Sermon 56

Saints Philippe et Jacques.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 130rb-132ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 42vb-44ra.
Plan :
Prothème – La prière.
Thème – Pour accéder aux biens éternels, Dieu indique le chemin :
I – pénitence et miséricorde
II – il donne une récompense
III – il promet la joie.
F. 130rb : Exultabitis modicum nunc si oportet contristari, (I) Pe. 1 (6).

[Prothème] Sicut auis quando uult sursum uolare primo se constringit, sic si orando saltum uolumus facere mente in celum, oportet quod nos constringamur, postea exultabimus, id est extra saltabimus, ergo colligamus cor ut possumus cum alis desideriorum uolare orando in celum etc.

[Thème] Exultabitis modicum nunc si oportet contristari, (I) Pe. 1 (6). Tota sapientia humanis guttatim deriuatur a sapientia Dei. Ideo si uidemus quod homo sapienter agat, possumus scire quod Deus |130va| sapiens est ; homo autem sapiens, illud quod rarum habet reponit in loco ubi malefactores attingere non possunt, ubi etiam amici uix attingant. Sic Deus bona eterna que reposuit in thesauro quod de durabilibus homo thesaurizare debet, posuit in cellario suo scilicet in celo. Temporalia enim sunt de quibus mercedem retribuit seruis, scilicet peccatoribus, quia aliqua bona opera faciunt, set quia non sunt digna uita eterna, ideo retribuit eis temporalia. Ad uitam eternam peccatores attingere non possunt quia se occidunt, peccando mortaliter, set omnis homicida non habet uitam eternam in se manentem, I Jo. (3, 15). Amici etiam uix ad istam uenerunt quia uita sic arta est que ducit ad uitam quod etiam innocentes perfrustra intrauerunt. Ideo qui uult ad illa bona uenire, oportet quod obstaculum peccati tollat, quod etiam stricte uiuat non solum ab illicitis set 1458 a quibusdam licitis abstinendo uictui aliud deuiat, uoluptates scindat, parum enim ualet ieiunium uictus nisi homo a uitiis ieiunaret, ideo clauiger huius thesauri ad istam strictam uiam hortatur : exultabitis etc. Tria tanguntur : promittit gaudium, exultabitis ; tangit compendium, modicum nunc ; artat ad tedium, oportet contristari. Gallice : il promet ceo que le cuer ayme et touche une manere breve et contrahit chose que greve.

[I] Circa primum nota quod ad modum sapientis primo intentum finem ponit ut eum semper in |130vb| mente habeamus quod erit si carnem aduersantem affligamus, quia ea afflicta exultat spiritus, precipue quia talis pena est ad eius correctionem contra aliquos qui gaudent de penis proximorum quia pene sunt non quia emendatorie non sunt, quod est contra caritatem. In pena enim carnis exultat anima propter spem uenie ; sic econtra in gaudio carnis, quod culpa est, anima tristatur hec : pugna semper est iuncta. (I) Pe. III (4, 13) : comunicantes Christi passionibus gaudete etc. Christus secundum diuinitatem filius est Patris, secundum humanitatem filius Marie. Secundum primam filiationem debetur ei hereditas eterna, secundum secundam amaritudo et pena, per filiationem matris, id est amaritudinem, oportet uenire ad filiationem patris. Unde Johanni iuxta crucem dictum est (Jo. 19, 27) : ecce mater tua. Nota quomodo fingunt pagani filiam natam de cerebro Jouis 1459 que, cum posset sic uiuere, elegit de matre nasci. Sic Dei filius elegit. Quanto magis nos qui sine penis non possumus uiuere, debemus de neccessitate uirtutem facere et uoluntarie penas assumere. Sic per filiationem Marie, que est in amaritudine, possumus uenire ad participationem filiationis eterne cui debetur regnum. Ergo comunicemus Christo in passionibus set quidam dicunt cum apostolis (Jo. 14, 8) : Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Non sic set si socii fuerimus passionum, erimus et consolationum (II Cor. 1, 7). Passionibus dicit 1460 in plurali quia tota uita Christi fuit respersa passionibus |131ra|, unde in prima dominica Aduentus, in qua agitur de initio uite sue humane, legitur idem euangelium quod legitur in Ramis palmarum ubi agitur de passione. Sequitur (I Pe. 4, 13) : ut in reuelatione glorie eius gaudeatis exultantes. Modo regnat occulte in mentibus fidelium et in effectu per compassionem misericordie, set tunc ostendit cornua uirtutis sue. Ideo si tu times grauari in curia iustitie, recurre ad curiam misericordie quia misericordia superexaltat iudicium, Ja. (2, 13). Si autem misericordia hic fiat tibi, tu secure poteris exspectare iudicium. Multum autem est de ista corda quod utique necesse est quod multi et in multis longe sunt a Deo, per istam trahuntur penitentes et ueniant et uideant eum in sua gloria reuelata. Tunc enim reuelabitur gloria Domini et uidebit omnis caro sapientiam Dei, Ysa. (40, 5). Mali autem [trahuntur] per cordam iustitie. Sequitur, aliquibus interpositis in alio capitulo, Deus autem omnis gratie, in quo ostenditur 1461 , omnem gratiam facit remittendo omnem culpam aut nullam quia inimicus non est gratus : quamdiu est in peccato, tamdiu est inimicus. Iniuriatur etiam ei qui dimidiam ueniam petit cum non legatur aliquem curasse quem non curauerit totum, sicut patet de legione et de illa que septem demonia habuit. Item quasi nesciret culpam uolunt ei celare. Potens est autem Deus omnem gratiam habundare facere in nobis, (II) Cor. IX (8). Sequitur (I Pe. 5, 10) : qui uocauit nos in eternam gloriam suam. Vocat non per inspirationem set non auditur propter curam bonorum 1462 temporalium. Vocat per predicationem |131rb| set cito datur obliuioni. Prou. I (24) : uocaui et renuistis. Sequitur (I Pe. 5, 10) : in Christo Jhesu modicus passus nullus, debet timere in societate in qua omnis saluantur. Hec est societas Jhesu, ideo martires non timebant set tunc erant serini 1463 . Act. IIII (5, 41) : ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti pro nomine Jhesu contumeliam pati, ymmo quo dominio cogimur quia sine hoc non possumus post peccatum saluari, quia oportet quod satisfaciamus ad uoluntatem eius qui offensus est. Sequitur (I Pe. 5, 10) : ipse perficiet, quia dum sumus in peccato, non habemus caput nostrum, scilicet Deum, iunctum nobis qui diuersus est a nobis per peccatum, set dyabolus est caput et dirigit, sicut sensus capitis nos dirigunt et faciunt 1464 cadere in peccatum. Perfice gressus meos in semitis tuis (Ps. 16, 5). Via penitentium est stricta et recta uia peccatorum est lata in qua etiam pueri statim ambulant. Sequitur (I Pe. 5, 10) : confirmabit et solidabit, ut per quemlibet impulsum non cadant set aliqui impulsum non exspectant et isti dolere debent quia excusationem non habent. Confirma hoc Deus quod operatus es (Ps. 67, 29). Sequitur (I Pe. 5, 10) : solidabit que per morum grauitatem consolidare super basses eius et plante, Act. (3, 7).

