Sermon 58

Saint Jean Baptiste.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 133va-134ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 13vb-14ra.
F. 133va : Tu uenis ad me 1487 (I Reg. 17, 43 ou Mt. 3, 14).

Johannis Baptista admiratur Christo ueniente ad suum baptismum. Ita admirari potest humanum genus Filii Dei aduentum et |133vb| dicere : tu uenis ad me admiratiue. Primo cum sociali similitate incedentem solitarie, tu filius qui es secunda persona in diuinis, non pater, non Spiritus Sanctus. Secundo cum naturali necessitate procedentem uoluntarie, uenis. Tertio in generali communitate alloquentem secretarie, ad me, solitarium opponitur similitati etc.

Est ergo primo mirabile quod aliquis socios habeat et solus incedat. Filius Dei socios habet indiuisibiles, Patrem et Spiritum Sanctum 1488 . Qui me misit mecum est et non reliquit me solum, Jo. VIII (29) ; ibi non sum ego solus etc. (Jo. 8, 16). Et tamen sic associatus solus in carnem uenit. Luc. (24, 18) : tu solus peregrinus es in Jherusalem. Pater non fuit incarnatus nec Spiritus Sanctus, set solus filius. Tu homo cum sis facis te ipsum Deum, Jo. X (33). Tu es Deus solus in Ps. (85, 10).

Secundum mirabile est quod aliquis necessario et uoluntarie procedat ad litteram. Cum processione eterna filius [est] a patre qui est naturalis et necessaria est processio temporalis libera et uoluntaria. In Jo. (16, 28) : exiui a Patre et ueni in mundum. Libera uoluntate, ecce rex tuus uenit tibi mansuetus (Mt. 21, 5). Figuratus fuit aduentus in carnem per aduentum a Galilea quod interpretatur transmigratio 1489 in Jordanem, qui interpretatur humilis descensio. Mt. III (13) : uenit Jhesus a Galilea in Jordanem ad Johannem.

Tertium mirabile est quod idem uerbum sit commune generaliter |134ra| omnibus et fiat secretum aliquibus. Verbum Dei commune generaliter omni rei, portans omnia uerbo uirtutis sue, ad He. I (13), factum est secretum hominum. Quando uerbum caro factum est et habitauit in nobis (Joh. 1, 14), ad me dictum est uerbum in Job (4, 12). Ad me ergo, non ad angelum. Cui enim aliquando dixit : angelorum filius meus es tu, Heb. I (5) set in Ps. (2, 7) : Dominus dixit ad me filius meus es tu etc. Jeremie (1, 4) : factum est uerbum Domini ad me.

Notes
1487.

me] sicut add. B.

1488.

Sanctum] unde dicit add. B.

1489.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 131.