Sermon 59

Saint Jean Baptiste.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 134ra-135ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 31ra-vb.
F. 134ra : Erat lucerna ardens et lucens, Jo. VII (5, 35).

In libro subtiliter scripto non potest bene legi sine luce. Sicut autem qui uult sane uiuere debet uiuere secundum regulas scriptas in libro medicine, sic qui uult salubriter uiuere secundum animam debet uiuere secundum regulas que sunt in Saluatore qui est liber uite, set quia subtilis est, ideo medicus animarum scilicet predicator, qui dat medicinam scilicet sermonem iuxta illud (Sap. 16, 12) : neque herba neque malagma sanauit eos set sermo tuus Domine qui sanat omnia, non potest scientiam docendi accipere sine lumine, set lucerna eius est agnus de quo potest dici quod erat lucerna ardens et lucens, ecce accensum, erat lucerna ardens, producens clarum radium, lucens. Circa primum nota quod suspecte datur cibus uel potus in tenebris. Ideo uerbum Dei quod est cibus anime non datur sine lucerna accensa. Lucerna pedibus meis uerbum tuum (Ps. 118, 105), dyabolo econtrario. Circa secundum nota quod maxime est communis lux ; gratis enim datur maxima ab hiis qui gratis acceperunt |134rb|, ideo Christus dat liberaliter qui est lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Set quis 1490 debet accendere lumen nisi ancilla ? Ideo ad illam que se ancillam uocauit recurremus.

Erat lucerna ardens et lucens, Jo. VII (5, 35). Non est honestum quod homo ualoris uadat per locum obscurum sine lucerna preuia. Secundum Augustinum 1491 , creatura ad Creatorem comparata est sicut tenebra respectu lucis. Hinc est quod secundum eumdem angeli uidentes res in propria natura habuerunt cognitionem uespertinam, uidentes 1492 in uerbo habuerunt matutinam et incepit dies glorie numquam defecturus. Deus ergo filius in humanitate ueniens in mundum uenit ad tenebram. Ideo docuit quod lucerna preuia mitteretur, quod factum est quando ante ortum solis iustitie, cum adhuc tenebre essent, missus est Johannes Baptista, qui uiam Domino preparauit in heremo : illuminare hiis qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. 1, 79). Ergo sicut in creatione erant omnia confusa et primo die facta est lux sine qua nec dies esset, ut omnia distinguerentur et uenustarentur sicut in recreatione, ideo tamquam lucerna preiuit solem, hic est lucifer lucem ferens de quo Job (38, 32) : numquid producet lucifer in tempore suo. Ante eum erant omnia confusa in lege et in tenebris uidebant Saluatorem et confuse, set iste uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine (Joh. 1, 7). Sic |134va| boni uiri in lucida conuersatione ostendunt salutem, ymmo mali uidentes aliquando statum suum recognoscunt et conuertuntur ad Saluatorem. Notantur tria : primo lucidam substantiam, lucerna, lux in testa, feruidum habens affectum, ardens, splendidum agens effectum, lucens ; persone alumée, volenté enflammée et outre enlumée 1493 .

Circa primum nota quod quando comparamus corporalia rebus sanctis, hoc fit in perfectione sublata sicut Johannes dicens (1, 29) : ecce agnus Dei. Hoc dixit quia innocens, quia mansuetus et non quantum ad deffectum. Sic comparatur Johannes a Christo lucerne quantum ad lucem, non quantum ad hoc quod alios illuminans se ipsum consumit, quod faciunt ypocrite, et iterum in cinerem uel carbonem, quia nichil ualet quod faciunt, et anime eorum que 1494 carbones sunt efficiuntur inferni. Set in isto non sic, set gratia Dei intus existens seruabatur 1495 ne defficeret et ne denigraretur. Hec lucerna fuit accensa in utero et iniuncta 1496 in carcere set quando super candelabrum fuit posita, in predicatione iniuncta 1497 fortiter, in decollatione amplius luxit luce glorie. Ps. (131, 17) : paraui lucernam. Cito fuit parata quia magnus erat ignis Spiritus Sancti. Item amor dilationem nescit, paratura culpe originalis fuit ablata et paratura gratie apposita quia paratura Noui Testamenti. Sequitur (Ps. 131, 17) : Christo meo. Ideo ita cito ut totus esset Christi nec mundus in eo aliquid habuisset |134vb| antequam in mundo ueniret, sic parata luxit 1498 coram rege in secreto thalamo nupciali scilicet in utero uirginis. Sequitur (Ps. 131, 18) : inimicos eius induam confusione. Culpa gratie inimica confudit 1499 in fine [magis] quam in presenti ; sic induat quod non sinat gladium, uerba Dei, uulnerare conscienciam usque ad mortificationes penitentie set tandem penetrabitur uerbo sententie. Sequitur (Ps. 131, 18) : super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. Nota quomodo habens flores omnium uirtutum habet copiam cercorum et fructuum de ceteris floribus. « Serta ter denis alios coronant 1500  » etc.

Circa secundum nota quod ligna desiccata faciunt pulcram flammam ; non sic uiridia. Sic carentes humore uoluptatis et desiccate feruore castitatis faciunt pulcram honestatem conuersationis. Ideo (Luc. 12, 35) : sint lumbi uestri precincti et lucerne ardentes in manibus uestris. Ligna angulo unita de facili accenduntur quin ignis ponitur. Sic membra iuncta cingulo castitatis disponuntur ad ignem caritatis set ueniente uento ignis bene accensus amplius accenditur. Habemus in Johanne (1, 6) uigorem discrete correctionis, fuit homo, honorem superne legationis, missus a Deo, odorem famose opinionis, cui nomen erat Johannes.

Circa tertium nota quod sicut lux aurora est a sole antequam solis corpus sit super terram, sic Christus illuminauit Johannem qui fuit |135ra| aurora temporis gratie, et quia res prope solem exiens non caret lumine, ideo quia Johannes semper fuit propinquus Christo soli, semper illuminatus fuit in tantum quod quasi in solem transformatus putabatur sol iustitie, sicut patet in illa questione : quem dicunt homines esse filium hominis, alii Johannem Baptistam (Mt. 16, 13-14). Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sic lucerna fulgoris illuminabit te (Luc. 11, 36).

Notes
1490.

quis] qui P.

1491.

Non inueni.

1492.

uidentes] uidere as P.

1493.

enlumée] enluminée B.

1494.

eorum que om. B.

1495.

seruabatur] seruabat P.

1496.

iniuncta] eniuncta P.

1497.

iniuncta] eniuncta P.

1498.

parata luxit] paratus lusit B.

1499.

confudit] confundit B.

1500.

Paulus Diaconus, Carmen de sancto Johanne Baptista (PL 95, 1597C).