Sermon 63 bis

Saint Hippolyte.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 141rb-146ra.
Plan :
Thème – Les règles de succession pour les enfants légitimes ou non. Comparaison avec les fils de Dieu et les enfants du diable. Qualités de ceux qui accèdent au ciel :
I – La noblesse
Division 2 (Sap. 5, 5) :
ils comptent parmi les saints
ils sont libres
ils sont particulièrement heureux
ils sont nombreux
II – L’obéissance
F. 141rb : Quicumque spiritu Dei aguntur hii filii Dei sunt, Ro. 9 (8, 14).

[Thème] Quicquid sit secundum iura, tamen ista consuetudo seruatur in Francia quod filiis legittimis, qui post mortem patris debent succedere in bonis paternis, patre mortuo statim assignatur ductor et tutor sub cuius regimine sunt et cui sicut patri obediunt. Set filii spurii, qui patri mortuo non succedunt, dimittuntur suo regimini, sine tutore sunt. Hoc ideo dixi quia hanc consuetudinem regni Francie uult Deus seruare in regno militantis ecclesie quia patre mortuo nostro Christo, per cuius mortem nos succedere debemus in hereditate celesti, si sumus filii Dei quia si filii et heredes, Ro. 4 1545 (8, 17) ; ipso, inquam, mortuo, ne filii Dei remanerent totaliter orphani, statim datus est eis 1546 tutor et rector, scilicet Spiritus Sanctus, in die Pen|141va|tecostes apostolis missus. Spiritus Domini ductor est eius 1547 (Is. 63, 14). Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam etc., dicit psalmus (142, 10). Quod ita sit ipse Christus innuit, Jo. (14, 18), ubi dicit apostolis : non relinquam uos paruulos orphanos. Mundum premiserat quando docuit 1548  : rogabo patrem meum et alium paraclitum dabit uobis ut maneat uobiscum in eternum (Jo. 14, 16). Spiritum ueritatis a patre procedit. Si Spiritus Sanctus ductor et tutor non datur nisi filiis legittimis qui succedere debent in bonis paternis, signum et infallibile argumentum est quod isti sunt filii et heredes regni. Et si filius et heres per Deum (Gal. 4, 7). Qui habent tutorem istum, scilicet Spiritum Sanctum, qui in eius spiritibus non resistunt 1549 set ad nutum obediunt : ipse enim Spiritus testimonium reddit Spiritui nostro 1550 quod sumus filli Dei, Ro. 9 (8, 16). Signum est quod sunt filii spurii, filii dyaboli, qui non reguntur tutore isto : filii Belial id est absque iugo (Judic. 19, 22). Vidimus ideo quando in spiritibus 1551 Spiritui Sancto non obediunt set resistunt, Heb. 12 (8) : quod si extra disciplinam estis ergo adulteri non filii estis. In hoc ergo discerni possunt filii Dei et filii dyaboli, quia quicumque spiritu Dei aguntur etc. (Rom. 8, 14), licet in hoc manifesti 1552 sunt filii Dei et filii dyaboli, prima Jo. 3 (10). Figuram habemus ad hoc Gen., ubi legimus quod Abram et Saray, matrimonio coniuncti, quamdiu steterunt sub nominibus istis, numquam potuerunt habere filium ; bene Abram habuit de ancilla filium qui non successit in hereditate paterna. Quin ymmo dictum est (Gen. 21, 10) : |141vb| eice ancillam etc. Set quando mutata sunt nomina eorum amborum, ita quod nomen Abram prolongatum est in una sillaba que ab inspiratione incipit, dictus est Abraham nomen, quando Saray est abbreuiatum in sillaba et dicta est Sara, tunc Abrahe natus est filius de libera. Unde dictum est ei (Gen. 17, 15-16) : Saray uxorem tuam non uocabis Saray, set Sara, et ex ea dabo tibi filium cui benedicturus sum. Abram et Saray matrimonio coniuncti signant duas potentias in homine quia in matrimoniali uinculo inuicem copulatas. Abraham uidens 1553 signat rationem uel intellectum qui est potentia cognitiua. Saray uelamen meum princeps 1554 mea 1555 , signat uoluntatem que est potentia et que in regno anime tamquam princeps et domina aliis uiribus