Sermon 62

Marie Madeleine.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 137va-vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 57va.
F. 137va : Maria stabat ad monumentum foris plorans (Jo. 20, 11).

Sponsus in Canticis (1, 9) comparat sponsam suam turturi. Ratio est quia inter alias femellas auis fertur fidelissima. Hanc fidelitatem custodit masculo suo quod post mortem eius alterius, copulam non admittit nec requirit et usque ad mortem eum gemit. Sic Maria Magdalena, sic ista Maria. Applica. Maria stabat etc. tangitur eius deuotio, Maria, eius discretio, stabat foris ad monumentum, eius compassio, plorans.

Deuotio in nomine Marie : Maria interpretatur stella maris 1513 . Officium stelle maris est illos qui sunt in fluctibus maris dirigere ad portum salutis, sic deuotio istius etc. Unde ipsa est Maria que attulit alabanstrum 1514 unguenti, ut scilicet ungueret illum quem sciebat fuisse punctum.

Secundo eius discretio ; dicitur quod apud Tartaros 1515 uxor que inter alios plus dilexit uirum mortuo uiro uult intumulari cum eo, et hoc fatuitas est. Non sic ista, set est illa Maria que inclinauit se et prospexit in monumentum.

Tertio eius compassio, plorans. Si membra compatiuntur capiti et uir caput mulieris, mulier compati debet uiro et nos omnes 1516 debemus compati. Pulmo enim inter cetera membra 1517 multum compatitur cordi |137vb|, unde est uentilabrum cordis et cor quasi infra pulmonem inclusum est. Sic illa cor suum in uita aperuit nobis in confessione et in morte cor suum sepultum est intra nos. Quere concordancias.

Notes
1513.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1514.

alabanstrum] alabastrum B.

1515.

Exemplum 11.

1516.

omnes] etiam B.

1517.

membra om. P.