Sermon 51

Sermon 52

Annonciation.
Auteur : Thomas d’Aquin.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 125rb-126va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 19ra-20rb.
Edition correcte par I. F. Rossi : « S. Thomae Aquinatis Expositio Salutationis angelicae », dans Divus Thomas, 34, 1931, p. 445-479.
F. 125rb : Aue Maria gratia plena (Luc. 1, 28).

In salutatione ista due partes continentur et unam partem fecit angelus, aue, usque in mulieribus, aliam partem fecit Elizabeth. Jo. (Luc. 1, 42) : benedictus fructus uentris tui. Tertiam partem addidit ecclesia, scilicet Maria, nam angelus non dixit : aue Maria, set aue gratia plena, et hoc nomen Maria secundum suam interpretationem contingit dictis angelis secundum quod patebit. Est ergo primitus considerandum quod antiquitus erat ualde magnum quod angeli 1410 apparerent hominibus et quod homines facerent eis reuerentiam, habebant pro maxima laude. Unde |125va| et ad laudem Abrahe scribitur quod recepit 1411 angelos in hospicio suo et exhibuit eis reuerentiam. Quod nunc angelus faceret homini reuerentiam, numquam fuit auditum 1412 , nisi postquam salutauit beatam Virginem reuerenter dicens : aue. Quod autem antiquitus angelus non reuerabatur, set homo angelum, ratio est quia angelus erat maior homine, et hoc quantum ad tria.

Primo quantum ad dignitatem nature. Nam angelus est nature spiritualis. Ps. (103, 4) : qui facit angelos suos spiritus etc. Homo uere est nature carnalis siue corporalis, et ideo dicebat Abraham (Gen. 18, 27) : loquar ad Dominum meum cum sum puluis et cinis. Non ergo erat decens ut spiritualis et incorporalis natura reuerentiam exhiberet corporali, scilicet homini.

Secundo quantum ad familiaritatem ad Deum. Nam angelus est Deo familiaris utpote Deo familiaris, utpote Deo assistens. Dan. VII (10) : milia milium assistebant ei. Homo uero est quasi extraneus et elongatus per peccatum. Ps. (54, 8) : elongaui fugiens. Ideo conueniens erat ut homo [revereretur] angelum quod tamquam Deo propinquum et familiarem regis glorie.

Tertio preeminebat propter plenitudinem splendoris gratie diuine. Angeli enim participant ipsum lumen in summa plenitudine. Job (25, 3) : numquid est numerus militum eius et super quem non splendebit lumen eius ? Et ideo semper apparet cum lumine set homines et si aliquid participant uere 1413 ipso lumine gratie, hoc est paruum et in quadam obscuritate. Non ergo erat decens ut homini reuerentiam exhiberet quousque aliquis inueniretur in humana natura, qui in hiis |125vb| tribus angelos excederet, et hoc fuit Virgo beata 1414 . Ideo ad designandum quod in hiis tribus excedebat eum, uoluit angelus ei reuerentiam exhibere. Unde dixit : aue. Unde excedit angelos in hiis tribus.

Primo in plenitudine gratie que magis 1415 reperitur in beata Virgine quam in aliquo angelo. Et ideo ad hoc insinuandum, angelus ei reuerentiam exhibuit dicens ipsam plenam gratia, quasi dicat : ideo exhibeo tibi reuerentiam quia me excellis in plenitudine. Dicitur autem beata Virgo plena gratia quantum ad tria.

Primo quantum ad animam in qua habuit plenitudinem, nam gratia diuidatur ad bene operandum et uitandum malum. Et quantum ad ista duo perfectissimam gratiam habuit beata Virgo. Nam ipsa omne peccatum uitauit magis quam aliquis sanctus post Christum. Peccatum enim aut est originale et de isto mundata fuit in utero, aut mortale aut ueniale et de istis libera fuit. Unde in Can. (4, 7) : tota pulcra es etc. Unde 1416 Augustinus 1417  : « Si omnes sancti et sancte congregarentur etc. excepta etc. » Set Christus excellit beatam Virginem in hoc quod sine peccato conceptus fuit et natus. Beata autem Virgo in originali [peccato] concepta fuit, non nata. Ipsa enim omnium uirtutum exercuit opera, alii sancti spiritualia quia aliquis humilis, aliquis castus, aliquis misericors, et ideo ipsi dantur in exemplum spiritualium uirtutum, sicut beatus Nicholaus in exemplum misericordie. Set beata Virgo in exemplum omnium uirtutum quia in ipsa reperitur exemplum humilitatis. Luc. (1, 48) dicitur : respexit |126ra| humilitatem etc. ; exemplum uirginitatis quia uirum non cognosco (Luc. 1, 34) et omnium uirtutum ut satis patet. Sic ergo beata Virgo plena est gratia quantum ad puritatem et quantum ad uirginitatem.

Secundo quantum ad refluentiam anime ad carnem. Nam magnum in sanctis est hoc quod gratia sanctificet animam. Set anima beate Marie ita fuit plena gratia quod ex ea refudit gratiam in carnem ut de ipsa filium Dei conciperet et ideo dicit Hugo de Sancto Victore 1418 quod in corde eius « amor Spiritus Sancti singulariter ardebat. Ideo in carne eius mirabilia faciebat in tantum quod de ea Deus nasceretur et homo. » Luc. I (35) : quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est.

