Sermon 60

Saint Jean Baptiste.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 135ra-136vb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 185r ; Uppsala, Univ. Bibl., C 276 f. 13ra.
Plan :
Prothème – Comment demander la grâce de Dieu
Thème – L’importance du nom de personne. Interprétation du nom de Jean Baptiste.
I – Ce nom signifie la grâce.
II – Il n’est pas mal attribué.
III – Il est de bonne renommée.
F. 135ra : Johannes est nomen eius, Luc. I (63).

[Prothème] Inuocate nomen eius, Ps. (104, 1). Expedit petere nomine alieno quod impetrari non potest titulo proprio. Ille qui timet repulsam non debet petere proprio titulo, set nomine talis cui nichil debeat refutari. Modo Apostolus (Rom. 3, 23) dicit quod omnes peccauerunt et egent gratia uel gloria Dei. Si autem peccator titulo et nomine proprio peteret gratiam a Deo, obtineret 1501 repulsam. Joh. IX (31) : scimus quia peccatores Deus non exaudit, ergo expedit peccatori quod petat nomine alterius cui nichil possit uel debeat denegari. Ita docet Christus, Jo. 16 (23) : in nomine meo petatis si quid petieritis patrem etc. Persona mundi cui Christus minus uellet negare aliquid, que Ihesu Crist voudreyt meyns escoundire, est mater sua figurata per matrem Salomonis sedentem a dextris eius cui Salomon dixit : pete mater mea neque enim phas est etc. 3 Reg. II (20). In principio igitur sermonis gratiam nobis necessariam petemus non proprio nomine set nomine |135rb| Marie cui filius nesciret aliquid denegare. Ps. (104, 1) : inuocate nomen eius,et quia nomen Virginis Maria, ideo salutantes eam proprio nomine dicemus Aue Maria.

[Thème] Johannes est nomen eius, Luc. primo (63). Persona que habet nomen multum commune quod plures alii portant, non sufficit uocare per proprium nomen nisi cum nomine addatur cognomen, set quando aliquis habet nomen singulare quod non portat aliquis nisi ipse, sufficit exprimere nomen nec oportet addere cognomen. Verum est tamen quod de nomine facimus frequenter cognomen, sicut cum dicimus Guillelmus Petri uel Petrus Guillelmi. Hoc idem dixi quia hoc nomen peccatorum adeo est commune quod quilibet nostrum, si uelit se bene nominare, debet se peccatorem uocare. Luc. V (8) : homo peccator sum Domine. Huic ergo nomini quia sic est commune consueuerimus de homine autem fatuo. C’est un prodome sournomé. Act. primo (23) : cognominatus est Justus. Unde probus homo non est suum rectum nomen set est suum cognomen. Et uidetur mihi quod nomen Johannis inter cetera nomina est illud de quo frequentius fit cognomen. Johannes enim interpretatur in quo est gratia 1502 . Quicumque ergo extra statum exiens uocatur Johannes, ipse est Johannes sournomé. Johannes non est suum rectum et proprium nomen set est suum cognomen. Hiis suppositis, probo quod soli Johanni Baptiste hoc nomen Johannes fuit singulare pro puncto et hora natiuitatis sue, et quod omnis alius Johannes pro illa hora si fuisset |135va| sic uocatus, fuit Johannes sournomé. Omnes enim alii Johannes nati sunt in culpa originali et extra statum gratie ; solus iste Johannes fuit in utero sanctificatus. Antequam exires de uulua sanctificaui te, Jer. Primo (5). Et ideo ante natiuitatem Johannis ab angelo est nominatus. Nomen eius Johannes uocabitur, Luc. primo (60). In signum huius matri sue dicenti, Luc. primo (60) : nequaquam sed uocabitur Johannes.Responderunt (Luc. 1, 61) : nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. Secundum ueritatem in tota humana progenie non est aliquis Johannes qui habuit hoc nomen sibi proprie pro puncto et hora natiuitatis sue. Quia ergo superfluum est addere cognomen ut ibi habet singulare, ideo dicitur : Johannes est nomen eius. Tria notantur : il est de grace denomé et si n’est mie sournomé, quia in re est talis sicut nomen pretendit Johannes, il est par tount bien renomés, nomen eius in omni terra, Jo. VI (Josue 6, 27).