[II] Circa secundum nota quod dicitur : in hora modica Deus laborat. Operatur enim cum penitentibus. Ps. (90, 15) : cum ipso sum in tribulatione. Offensa infinita remittitur, eterna pena in transitoriam conuertatur. Deus qui longe erat prope efficitur. Ecci. ultimo (51, 35) : uidete oculis uestris. Quidam dicunt |131va| : uidete et docete me quomodo debeam confiteri. Cum tamen ipsi debeant uidere, ad hoc enim non indigent speculo sicut indiget oculus corporalis set oculus mentis per se ipsum melius intuetur. Set tamen sunt quidam qui tantum grossa uident scilicet peccata carnalia, cum tamen spiritualia grauiora et plura sint. Cogitet ergo et dicat : uidi oculis meis [et probaui] quod media pars mihi nuntiata non fuerat, Jo. III (III Reg. 10, 7). Sequitur (Eccli. 51, 35) : quoniam modicum laboraui. Quicquid fit ex corde modicum reputatur. Similiter quid ex corde sustinetur leue est et econtrario dolor cordis maximus est, unde dolor matris Christi fuit maximus quia in corde et in anima. Dolor martirium, quamuis magnus, tamen modicus 1465 eis erat. Ad punctum et in modico dereliqui te, Ysa. (54, 7). Videtur quod Deus derelinquit eum quem penitere permittit propter penam. Sequitur (Eccli. 51, 35) : inueni mihi multam requiem. Non est quies nisi in termino scilicet in Deo, set multi in uia remanent et capiuntur a latronibus inferni « qui spoliant gratuitis et uulnerant in naturalibus 1466  » inueniunt mal gieste, demones etiam non sinunt peccatores quiescere ; nec mirum quia uia eorum est in descensu, ideo leuiter currunt. Prou. (1, 16) : pedes eorum ad malum currunt. Set uia celi est in ascensu, tamen multa quies est media quia in quolibet actu uirtutis quiescit per complacentiam et recreatur et leue est et facile est et inuenit perfectam requiem. Jugum enim meum |131vb| suaue est (Mt. 11, 30). Et sequitur (Mt. 11, 29) : inuenietis requiem animabus nostris.

[III] Circa tertium nota quod per sinistram tristitia mundi designatur, per dexteram letitia. Similiter dextera Dei gloria beatorum, sinistra miseria dampnatorum et sic qui uadit ad punctum aliquem per sinistram, dum transit punctum,, uadit ad dexteram et econtrario. Ita qui uadit per dexteram prosperitatis mundi, dum transit punctum mortis, uadit ad sinistram pene inferni, et qui uadit ad mortem per sinistram aduersitatis, dum transit mortem uadit ad dexteram glorie beatorum. Ideo dicitur in Jo. (16, 16) : modicum et uidebitis me. Sicut oculus corporalis non potest uidere solem nisi sit bene purgatus, sic oculus mentis Deum nisi sit bene purgatus a uitiis. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum uidebunt, Mt. V (8). Sequitur (Jo. 16, 20) : amen amen dico uobis quoniam plorabitis et flebitis uos, mundus autem gaudebit. Set postquam quis fleuit, peccatum iterum recedit, lutum facit miscens immunditiam cum aqua lacrimarum et tunc abhominabilior efficitur quoad Deum sicut sus loca in uolucabro luti et extrema gaudii luctus occupat, Prou. XXIIII (14, 13). Sic res dicitur inutilis occupare. Sequitur (Jo. 16, 20) : uos autem contristabimini set tristitia uestra conuertetur in gaudium. O quam beati quibus omnia in gaudium cedunt pro tristitia que gaudio est contraria ! Prou. (14, 10) : cor quod nouit amaritudinem anime |132ra| sue in gaudio eius non miscebitur extraneus.

Notes
1458.

set] etiam add. B.

1459.

Exemplum 10.

1460.

dicit om. B.

1461.

ostenditur] quod add. B.

1462.

curam bonorum] curarum B.

1463.

serini] securi B.

1464.

faciunt] facit P.

1465.

modicus] est exp. P.

1466.

Petrus Lombardus, Sententiae, II, dist. 35, 4 (Grottaferrata, 1971, p. 535).