Sermon 53

Annonciation.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 126va-128va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 20va-22ra.
Plan :
Prothème – Comparaison entre la Vierge et l’eau.
Thème – Les bienfaits qu’apporte la Vierge
I – La douceur de la grâce
II – La fertilité
F. 126va : Gratia 1425 plena Dominus tecum, Luc. primo (28).

[Prothème] Quantumcumque miser sit aliquis, tamen quando uadit ad mare illa hora precipue qua mare plenum est, potest haurire aquam. Hodie fuit Maria plena usque ad summum et fuit mare quia hodie illum habuit in mente et uentre (III Reg. 8, 27) : illum quem celi capere non poterant. Hodie etiam per scripturas per reuolutionem annorum XXXIII et tamen quantum ab Epiphania fuit mare amarum quia tali die uidit mori filium. Ad istud ergo mare sic redundans quia mirabiles elationes maris (Ps. 92, 4), recurrere debent omnes etiam miseri et |126vb| non recedent uacui. Hanc plenitudinem confitetur angelus ei spiritualis cognatus quia angelis cognata est uirginitas. Jeronimus 1426  : « Tales scilicet affines sciunt secreta. » Hoc secretum ecclesie tam proficuum reuelat euangelista set prudens altus est per humilitatem. Ideo oportet uas depremere per orationem in qua mens Deo humiliatur. Ad hoc autem debent nos inducere duo que tanguntur in hiis uerbis. Grata collatio doni plenarii, gratia plena, associatio fontis primatii, Dominus tecum. Gallice : Dieu de grace luy plener et cil que doyve le primer. Circa primum nota quod qui uult haurire aquam debet uas ponere ubi est maior habundantia, maior copia descendit in istam. Ideo ibi ponamus mentem per deuotionem et os uasis per orationem quia facies tua plena est gratiarum, Hest. II (15, 17). Impediamus si non ponamus ibi oculum mentis, ideo describitur talis que digna est aspectu. Unde qui diligit eam aspitiam tantam gratam quia « ubi amor, ibi oculus 1427  ». Set quia possit aliquis dicere : sufficienter habet et non plus, ideo fons semper emanans secum esse describitur, ideo Ps. (72, 23) : ego semper tecum. Potest dicere filius, et Mat. (Ps. 72, 24) : tenuisti manum dexteram meam et in uoluntate tua etc. et predicator (Ps. 72, 28) : michi autem adherere Deo bonum est et ponere in Deo spem meam ut annuntiem, omnes laudes tuas precipue in die quo annuntiat omnis |127ra|.

[Thème] Gratia plena Dominus tecum, Luc. I. Quandoque contingit quod aliqua persona de aliquo langore surrexit et nondum habet perfectum uigorem nec adhuc plene recuperauit appetitum, propter quod ei omnia cibaria proponuntur de quibus presumitur quod eius actui debeat appetitus, ut tandem fortificata possit [ali]quibus cibis uti si prius in camera cibatur delicatis gratuitis et leuibus et talibus que cito repleant quia non indiget multo cibo. Aliquando enim ministratur fructus in arbore uel in ramo sicut cecasa est branche qui propter retenciam excitat appetitum. Ante istud tempus anime fuerunt in langore 1428 , modo alique surrexerunt set nondum recuperantes nunc appetitum spiritualium, quod potest experiri quilibet in se ipso, quando inuenit se grauem ad agendum spiritualia et quecumque bona, quia corporales medici dicunt appetitum, nos dicimus affectum uel desiderium. Videns ergo angelus qui est medicus animarum, quia minister realiter purgat, sicut medicus illuminat ostendendo que appetere debeamus, proficit iuuando suo merito 1429 et inflammando affectum, donec sumus apti ad communicandum in eodem pane. Nam panem angelorum manducauit homo (Ps. 77, 25) ; offert hodie quo nichil magis gratum, quo nichil magis replens et fructum cum arbore quod totum comprehendit in salutatione Virginis. Prius enim oportet quod in gratia simus 1430 , deinde sumamus sicut ista et si tu dicas quare uocat eam gratiam plenam et non plenam gratiam, tantum quod uidetur sonare ordo quia non solum fuit |127rb| plena gratia sicut Johannes Baptista et apostoli, set gratia plena in ea fuit sicut etsi luna plena sit in luce, non tamen lux plena est in ea set in ista tantum fuit de luce gratie quantum Deus ordinauit dare pure creature. Unde non inuenitur plus de gratia in pura creatura et puro homine concepto gratia singularis que erat cum ea et in ea et de ea. Primus enim gradus propinquitatis est pater et mater. Hic fructus contrarius est ei de quo Adam gustauit quia precipitur homini quod manducet de isto et si non manducat, peccat. Si cum peccato est et manducat, peccat. Quid ergo faciet erit ne † uter peniteat et habebit gratiam et erit Dominus secum et sicut omnes qui sunt de stirpe Ade comunicant in illa comestione, sic omnes qui attinent Marie in gratia possunt esse participes huius fructus. Nota quomodo Abraham dixit Saray : dic obsecro quod soror mea sis, Gen. (12, 13), ut uiuat anima mea ob gratiam tui. Et sequitur quod Abraham bene usi sunt propter eam.

