Sermon 57

Ascension.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 132ra-133va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 22ra-23rb.
Plan :
Prothème – Le rôle du conseiller. Comparaison avec le Christ.
Thème – L’Ascension du Christ. Comment elle aura lieu pour le Chrétien :
I – le chemin vers le ciel
II – le lieu
III – le statut du Chrétien
IV – de quel côté de Dieu sera-t-il placé ?
F. 132ra : Assumptus est in celum et sedet a dextris Dei, Mc. VI (16, 19).

[Prothème] Omnis cursus magnorum est quod semper habent consiliarios et inter omnes unum magis familiare sine quo nichil fit et hic uocatur dextera manus ; sic Deus Pater qui omnia dat. Omne datum optimum etc. (Jac. 1, 17). In Spiritu Sancto, qui est amor, de concilio filii, qui est sapientia, qui hiis diebus Rogationum describitur ad dexteram Dei sedens, ut sciamus per quem debeamus petere et ut fiduciam habeamus quia noster est. Tangit duo : recipitur honorifice noster aduocatus, assumptus etc., preficitur magnifice supra collatus : sedet a dextris Dei. Il ount reseu 1467 nostre advocat et nostre message et si l’ount mis en haut hostage. Circa primum nota quod si papa sciret quid quereret nuntius ad se ueniens et non uellet exaudire, non permitteret eum intrare ianuam domus sue, nam turpis eicitur quem non admittitur hospes. Filius dixerat : ego rogabo Patrem de nobis (Jo. 16, 16). Pater sciebat quod hic querebat filius secundum quod homo, ex quo ergo recepit nolebat exaudire. De hoc certus ille filius precepit apostolis ne discederent usquequo accepissent. Act. I (1-2) : cepit Jhesus facere et docere usque in die a precipiens apostolis per Spiritum Sanctum scilicet quos elegit assumptus est. Set quia tu posses dicere : non habet ea que petimus, ymmo sedet a dextris |132rb| ubi spiritualia sunt, corporalia a sinistris. Unde et malis qui ad sinistram sunt dantur, set spiritualia per istum dantur bonis cui Pater (Ps. 109, 1) : dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis, set quia dat per manum Marie, ideo etc.

[Thème] Assumptus est in celum, Mc. VI (16, 19). Quando aliqua dignitas diu in ecclesia uacauit, solet ipsa prouidere de persona boni testimonii communitati utili que dum assumitur et in ecclesia recipitur, honoratur tam ratione mittentis, tam ratione proprie dignitatis, tam etiam ratione communis utilitatis et ponitur in summa sede sue ecclesie in dextera parte. Diu uacauerat dignitas capitis in creaturis quia etsi Deus caput sit, tamen excedit in excessu omnem 1468 naturam [et] creaturam, ideo docuit ut poneretur caput quod esset eiusdem nature cum membris et excederet in dignitate omnem creaturam sicut caput et sic quod esset Deus et homo nullus talis nisi Christus. Huic omnes prophete testimonium perhibent quod 1469 seipsum exposuit morti pro communitate. Ideo Deus Pater eum prefecit qui receptus est honorifice ab hiis qui sunt principalia membra uniuersi et collatus super omnes celos in dextera Patris. Ideo sicut fit corporaliter, sic nos qui de genere suo sumus, debemus frequentare curiam et petere hiis diebus ad petendum institutis 1470 et ministrare ibi. Bonus enim prelatus probatos ministros prebendat. Multe sunt in celo prebende uacantes |132va|. Nullis est preuidendum nisi hiis qui sunt de genere istius quia boni autem angeli omnes habent ; malis nichil debetur. Tunc autem assumet nos si sumus sicut illi quos assumpsit hic Jhesus qui assumptus est quando dixit : et assumpsit Petrum et Jacobum et Johannem fratrem eius et duxit in montem excelsum seorsum (Mt. 17, 1) et ostendit gloriam sue Resurrectionis et Ascensionis. Petrusdiscalcians 1471 cuiusmodi sumus si habemus pedes affectionis nudos a mortalibus. Jacobus supplantans festinantem cujusmodi caro est que uult quod sua recreatio semper prima sit in curiis, eum festiuat, Johannesin quo est gratia 1472 , quia in ista processione debemus esse gratiosi sicut Moyses et Helyas fuerunt quia oportet quod mens assumatur a cogitationibus uagis que ad modum aquarum fluunt et refluunt, ut neminem uideat nisi solum Johannem, et quod affectus in curru igneo caritatis ascendat cum Helya et ibi scilicet in celo quiescat dicens : Domine bonum est nos hic esse (Mt. 17, 4), ut sic sedeat cum principibus et solium glorie teneat cum dextris. Modus hic tangitur quo illuc accessit, assumptus est, locus subiungitur apud quem processit, in celum, status innuitur in quo requiescit, sedet, latus tribuitur iuxta quod incessit, a dextris Dei. La manere de s’en entrée ou il ala en que countree soun 1473 estat est a demore et sa part est le plus en honure.