[I] De primo nota : satis est consuetum quod primogenitus inter multos filios eiusdem patris portet nomen et arma patris integra, alii quamuis sunt filii sicut ille, tamen nec nomen patris nec arma portant plenaria set in aliquo diminuta. Spiritualiter per gratiam efficimur filii Dei et heredes regni, ad Tyt. (3, 7) : iustificati gratia ipsius heredes sumus secundum spem uite eterne. Inter filios Dei primogenitus est Johannes, Luc. VII (28) : maior inter natos mulierum Johanne Baptista nemo est. |135vb| Ratio dicti potest esse ista : filius primogenitus dicitur esse qui primo nascitur. Nos autem nascimur et regeneramur filii Dei cum sumus natura filii ire in sacramento baptismi ad rectum per lauacrum regenerationis (Tit. 3, 5) etc. Ille ergo qui est primus in baptismo est primogenitus siue maior inter filios. Hic est Johannes Baptista, Mt. I (14, 2). Fuit Johannes baptizans et predicans baptismum penitentie. Unde ipse tamquam primogenitus portat arma patris plenaria. Arma enim Christi sunt arma pertica colore duplici, scilicet candore niuio uirginitatis et colore purpureo martirii. Byssus et purpura indumentum eius, in Prou. (31, 22). Alii sancti qui computantur inter filios Dei, iuxta illud Sap. (5, 5) : computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est. Portant quidam arma patris sui diminuta quia quidam habent uirginitatis candorem set non martirii ruborem ; alii e contrario. Set Johannes Baptista fuit martir et uirgo et hoc bene competit nomini suo Johannes in quo est gratia 1503 . Ad gratiosam enim et decoram faciem concurrit candor et rubor nec unum sufficit sine alio, ideo ecclesia sponsa Christi quod dicit de sponso in Cantico (5, 10) dicere potest de amico sponsi : dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus.

[II] De secundo nota quod homo mortuus siue in pariete pictus habet figuram et nomen hominis set quia uita caret non est homo uerus set equiuoce |136ra| dictus. Spiritualiter hoc nomen Johannes cum quibusdam aliis equiuoce solum dicitur 1504 de multis. Cum enim Johannes interpretatur in quo est gratia, quicumque uita gratie caret, si Johannes uocatur, equiuoce dicitur sicut homo mortuus uel pictus in Apoc. (3, 1) : nomen habes quod uiuas et mortuus es. Homo uerus et homo pictus se habent sicut excessa. Homo enim pictus excedit frequenter hominem uerum in apparentia et decore exteriori set deficit in ualori interiori. Sic spiritualiter multi sunt Johannes, id est gratiosi in apparentia exteriori, sola autem gratia exteriori, siue sit in ornatu uestimentorum siue in ornatu morum, nisi respondeat uita interior, non est nisi pictura et fictio. Unde tales sic solum exterius gratiosi sunt Johannes ficti et depicti habentes nomen sine re. Rom. 4 (17) : uocat ea que non sunt tamquam ea que sunt. Non sic Johannes Baptista in quo nulla fictio fuit. Secunda Cor. (1, 19) : non fuit in illo est et non set est in illo fuit. Iterum non fuit depictus in exteriori apparatu, set uerus in uirtutum ornatu. Unde Christus dicebat de eo (Luc. 7, 24) : quid existis in desertum uidere hominem mollibus uestitum etc. usque ibi : plus quam propheta quia prophete 1505 solum est in futura predicere. Hic enim digito demonstrauit. Iterum prophete est prophetare de Christo, non autem Christo. Nunc autem quod Christus uel prophete alii prophetarent de eo suo deduxisti de nomine hominis. Ita deducere potes in nominibus aliis. Quicumque enim uocatur |136rb| christianus, nisi ymitetur uitam Christi, equiuoce solum dicitur christianus, dicente Augustino 1506  : « Christiani nomen ille frustra sortitur qui Christum minime ymitatur. Quid enim tibi prodest uocari quod non es et nomen tibi usurpare alienum ? Set si christianum te delectat que christianitatis sunt, gere et merito tibi christiani nomen assume. » Idem dico de religioso. Qui enim portat nomen et habitum religionis, tamen religiose non uiuit, uitam religiosam non ducit, religiosus est pictus et equiuoce dictus. Dilata sicut uis et appplica ad beatum Johannem qui non habuit solum nomen gratie quia Johannes secundum rem 1507 est, ut dicamus de eo illud Johannis IX (24) : si ille non est, quis igitur est ? Et ipse dicat de eo illud, I Cor. XV (10) : gratia Dei sum, et in Ex. (3, 14-15) : ego sum qui sum et hoc nomen mihi est in eternum.