[Division] Notantur quatuor : acceptibilitas corda alliciens, gratia, summa fertilitas eam reficiens, plena, alta auctoritas cuncta uel corda subiiciens, Dominus, familiaritas semper consentiens, tecum. Homo fons erat contemptibilis uacuus et a Deo elongatus set uide totum hominem reformatum in salutatione Virginis, gratia contra contemptibilitatem, plenitudocontra uacuitatem, societas Deicontra elongationem. Gallice : il la |127va| descrit pour graciouse que doyt les devoz cuers actrere et dit que ele est pleintinouse pour touz les defautes refere ou li a pousté 1431 virtuouse que doyt de mal fere retrere compaignie 1432 amourouse que est ou li sanz de pleyre.

[I] Circa primum nota quod sicut nichil uidetur nisi lucidum, sic nichil placet nisi gratum set oculus 1433 corporis uidet res mundi in superficie et nuntiat cordi non auertens defectum latentem. Ideo cor decipitur propter quod non deberet talem nuntium recipere cum in eo sua mors iaceat ; uelata enim omnia que in mundo sunt, picture quedam sunt respectu eorum que exspectantur, ista cor non replent set cor secum trahunt, uacua enim sunt. Aspexi terram et ecce uacua fuit et nichil (Jer. 4, 23). Ideo uolunt replere corda nostra 1434 quia uacuum naturaliter attrahit. Unde homo talia diligens non est dominus sui cordis, quod patet quia non potest illud retrahere. Set alius est oculus mentis qui cognoscit celestia que 1435 debet cor sequi. Hic illuminatur gratia que animam replet et de hac ista erat illuminata et plena. Hanc nuntiat angelus bonus. Quanto homo est ista magis plenus, tanto leuior et agilior ad faciendum bonum. Unde ista plenior ceteris altius attingit usque scilicet ad Trinitatem pre omnibus aliis. Ideo potest de ea intelligi quod dicebat Johannes de filio in Jo. primo ca. (1, 15) : prior me erat. Ille habet eam priorem qui eam ymitatur quo ante se ab ea |127vb| auertit, habet eam post tergum et sic ingrate se habet ad eam, sic Deus non dat tali gratiam. Non enim uertit faciem ad lucem. Nota : quando in electione est aliqua dissensio, superior ex officio prouidet de persona que prior sit aliis et eis fit in exemplum. Homo, cum peccat, eligit dyabolum quasi priorem se et eum ymitatur set dissensio est in consciencia. Ideo prouidit Deus de persona que precedat quam omnes debent ymitari. Dyabolus abscondit difficilimum punctum religionis sue, scilicet mortem, cuius memoria 1436 non uolunt habere peccatores, in illo puncto exigit penam pro omnibus transgressionibus factis sub se quas tamen approbat dum fiunt. Deus autem uult quod habeamus istum punctum semper ante oculos. Unde hec dies semper est similis conceptionis et mortis. In signum huius euangelium quod legitur prima dominica Aduentus, legitur in ramis palmarum ad ostendendum quod ab initio uite usque ad mortem fuit passionatus. Ut ergo ad istum punctum recte ueniamus, respiciamus ad stellam maris que directe iuit. Ideo uoluit eam esse preuiam quia in ea nichil fuit reprehensibile. Nota quomodo Joseph plus credidit castitati eius quam utero, plus gratie quam nature. Sap. VII (29) : omnem dispositionem stellarum luci comparata inuenitur prior et post. Per hanc enim habebo gratiam et quia qui prior uadit debet de eo quod inuenit participare aliis. |128ra| Sequitur : de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia (Jo. 1, 16). Cum enim audiuit quod Deus, qui se humiliabat, inclinauit se cumque eleuata fuisset usque ultra cherubin et seraphin, usque ad abyssum humilitatis descendit, dicens (Luc. 1, 38) : ecce ancilla Domini, quia uirtus promissa humiliat, uanitas promissa Eue illam eleuauit. Hec autem in illo descensu impleta fuit Deo et homine 1437 . Nota quomodo Bernardus 1438 dicit quod Adam cum tota posteritate sua exspectauit hoc uerbum in puero. Siquidem habitat plenitudo diuinitatis corporaliter, ad Ephe. 2 (Eccli. 26, 19) : hec est gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Pro sua gratia gratiam recepimus. Non enim potest fieri aliquod peccatum contra quod ipsa non habeat aliquam uirtutem oppositam pro qua impetrat tibi gratiam. Si tu auertas te a culpa et ad illam te conuertas, sicut lux parata est semper intrare oculum si conuertatur ad illam et aperiatur, et unde hec gratia, quia sequitur (Jo. 1, 17) : lex per Moysem data est gratia et ueritas per Jhesum Christum facta est. Lex Moysi grauis erat set Christus gratiam dedit et datur remissio omnium peccatorum set quidam propter facilitatem uenie amplius delinquunt ea abutentes, set in iudicio non habebunt excusationem set hec gratia non est sine uera confessione de preteritis et sine uitatione futurorum. In me gratia omnis uite et ueritatis, Ecci. XXIIII (25). Misericordiam et ueritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus (Ps. 83, 12). Nota quod Moyses non faceret aliquam gratiam, si ammodo sic esset quod a motione fame |128rb| truncaretur manus quod 1439 minus bonum est, non ita frequenter in hoc peccarent homines. Nota de Abigail (I Reg.) XXV quomodo placuit regere Dauid confitendo ueritatem excessuum uiri sui et tandem regina facta est.