[I] Circa primum nota quod secundum quod uerba sonant ipse, iuit apud se ad se sumptus. Chier soy sa secure |132vb| iuet, set quomodo meruerit. Sic oportuit Christum pati et ita intrare (Luc. 24, 26) per Passionem et Resurrectionem uenit ad Ascensionem. Ergo qui mortificant 1474 omnem carnalitatem quia caro et sanguis regnum Dei (I Cor. 15, 50) non consequuntur, qui sic resurgunt ut de cetero non moriantur, secure uadunt de mundo ad suum celum. Quod suum sit, signum est si diligunt quia quilibet rem suam diligit si custodiant, si frequenter respiciunt, exemplo Apostolorum, Act. I (10) : cumque intuerentur in celum euntem illum. Totus mundus plenus est laqueis ad capiendum oculos, deinde corda, quia sicut medietate aqua uadit ymago ad fundum, sic per humidum aqueum oculus uadit usque ad ymaginationem, similitudo rei non illa que est in oculo set alia ab ea causata que facit frequenter cor consentire. Ideo bonum est habere oculos ad celum nam sicut dicit glosa 1475 super illo uerbo Prou. primo (17) : frustra iacitur rethe etc. : facile euadit laqueos in terris que super habet oculos in celis. Ideo Ps. (122, 1) : ad te leuaui oculos meos qui habitas in celis. Sequitur (Act. 1, 10) : ecce duo uiri astiterunt iuxta illos in uestibus albis quia de eadem secta sunt cum angelis qui Deum uident. Angeli eorum in celo semper uident faciem Patris (Mt. 18, 10). Ideo angeli eos docent sicut prouectiores in scolis aliis repetunt. Set quare in uestibus albis, quia secundum Gregorium 1476  : « Candor uestis gaudium nostre designat sollempnitatis » ? Non sic in Natiuitate. Gregorius 1477  : in Natiuitate « uidebatur diuinitas humiliata ; in ascensione uero |133ra| est humanitas exaltata », set in Resurrectione apparuit in candore uestis et fulgure uultus ad terrendum malos milites qui erant ibi et mulcendum mulieres quibus dixit (Mt. 28, 5) : nolite timere quia sicut ibidem dicit Gregorius 1478  : « Vestros conciues uidetis. » Ideo gaudebant angeli et erant in habitu nobili, quia eorum ruina debebat reparari. Luc. (24, 4) : ecce duo uiri steterunt iuxta illas in ueste fulgenti. Nos ergo debemus candorem innocentie habere, si uolumus participes festi esse, quia nichil inquinatum incurrit in illam (Sap. 7, 25). Sequitur (Act. 1, 11) : qui et dixerunt : uiri Galilei quid statis aspicientes in celum. Multi in celum aspexerunt qui parum ibi uiderunt sicut philosophi, quia ibi non querebant salutem set luminarium gloriosam scienciam. Sic Lucifer parum profecit in aspectu sue pulcritudinis. Ideo retrahendus est aspectus exterior a curiositatibus et interior intensus fuerit ei in Deum. Unde Apostoli leuantes oculos neminem uiderunt nisi solum Jhesum (Mt. 17, 8). Quid hic statis tota die otiosi (Mt. 20, 6). Sequitur (Act. 1, 11) : hic Jhesus qui assumptus est a nobis in celum sic ueniet. Cum iustitia ita perfecta sit in Deo sicut misericordia posset conqueri, si aliquando non haberet suum iudicium, ideo ueniet ut faciat iudicium. Ideo negotiemur in celo ut, cum reuertetur ad nos 1479 , remuneret nos cum aliis quibus dixit (Luc. 19, 13) : negotiamini dum uenio. Nota hystoriam de illo qui abiit in regionem longinquam, Act. I et re (Luc. 19, 12).