imperat, id est uerbum imperatiui modi copulemus. Ista tunc Saray detinet sillabam et Abram caret sillaba que ab aspiratione incipit. Quando uoluntas retinet proprium spiritum, homo sequitur proprium appetitum et ideo non ducitur Spiritu Sancto nec uoci eius obedit quin potius resistit. In Actibus apostolorum (7, 51) dicebat Apostolus : incircumcisi cordibus et auribus uos semper Spiritui Sancto resistitis ; incircumcisi cordibus, quasi dicat : non resecastis a Saray sillabam, id est istis sic stantibus non nascitur filius libere, heres regni, quin potius filius gehenne. Dicit enim Bernardus 1556  : « Cesset propria uoluntas et infernusnon erit. In quem enim deseuiet 1557 ignis nisi in propriam uoluntatem ? Non propria uoluntas |142ra| Deum impugnat, aduersus eum extollitur. Ipsa [est] que paradysum [spoliat], infernum ditat, sanguinem Christi euacuat et dictum dyaboli modum subiungit. » Ergo resecatur sillaba, quod est tollere propriam uoluntatem, et infernus non erit. Set econtra tunc resecatur sillaba, id est prolongatur Abram sillaba que ab aspiratione incipit. Quando resecatur a propria uoluntate proprium imperium, homo non sequitur proprium appetitum set Spiritus Sancti instinctum. Tunc certe nascitur filius libere qui succedit in hereditate paterna, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas, 2 Cor. (3, 17). Hoc auertentes martires gloriosi Ypolitus et eius socii contra inclinationem proprii appetitus optulerunt se morti sequentes in hoc instinctum Spiritus Sancti ut mererentur dici et esse filii Dei : ut filii Dei nominemur et simus, prima Cor. (I Jo. 3, 1). Ideo itaque fratres iuxta consilium apostoli ad Gal. (4, 31) : non simus ancille filii set libere. Resecemus a Saray sillabam y, que fit precipue per uotum obedientie in ingressu religionis, set scitis quid est ? Est regula apud grammaticos sic dicens : sillaba que breuis est muta liquida consequente longa potest fieri, set longa nequit breuiari et modo produci ad placitum : multum est grata uersificanti quia de facili mutat uersum. Sillaba ergo breuis facilius intrat uersum quia potest produci quam sillaba longa que non potest abbreuiari. Quid est facere uersum nisi conuertere peccatores ad bonum ? Versificator ad quem |142rb| pertinet uersum istum conuertere est Spiritus Sanctus cui attribuitur iustificatio impii, qui conuertit corda patrum in filios et incredulos ad penitentiam iustorum. Sillaba 1558 ergo que producitur et abbreuiatur 1559 ad placitum, persona que ducitur Spiritu Sancto et ei obedit ad nutum, illa est ei grata, quia de facili intrat uersum, de facili conuertitur ad religionis ingressum. Que est illa ? Certe sillaba breuis, longa non. Sillabe breues sunt paruuli ignorantes : illi de facili intrant uersum, ita sunt inducte et obstinate in malo quod uix uel numquam possunt conuerti ad bonum. Inueterate dierum malorum Juda (Dan. 13, 52). Redeo unde sermo primus. Econtrario ostensum est quod illi qui abbreuiant Saray in sillaba et producuntur Abram in sillaba que incipit ab aspiratione, id est illi qui resecant propriam uoluntatem proprium imperium et secuntur Spiritus Sancti instinctum habent ductorem spiritum et tutorem, illi sunt filii Dei et heredes regni (Jac. 2, 5). Hoc dicit uerbum quod in principio proposui scilicet quicumque spiritu Dei aguntur etc. quia tales fuerunt isti martires gloriosi. Ideo ad comendationem eorum ordinemus constructionem sic : hii sunt filii Dei (Rom. 9, 8) ; secundum nobilitas seu agilitas : promptitudinis obsequio 1560 aguntur, non agunt, non resistunt 1561 set obediunt ; tertium subtilitas, spiritu Dei : Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei, prima Cor. 2 (10).