[III] De tertio nota quod sole ueniente ad punctum orientis, nisi sic uelatus nube obscuratur, claritas solis per totum nostrum emisperium se diffundit. Spiritualiter per ortum solis intelligo natiuitatem Johannis. Quasi enim sol refulgens, sic refulsit in templo Dei. Ratio enim huius est quia sole matutinali ueniente ad punctum conuentum orientis, aues diurne que per totam noctem tenuerunt rostrum in pluma, incipiunt cantare et festum facere. Econtra aues nocturne ponunt rostrum in pluma et cessant uolare. Per noctem que est tempus umbre intelligo tempus legis scripte |136va|. Umbram habet lex futurorum bonorum, Heb. X (1), per diem tempus gratie. Quid ergo [intelligitur] per aues nocturnas que in ortu solis ponunt rostrum in pluma et cessant uolare, nisi prophetas qui fuerunt tempore legis scripte ? Isti enim in natiuitate Johannis tamquam in ortu solis posuerunt rostrum in pluma, tunc cessauit lex [et] propheta, Luc. XVI (16) : lex et prophete usque ad Johannem. Et econtra Zacharias qui diu mutus fuerat et quasi rostrum in pluma habuerat, iuxta dictum angeli : eris tacens et non poteris loqui usque in diem natiuitatis eius in Luca I (20) : in ortu solis rostrum a pluma deposuit. Unde repletus est Spiritu Sancto, prophetauit dicens : benedictus Dominus Deus Israel etc. in Luc. I (Ps. 40, 14). Iterum adhuc est de natiuitate Johannis sicut de ortu solis, de natiuitate eius solius Johannis Baptiste ecclesia festum facit iuxta dictum angelicum (Luc. 1, 14) : multi in natiuitate eius gaudebunt. Exceptis Christo et Maria nullus habet in hoc conditionem solis in cuius ortu mutant aues celi. Bene in occasu, id est in morte aliorum sanctorum, ecclesia festum facit, set soli Johanni post Christum et Mariam conuenit illud Ps. (112, 3) : a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Ad litteram nomen Domini laudatur et in natiuitate et in morte Johannis quasi in ortu et occasu solis. Ps. (68, 31) : laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum cum laude. Iterum (Ps. 9, 3) : letabor et exultabo in te psallam nomini tuo altissime. Sol iste uenit ad punctum orientis, fugata prius nube obscura peccati originalis. Ps. (102, 12) : |136vb| quantum distat ortus ab occidente ? Longe fecit a nobis iniquitates nostras et ideo ex tunc cepit choruscare miraculis et eius fama ubique diffundi. In Cant. (1, 2) : oleum effusum nomen tuum etc. Dicitur in Luca (1, 65) quod super omnia montana Judee diuulgabantur omnia uerba hec. Iterum crebra fama sanctitatis sue diffusa est ubique in tantum quod non solum fideles, uerum etiam infideles, letantur de natiuitate Johannis. Ps. (47, 11) : secundum nomen tuum ita et laus tua in fines terre. Sic set det Deus nobis celebrare natiuitatem Johannis ut per temporalia festa que agimus peruenire ad gaudia eterna mereamur.

Notes
1501.

obtineret] pateretur P.

1502.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 146.

1503.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 146.

1504.

dicitur] dicuntur P.

1505.

prophete] propheta P.

1506.

Manipulus florum, Christianus B (Augustinus de uita christiana) ; cf. ps.-Augustinus Hipponensis, De uita christiana, 1 (PL 40, 1033).

1507.

rem] quia Johannes add. P.