Sermon 61

Marie Madeleine.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 136vb-137va.
F. 136vb : Vides hanc mulierem, Luce. VII (44).

Ora pro nobis quoniam mulier sancta es, Judit. 9 (8, 29). Volens imprimere sigilli figuram oportet quod habeat ceram non nimis duram. Unde sigillator habens manus frigidas uolens sigillare querit auantagium ignis ut possit ceram mollificare. Cor uel intellectum humanum Psalmus (21, 15) comparat cere dicens : factum est cor meum tamquam cera etc. Ratio est : sicut cera mollis parata est ad cor humanum ut imprimatur sibi noticia creature, ymmo plus ut imprimatur sibi noticia creatoris, dicente Augustino 1508  : « Fecisti nos Domine ad te »etc., unde humano cordi super omnia maxime debet imprimi amor et noticia Dei. Cant. VII (8, 6) : pone me ut signaculum circa cor tuum. Sigillator qui hoc signaculum debet imprimere cordi peccatorum est predicator. Nee X (2 Esdr. 10, 1) : dicitur signatores fuerunt Neemas etc., |137ra| hii sacerdotes. Ecce quod sacerdotes sunt sigillatores sacra docentes. Sicut ergo sigillator, ut ceram mollefaciat et calefaciat, querit auantagium ignis, sic predicator, ut fetida et dura corda peccatorum emolliat, querere debet adiutorium ignis Spiritus Sancti ; igitur pro impetranda gratia Spiritus Sancti qui corda nostra emolliat, recurramus ad matrem gratie dicentes (Judith 8, 29) : ora pro nobis quonima mulier sancta es, mulier molliens uirum. Dicat quilibet deuote : aue Maria.

Vides hanc mulierem. Prudens Seneca 1509 qui dixit tant de bons mos, inter alia dicit unam paruam parabolam, dicit quod longum iter est per uerbum. Vult dicere quod multo breuius et facilius inducitur homo ad bonum ad uiam sue salutis per bona exempla que il voyt quam bona uerba que il oyt. Exempla plus mouent quam uerba, quod ita sit apparet per simile in orationibus nature, artis et scripture. Nature primo ; unumquodque enim naturaliter generatur a suo simili, homo generat hominem, equus equum. Cum ergo uerbum assimilatur uerbo et factum facto, bonum uerbum bene est causa attrahens ad bene loquendum, set bonum opus est causa mouens ad bene operandum. In arte ; similiter magister pictor uolens docere discipulum, artem suam non solum docet eum uerbo qui proponit sibi exemplum operans coram eo, et plus satis proficit discipulus uidendo magistrum suum operantem quam audiendo eum loquentem. Sic in moribus exempla plus mouent quam uerba. Tertio in scriptura legimus quod magister noster Christus |137rb| qui arcem et uiam salutis sue docere uenerat exemplo quod docebat (Act. 1, 1) : cepit enim facere et docere. Ego autem magister et dominus exemplum dedi uobis (Jo. 13, 15) etc. Habemus ergo quod breuior et facilior uia attrahendi homines ad bonum ad uiam salutis est, proponendo eis exemplum boni, uia autem salutis bifurcata est. Principalis enim uia semita regalis est uia innocentie. Quis ascendet in montem Domini etc. Innocens etc. de rege Christo dicit Ps. (23, 3-4). Ego autem in innocentia ingressus sum (Ps. 25, 1). Semita reducens eos qui deuiauerunt a uia innocentie est penitentia. Penitentiam enim agite appropinquabit uobis regnum celorum (Mt. 3, 2). Hec duplex uia proponitur nobis in exemplo facili quia [ostendit] in sexu muliebri uiam innocentie in Maria Virgine, uiam penitentie in Maria peccatrice seu penitente. Maria illa 1510 est 1511 speculum innocentie, Maria hec est exemplum penitentie. Figura in Ex. (30, 20) ubi legitur [quod] factum [est] lauatorium de speculo mulierum in quo lauabantur ingressuri templum uel tabernaculum, quod nullus ingreditur nisi locus est celum. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo qui ingreditur sine macula (Ps. 14, 1-2). Ideo uolentibus ad uitam ingredi proponuntur ante oculos specula mulierum, intrantes per uiam penitentie habent pro speculo Mariam peccatricem. Hoc speculum proponit Euangelista cuilibet peccatori in uerbo thematis preassumpto : uides hanc mulierem, quasi dicat : jeo la te monstre cum exemplaire et miroyer pur tey mirer, uides hanc, pour |137va| fere coundount quer gemir et suspirer, mulierem, mollientem uirum. Gregorius 1512  : « Cogitanti mihi de Marie penitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. » Jeo ay meus lesir de plurer que de parler. Quere concordancias.

Notes
1508.

Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, I, 1 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 1).

1509.

Cf. Seneca, Epistulae ad Lucilium, 6, 5 (F. Préchac, Paris : Belles Lettres, 1964, p. 17).

1510.

illa] hec P.

1511.

est] data add. P.

1512.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri II, II, 33, 1 (PL 76, 1239B).