[I] Circa primum sciendum quod inter fratres uterinos filios eiusdem 1562 matris non |142va| est disparitas in nobilitate ex parte matris ipsius quin omnes sint eque nobiles uel eque rustici, nec debet unus cum alio gloriari uel super alium comendari, set ex parte alterius et alterius patris est frequenter magna disparitas in tantum quod quidam sunt filii nobilis uiri et legittimo thoro, alii sunt rustici minus filii et de adulterio nati et de hac nobilitate potest unus super alium comendari. Hoc ideo dixi quia nos omnes boni et mali et diuites et nobiles et rustici omnes sumus fratres uterini : fratres enim sumus, Gen. (13, 8). Ratio est quia de utero eiusdem matris egressi et in sinum unius matris habemus reuerti. De hac matre loquitur Sap. in Ecclesiastico XL (1) : occupatio magna creata est hominibus et iugum graue super filios Ade a die exitus de utero matris mee etc. usque : in diem sepulture in matrem omnium. Ecce quod matrem omnium uocat terram et pro Deo sumus de eadem matre nati, de eadem terra figurati, uere sic Ecc. 33 (Eccli. 33, 10) : omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. Si omnes de eadem matre nati, de eadem terra figurati, sic et omnes sumus fratres uterini. Quid ergo superbis terra et cinis, Ecc. X (Eccli. 10, 9). Unde dicit uersificator 1563  : « Cum fex, cum limus, cum res uilissima sumus, unde superbimus ? Ad terram terra redimus. » Quomodo audet 1564 unus super alium gloriari de nobilitate parentele carnalis, cum ex parte matris a qua caro trahit originem, omnes simus 1565 fratres |142vb| uterini ? Filius regis numquid est de nobiliori uentre natus uel formatus de materia mundiori quam filius rustici ? Certe non. Ymmo probo quod de debiliori. Ista est conditio lateris que de terra formatur quod lateres igne decocti mundiores efficiuntur. E contrario si lauantur aqua, quanto plus lauantur aqua, tanto amplius sordidantur, que terra formantur. Est corpus humanum a principio de limo terre formatum, corpus nostrum inde habet conditionem laterum quo quanto magis nutritur in aquis deliciarum, tanto plures immunditias habet, plures feditates emittit per os, aures etc. ; et sic de aliis in tantum quod dicit Hugo 1566 de claustro anime quod « nihil aliud est caro, cum qua tanta est cura, cum qua tanta est societas, quam spuma caro factum fragili decore uestitum : set erit cadauer miserum et putridum, et cibus uermium. Si, inquit, consideres quid per os et nares et ceteros meatos corporis egrediuntur, uilius sterquilinium numquam uidisti. » Econtra corpus humanum ad modum lateris quando decoquitur in camino paupertatis (Is. 48, 10) pauciores immunditias habet uel emittit. Unde uulgaliter dicitur : c’est tro bele chose veir poverté 1567 . Ergo exemplo laterum cogitare debent filii magnatum qui nutriti sunt in aquis quod ipsi non sunt de materia mundiori formati 1568 , de nobiliori uentre nati quam filii pauperum rusticorum. Ita |143ra| dicitur in Nahe 1569 (Nah. 3, 14) : intra lutum calca subigens 1570 laterem tene. Hoc est dictum : considera in lateribus de luto formatis 1571 tui originis uilitatem et tu non gloriaberis, ymmo calcabis et uilipendes. Dicit Alanus 1572 de Complanctu 1573 nature : « Heu ! Homini unde fastus, ista superbia ? Cuius erumpnosa natiuitas 1574 , cuius uitam laboriosam demollitur natiuitas, cuius penalitatem penalior morte concludit natiuitas, cui omne momentum, uita naufragium, mundus exilium, cui uita aut abest aut spondet absenciam, mors aut instat aut mutatur instantiam. » Habeo ergo quod de nobilitate parentele carnalis nullus debet super alium gloriari uel super alium comendari quia omnes sumus fratres uterini ex parte matris, id est non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei (I Cor. 1, 29). Sic 1575 ergo aliquis debet comendari super alium, de nobilitate quam habet ex parte patris, quia, si filius Dei est, non dyaboli. Sic gloriabatur ille de quo libro 1576 Sap.(2, 13) : filium Dei se nominat. Sequitur (Sap. 2, 16) : et gloriatur se patrem habere Deum. Sic gloriabatur Apostolus ad Rom. 6 (5, 2) : gloriamur in spe filiorum Dei. De hac nobilitate que uenit ex parte patris comendantur isti martires gloriosi cum dicitur (Rom. 8, 14) : hii filii sunt Dei, ut exponatur de hiis illud quod scribitur Sap. 6 (5, 5) : computati sunt inter filios Dei, conscio seu congregatio pulcrior inter sanctos, portio seu possessio potior, quia |143rb| inter sanctos sors illorum.