[II] Circa secundum nota quod qui uellet aliquem |133rb| in recreationem ponere, non poneret in loco inhonesto, in societate displicata 1480 set in loco ameno et societate grata. Talis locus est celum. Ideo qui uult habitaculum facere Christo in se, oportet quod cor suum sit sicut celum, scilicet quod sit extra 1481 ea que infirmitatem possent inducere que sunt occasiones peccandi et sic eis quasi celant et quod non suscipiat peregrinos in possessiones. Set quis 1482 uiuat spiritualiter, in tali societate sedet. Ps. (10, 5) : Dominus in templo sancto suo. Quamquam diues homo habeat pulcra maneria, in eo tamen frequentius moratur causa recreationis quod est magis exemptum quia nullus ibi molestatur eum. Tale est templum Dei. Templum Dei sanctum est quod estis uos, (I) Cor. (3, 17). Set sacrilegium est capere aliquid sacrum secundum non sacrum de templo. Caueamus ergo ne mater nostra, membra nostra, que debent esse organa Spiritus Sancti, fiant totaliter dyaboli. Sequitur (Ps. 10, 5) : Dominus in celo sedes eius. In quibusdem aliquando est set non sedet quia non perseuerant. Ideo non ponit ibi munitionem 1483 sue gratie quia non debet ibi manere set in celestibus habitat. Celum mihi sedes est (Act. 7, 49).

[III] Circa tertium nota quod nullum bonum felicitaret nisi esset stabile et perpetuum quia quantumcumque [ali]quis esset beatus, quando cogitaret se posse beatitudinem amittere 1484 , posse affligeretur, sic nullus est perfectus nisi Deus in eo permaneat. Celum autem sic permanet quod semper mouetur et numquam exit locum. Sic bonus obediens debet semper moueri per obedientiam et numquam exire limites |133va| uirtutis que est in medio uel regulam sue professionis si sit religiosus. In tali sedet Deus nam angulus in quo Deus semper habitat est substantia semper immobilis. Dominus in celo parauit sedem suam, Ps. (102, 19). Non est honestum quod tantus Dominus sedeat ad terram. Unde qui ei parat sedem longe debet esse a terrenis. Parata sedes tua ex tunc (Ps. 92, 2). Sequitur (Ps. 102, 19) : et regnum ipsius omnibus dominabitur, quia homo celestis super temptationes est et eis dominatur.

[IV] Circa quartum nota quod primogenitus debet habere meliorem portionem. Per dexteram bona portio designatur que sunt spiritualia, corporalia autem per sinistram. Unde et hiis qui ad sinistram sunt, scilicet malis, habundantius aliquando daretur portio 1485 bonorum, scilicet spiritualium et eternorum. Volens nos esse participes, factus est frater noster per carnis assumptionem ut sit ipse primogenitus in multis fratribus et hodie posuit nos in passione quando sedet ad dexteram maiestatis in excelsis ; tanto melior angelis effectus, quanto differentius pre illis nomen hereditauit 1486 (Hebr. 1, 3-4). Sequitur (Ps. 101, 26) : opera manuum tuarum sunt celi. Quanto melius est nomen filii quam ministri, tanto Christus excellentior est angelis in gloria Patris. Ad quam nos perducat.

Notes
1467.

reseu] resceu B.

1468.

omnem] creaturam exp. B.

1469.

quod om. B.

1470.

institutis] instituti P, B.

1471.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 155.

1472.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 146.

1473.

soun] sou B.

1474.

mortificant] mortificat P.

1475.

Glossa, II, p. 655.

1476.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, II, 21, 2 (PL 76, 1171A).

1477.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, II, 29, 9 (PL 76, 1218B).

1478.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, II, 21, 3 (PL 76, 1171B).

1479.

ad nos] uas B.

1480.

displicata] displicate P.

1481.

extra] ex P.

1482.

quis] quid P, B.

1483.

munitionem] munitione P.

1484.

amittere] posse add. P, B.

1485.

portio] peccatorum P, B.

1486.

pre – hereditauit] potest illis nulla hereditas P.