de uerbis Domini sermone 25) et Paupertas E ; Augustinus Hipponensis, Sermones, 367, cap. 3 (PL 39, 1652).