Sermon 55

Cène.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 128vb-130rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 56rb-57va ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 181rv.
Plan :
Prothème – L’énigme posée par Samson.
Thème – Un modèle ne peut suffire à l’artisan pour travailler. Le Christ est présent en personne dans l’hostie :
I – une nourriture adaptée
F. 128vb : De comedente exiuit cibus, Judic. (14, 14).

[Prothème] Istud uerbum est une devinaille que fuit antiquitus proposita in quodam grandi conuiuio quod per plures dies durauit. Prima die illius conuiuii Sampsio proposuit sodalibus suis uerbum istud ut ipsi infra VII dies deuinarentur quid esset et fecit cum eis pactum. Nota totum usque ibi quomodo non potuerunt quousque consuluerunt sponsam uel uxorem Sampsionis. Maius prandium |129ra| uel conuiuium quod umquam fuerit est illud in quo Christus pro cibo dat nobis corpus suum et pro potu sanguinem proprium. Homo quidam fecit cenam magnam (Luc. 14, 16). Prima dies conuiuii fuit dies ista, propter hoc uocatur spiritualiter dies cene. Est ergo problema propositum prouerbium 1444 pro die ista quia hodie uerificatum est quod de comedente exiuit cibus. Ceste devinaille est si forte quod non est ita magnus theologus Parysius si grant devineour qui posset perfecte inuenire modum per quem, de comedente exiuit cibus, qualiter corpus Christi est in hoc sacramento, quomodo potest hic carnem suam dare nobis ad manducandum (Jo. 6, 53). Unde propter expositionem huius uerbi recurrendum est ad uxorem seu sponsam dilectam Sampsionis. Sampson interpretatur solis fortitudo 1445 , modo sicut in sole materiali sunt ista tria uirtus, lumen et calor, sic in sole diuinitatis sunt uirtus, potentia que attribuitur patri, lumen sapientia filio, calor amicitia Spiritui Sancto. Sampson ergo fortitudo solis est persona Dei patris, sponsa Sampsonis uirgo Maria. Sponsa enim uiri est mater filii sui. Hanc amaui et quesiui mihi sponsam assumere (Sap. 8, 2). Ad illam recurremus etc.

[Thème] De comedente exiuit cibus. Artifex quilibet prius habet formam, figuram uel similitudinem rei fiende interius in mente antequam exeat ad opus exterius. Exemplum de pictore : non sufficit quod pictor diu ante habuerit in ymaginatione suam formam uel figuram ymaginis set oportet quod habeat eam presentialiter |129rb| quando actu depingit. Nota quod omnia sacrificia ueteris legis erant solum figura sacramentorum legis noue, quod pro tanto dicitur quia aliis coloribus utitur pictor in figurando ymaginem et aliis in eam perficiendo. Figurat enim ymaginem primo cum quibusdam coloribus nullius uel modici ualoris ; postmodum autem utitur coloribus pretiosis nec primi colores quibus ymago figurabatur remanent in ea quando est perfecta, ymmo suppositis coloribus pretiosis alii primi totaliter abolentur. Sic sacramenta ueteris legis nullius uel modici ualoris erant quia non conferebat 1446 gratiam ex opere operato. Nec circumcisis aliquid ualet nec prepucium dicit Apostolus (Gal. 5, 6). Iterum superuenientibus sacramentis noue legis sacrificia legalia cessauerunt. Ista est causa quare dicuntur fuisse figura sacramentorum nostrorum. Modo inter alia sacramenta illud quod fuit in antiqua lege magis proprie figuratum est sacramentum altaris, propriissima autem figura eius fuit agnus paschalis qui cum panibus azimis comedebatur. Agnus enim qui ymolabatur in sollempnitate paschali significat 1447 Christum in ara crucis ymolatum pro nobis, set quod comedebatur cum panibus azimis significabat quod in sacramento prebet se nobis sub speciebus panis et nota quod Christus in hoc sacramento propriissime comparatur pani azimo. Nota quod panis fermentatur illo modo quod de prima pasta de qua fuit factus primus panis, retinetur aliqua portiuncula que permittit 1448 antiquari et corrumpi |129va| et illa portio postmodum mixta cum pasta secunda facit panem fermentatum, unde mutat panem uel pastam secundam 1449 et in quantitate facit ipsum inflare et in sapore. Si ergo illud quod de prima pasta remanet non admisceretur secundo, esset panis azimus non fermentatus. Ante prolationem uerborum est solum in altari panis materialis set uirtute uerborum substantia panis materialis conuertitur in panem spiritualem, scilicet corpus Christi, ita tantum quod de primo pane remanet aliqua portio, scilicet quantitas, color, sapor et alie qualitates. Illud autem quod remanet non admiscetur sic secundo pani spirituali, scilicet corpori Christi, quod eius quantitas uel quecumque qualitas in aliquo immutetur, unde non afficitur accusantibus illis. Quia ergo illud quod remanet de primo pane in hoc sacramento non admiscetur secundo, ideo proprie dicitur panis sine fermento. Sacrificium panis absque fermento, Leuit. (2, 4). Habemus ergo duo, primum quod non sufficit figuram uel similitudinem rei fiende diu ante prefuisse in mente artificis, set oportet, dum exit in opus, quod presentialiter assit. Secundum est quod propria figura sacramenti altaris hodie instituti fuit agnus paschalis qui comedebatur cum panibus azimis. Administratione 1450 ergo huius sacramenti non sufficiebat quod eius figura in ueteri lege ante per longa tempora precessisset, set decuit quod Christus artifex et institutor eius figuram istam ipsum instituendo in se presentialiter reciperet. Hoc factum est cum ipse cenando cum discipulis |129vb| suis et comedendo agnum paschalem, instituit hoc uenerabile sacramentum et dedit ipse comedens corpus proprium discipulis manducandis. Ecce quomodo et quare de comedente exiuit cibus. Tria notantur : primo habemus hanc pabulam seu ferculum conueniens nutriture, cibus, uidimus hoc miraculum transgrediens cursum nature quia cibus exiuit qui naturaliter debet intrare, signaculum preueniens per modum figure quia comedendo pascha typicum instituit pascha uerum, de comedente.Primo ceo est droyte viaunde pur nostre nurture, cibus, ceo n’est pas fet par cure de nature quod cibus exeat qui debet ingredi, et propter hoc luy mestre en prist en sey sa propre figure, de comedente.

