Sermon 54

Annonciation.
Auteur : Thomas d’Aquin. Edition correcte par I. F. Rossi : « S. Thomae Aquinatis Expositio Salutationis angelicae », dans Divus Thomas, 34, 1931, p. 445-479.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 128va-vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 20rb-va.

F. 128va : Benedictus fructus uentris tui (Deut. 28, 4, Luc. 1, 42). Peccator aliquando querit in aliquo quod non potest inuenire nec consequi set consequitur illud iustus. Prouerbium (13, 22) : preparatur iusto substantia peccatoris. Sic Eua quesiuit fructum et in illo non inuenit quod uoluit. Beata uero Virgo in fructu suo inuenit omnia que desiderauit [Eua]. Nam Eua in fructu suo tria desiderauit.

Primo illud quod false promisit ei dyabolus, scilicet quid erunt sicut dii, ut dii scientes bonum et malum. Eritis, inquit ille mendax, sicut dii, Gen. (3, 5) et mentitus est quia mendax est et pater eius nam Eua propter Esum 1443 fructus, non est facta Deo similis set magis dissimilis quia peccando recessit a Deo salutari suo, unde et expulsa est de paradyso. Set hoc inuenit beata Virgo et omnes christiani |128vb| in fructu uentris tui quia per Christum coniungimur et assimilamur Deo, (I) Jo. (3, 2) : cum apparuerit similes ei erimus.

Secundo in fructu suo Eua desiderauit delectationem set non inuenit quia statim cognouit se nudam et inde habuit dolorem. Set in fructu enim Virginis suauitatem inuenimus et salutem, Jo. (6, 55) : qui manducat carnem meam etc.

Tertio fructus Eue erat pulcher aspectu set pulcriores in qua fructus desiderant angeli. Ps. (44, 3) : speciosus forma pre filiis hominum et hoc est splendor paterne glorie. Non ergo inuenire potuit Eua in fructu suo quod querebat nec quilibet peccator in peccatis suis. Et ideo que desideramus queramus in fructu Virginis. Est autem hic fructus benedictus a Deo et sic repleuit eam omni gratia quod peruenit ad nos. Ephe. (1, 3) : benedictus Deus et pater ab angelo exhibendo ei reuerentiam. Apoc. (7, 12) : benedictio et claritas ; ab omnibus, omnis lingua confiteatur (Phil. 2, 11). Ps. (117, 26) : benedictus qui uenit in nomine Domini. Sit ergo Virgo benedicta set fructus eius magis benedictus.

Notes
1443.

Esum] usum exp. P.