[II] Circa secundum nota quod arbor illa fructuosa esset ubi cotidie fructiferatur et fructus statim fructificat. Sic est de fructu huius arboris, cotidie gratiam ibi possumus capere et hec in nobis fructificatur per quod fieri habet opus Deo gratum mereamur omne bonum. Bonum etiam exemplum quod ista reliquit, istam uelut fructum colligunt illi qui secuuntur. Si seminatur in cordibus nostris fructificat, qui quidem fructus sunt eius sicut patet Ja. IIII (3, 17) : primum quidem est pudica. Est bonus pictor qui ponit candorem. Sic in forma nostre ymaginis primo debemus ponere candorem puritatis et pudicitie propter Deum qui est anime sponsus, ex quo sequitur conceptus boni propositi et partus boni operis. Econtra in peccato dyabolus nititur suffocare bonum conceptum et quando non potest, saltem in fine partus scilicet operis insidiatur uolens occidere per uanam gloriam. Hec autem Virgo concepit et peperit quod est ex gratia. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, Ecci. XXIIII (26, 19). Duplex est castitas, una mentis, alia corporis. Hanc custodiunt alique ne uenter tumescat. Castitas mentis est que deberet esse 1440 sponsa Dei. Alioquin non facit fructus salutis quia facit uirgines fructificare. Sequitur (Ja. 3, 17) : deinde pacifica quia non habet pacem cum aduersario |128va| Dei, mundo scilicet uel dyabolo uel peccato. Et sic homines componere uolentes inter personas eligunt locum 1441 exemptum a tumultu, sic Deus uolens facere pacem inter se et homines elegit istam in qua non erit murmur in consciencia et quantum potest fieri sceleriter partes illese hic sicut in aliis considerationibus, quia sicut pater generans filium nullum patitur detrimentum diuinitatis, sic mater nullum detrimentum uirginitatis et utraque natura in filio est perfecta. Unde Leo 1442 papa : « Tanto federe utramque naturam conseruit ut nec inferiorem consumeret glorificatio nec superiorem minueret assumptio. » Sic qui uult pacem habere cum Deo debet habere cor integrum sine culpa. Gratia uobis et pax multiplicetur (I Pe. 1, 2). Sequitur : modestia.

Notes
1425.

gratia – annuntiat omnis om. B.

1426.

Non inueni.

1427.

Non inveni.

1428.

langore] languore B.

1429.

merito] modo exp. P.

1430.

simus] sumus P.

1431.

pousté] poste B.

1432.

compaignie] compagnie B.

1433.

oculus] oculis P.

1434.

corda nostra] cordibus nostris P, B.

1435.

que] quam P.

1436.

memoria] memoratio B.

1437.

homine] homini B.

1438.

Non inueni.

1439.

quod] que P.

1440.

esse] in add. B.

1441.

locum om. B.

1442.

Leo Magnus, Tractatus septem et nonaginta, XXI, 2 (A. Chavasse, SL 138, 1973, p. 87).