[I] Circa primum nota quod omnis creatura uiuens in uita mortali propter continuationem uite indiget alimento. Unde si esset aliqui 1451 talis cibus per cuius sumptionem posset uita perpetuari, ille esset uerissimus et optimus cibus. Nullus talis hodie inuenitur set de fructu ligni uite huius dicitur. Nota quod homo uiuit duplici uita, corporali qua corpus uiuit per animam, et spirituali qua animam per gratiam, cibus quo uita anime continuari, ymmo perpetuari potest est fructus ligni uite. Lignum uite est lignum crucis. Fructus qui in hoc ligno pependit 1452 est corpus Christi. Fructus qui de hac arbore cecidit est sanguis |130ra| Christi que ambo in hoc sacramento nobis proponuntur per modum potus et cibi. Juxta illud, Jo. VI (55-56) : qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem hanc uitam eternam [habet]. Sequitur : caro enim mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus. Et bene dicit : uere est cibus etc. Multum enim dicuntur inter ueritatem et sompnium. Omnis cibus alius est quasi cibus sompni. Nota quod homo esuriens qui dormiendo sompniat se comedere, credit habere panem in manu et sompniando super hoc 1453 delectatur et nullo tamen satiatur. Unde quando expergefactus est, inuenit manum uacuam et uentrem et se famelicum sicut prius. Sic quicumque ponunt cor suum in creaturis maxime diuites credentes satiari temporalibus bonis que tamen in nullo satiant set magis prouocant appetitum, quasi sompniantes delectantur, set cum in hora mortis expergefiunt, inueniunt manum uacuam bonis temporalibus. Ps. (75, 6) : dormierunt sompnium suum etc. Item animam uacuam bonis spiritualibus, Ysa. XXXIX (29, 8) : sompniat esuriens et comedit cum autem expergefactus fuerit uacua est manus eius. Figura ad hoc, Gen. XL (16) de magistro pistorum qui dixit ad Joseph quando sompniauerat : uidi sompnium, putabam me portare omnes cibos qui fiunt arte pistoria auesque celi comedere. Expositio sompnii fuit quod de carcere traheretur ad patibulum et carnes sue exponerentur auibus ad comedendum. Nota : |130rb| ille erat seruiens pharaonis et missus in carcerem principis militie Egypti et nota quod pharao interpretatur nudauit uirum siue negauit uirum uel spoliauit eum 1454 . Expone figuram ad libitum. Illi ergo non sunt uere cibi anime nec ipsam satiare possunt, set solus Deus qui continetur in hoc sacramento et per modum cibi nobis donatur, Ecci. XXXVI (Eccli. 36, 20) scilicet omnem escam manducabit uenter et est cibus cibo melior. Set multi sunt de quibus 1455 quilibet potest dicere 1456 illud Job XXX (33, 20) : abhominabilis ei fit in uita sua panis et anime eius cibus desiderabilis. Quamdiu habent uitam et sanitatem corporis, necligunt 1457 cibum anime, obmittunt et contempnunt communicari. Usurarii si uident yminere periculum mortis, tunc dicit quilibet illud Job VI (7) : que prius nolebat tangere anima mea nunc pre angustia cibi mei sunt. Dilata sicut uis.

Notes
1444.

prouerbium] proprium B.

1445.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 101.

1446.

conferebat] conferebantur P.

1447.

significat] significabat B.

1448.

permittit] permittitur P.

1449.

panem – secundam] pastam uel panem secundum B.

1450.

administratione] administrationem P.

1451.

aliqui] aliquis P.

1452.

pependit] perpendit B.

1453.

hoc om. B.

1454.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 146.

1455.

quibus] quorum P, B.

1456.

dicere] dici P, B.

1457.

necligunt] negligunt B.