Tertio quantum ad refusionem in omnes homines. Magnum enim est in quolibet sancto quando habet tantum de gratia quod sufficit sibi ad suam salutem set magis quod hec tantum sufficit ad salutem multorum, set si haberet tantum quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo hoc maximum esset, et hoc est in Christo et in beata Virgine. Nam in omni periculo potest salutem optinere ab ipsa Virgine glorie. Unde in Can. (4, 4). : mille clipei,remedia contra pericula, pendent ex ea. Item in omni parte uirtutum potest eam habere in adiutorio et ideo dicit Eccli. (24, 25) de ipsa : in me omnis spes etc. Sic ergo plena est gratia et excedit angelos in plenitudine gratie. Propter quod conuenienter uocatur Maria que interpretatur illuminata 1419 in se, Ysa. (58, 11) : supplebit splendoribus, et illuminatrix inter alios quantum ad totum mundum et ideo assimilatur soli et lune.

Secundo excedit angelos in famili|126rb|aritate diuina. Et ideo hoc designans angelus dixit : Dominus tecum quasi dicat : ideo exhibeo tibi reuerentiam quia tu familiarior 1420 es Deo quam ego nam Dominus est tecum. Dominus in quantum pater est tibi familiaris uel est tecum in eodem filio quod nullus angelus nec aliqua creatura, Luc. (1, 35) : quod enim ex patre natum est.Dominus filius in utero, Ysa. (12, 6) : exulta et lauda habitatio. Aliter ergo est Dominus cum beata Virgine quam cum angelo quia in ea est ut filius, cum angelo ut Dominus. Dominus Spiritus Sanctus sicut in templo, unde dicitur : templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, quia concepit ex Spiritu Sancto 1421 . Luc. (1, 35) : Spiritus Sanctus superueniet etc. Sic ergo familiarior 1422 est cum Deo beata Virgo quam angelus, quia cum ipsa Dominus pater, Dominus filius, Dominus Spiritus Sanctus, scilicet tota Trinitas. Unde cantatur 1423 de ipsa : « Totius Trinitatis nobile triclinium ». Nam hoc uerbum Dominus tecum est nobilius uerbum quod ei dici posset. Merito ergo angelus reueretur beatam Virginem quia mater Dei et iam domina. Unde contingit ei hoc nomen Maria, quod sua lingua interpretatur domina.

Tertio quantum ad puritatem quia beata Virgo non fuit solum pura in se, set etiam procurauit puritatem aliis. Ipsa enim purissima fuit et quantum ad culpam, quia nec originale peccatum nec mortale nec ueniale incurrit. Item quantum ad penam. Tres enim maledictiones date sunt hominibus propter peccatum. Prima data est mulieri quod in corruptione conciperet et in grauiditate portaret et in dolore pareret. Set ab hac immunis fuit beata Virgo quia sine corruptione concepit, in solatio portauit et |126va| cum gaudio peperit Saluatorem. Ysa. (32, 2) : germinans germinabit. Secunda data est hominibus quod in sudore uultus uesceretur pane suo. Ab hac fuit immunis beata Virgo quia ut dicit Apostolus, ad Cor. : uirgines solute sunt a curis huius mundi et soli Deo uacant. Tertia fuit communis uiris et mulieribus, scilicet ut in puluere reuerentur. Ab hac immunis fuit beata Virgo quia cum corpore ascendit in celum. Credimus enim quod post mortem resuscitata fuit et portata in celum. Ps. (131, 8) : exurge Domine tu et archa etc. Sic ergo immunis fuit ab omni maledictione et benedicta in mulieribus quia ipsa sola maledictionem sustulit et benedictionem portauit et ianuam paradysi aperuit. Et ideo ei conuenit nomen Marie que interpretatur stella maris 1424  ; quia, sicut per stellam maris nauigantes ad portum diriguntur, ita Christiani per Mariam ad gloriam diriguntur.

Notes
1410.

angeli om. B.

1411.

recepit] rescepit B.

1412.

auditum] auditu B.

1413.

uere om. B.

1414.

Virgo beata] beata Virgo B.

1415.

magis] mater B.

1416.

unde om. B.

1417.

Petrus Lombardus, Sententiae, III, dist. 3, 2 (Grottaferrata, 1971, p. 33). Cf. Augustinus Hipponensis, De natura et gratia, 36, 42 (C. Urba et J. Zycka, CSEL 60, 1913, p. 263).

1418.

Guillelmus de Sancto Theodorico, Expositio super epistulam ad Romanos, I, 4 (P. Verdeyen, CM 86, 1989, p. 8).

1419.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1420.

familiarior] facilior P.

1421.

Antiph. ad Magn. in festo Presentationis B.M.V.

1422.

familiarior] familior P.

1423.

AH, vol. 54, p. 384, n° 245 (Adam de St Victor, De beata Marie).

1424.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.