[a] De primo nota quod campsor uel mercator computat quandoque cum denariis plumbeis summam et peccunias quas recepit uel expensas quas fecit uel facere intendit. Hoc modo accipitur computare in Luc. XIIII (28) : quis ex uobis uolens turrim edificare non 1577 prius sedens computat sumptus qui necessaria sunt. Alio modo dicitur quod campsor computat quando monetam quam recipit numerat, ut eam in sacco uel archa ponat. Inter computare primum et secundum est differentia, quia in primo compoto recipiuntur libentius plumbei denarii quam aurei uel argentei. Ibi enim non attenditur ad ualorem set solum ad situm. Unde ostenditur 1578 frequenter quod denarius plumbeus in tali compoto ualet centum, ubi aureus ualet dimidium solidum tantum. Ratio etiam est : denarius secundum quod mutat alium et alium situm ualet modo C libras, modo unum obolum solum. In secundo compoto non sic fit. Verum est quod ad mensam campsoris portantur denarii cuiuslibet conditionis, set campsor qui nouit ualorem 1579 cuiuslibet monete non omnem monetam computat et recipit. Ymmo antequam computet peccuniam que offertur sibi, primo eligit denarios bonos uel malos aureos et ab argenteis ; quo facto omnes malos refutat et solos bonos computat et in archa reponit, ita quod componit aureos ex parte una, argenteos ex parte alia |143va| in saccis diuersis. Spiritualiter campsor qui nouit ualorem cuiuslibet monete est solus Deus qui nouit merita cuiuslibet persone. Campsor iste habet duplicem mensam, mensam regni celestis et mensam ecclesie militantis. Set computare est ualde equiuocum hic et ibi. Loquitur de prima mensa ipsemet ubi dicit (Luc. 22, 29-30) : dispono uobis etc. usque ibi : super mensam meam in regno meo. De secunda loquitur sub parabola mense usurarii : quare non dedisti peccuniam eam ad mensam et ego ueniens cum usuris utique exigissem illam (Luc. 19, 23). Secundum ueritatem de omni peccunia quam ipse mutuat 1580 nobis in mensa uite presentis exigit 1581 usuras [ad] usum meritorii operis. Modo sicut computare est ualde equiuocum hic et ibi, in compoto enim huius mundi gratius 1582 recipiuntur denarii plumbei quam aurei, sicut et boni uiri in mundo non computantur nec sunt alicuius reputationis. Hoc deplorat Je. 14 in Tren. (4, 2) : filii Syon incliti et amicti auro puro, ecce denarii aurei, quomodo reputati sunt in uasa testea opus manuum figuli ! Ratio est quia in isto compoto non attenditur ad ualorem monete set solum ad situm : ille plus reputatur qui habet maiorem statum, et frequenter contingit quod denarius plumbeus, homo nullius ualoris, ponitur in alto situ, ideo reputatur multum, computatur per centum, ubi denarius aureus, homo magni ualoris, tenet infimum gradum nec reputatur unum obolum. Ysa. LIII (2-3) : desiderauimus despectum |143vb| et nouissimum uirorum, unde nec reputauimus eum. Recte est de compoto huius mundi sicut de compoto algorismi : ibi enim omnis littera non mutata nisi secundum situm ualet, modo simplum, modo decuplum 1583 , modo centuplum ; sic in reputatione mundi eadem persona in nullo mutata quantum ad ualorem secundum alium et alium situm uel gradum reputatur modo modicum, modo multum. Et quid contingit ? Certe quod denarius qui nunc ualebat centum cito mutatur ad situm alium et tunc non ualet nisi obolum ; sic uero fortuna currente et Deo uolente homo nullius ualoris qui modo propter altitudinem status reputatur centum in momento perdit statum illum et non reputatur ad unum obolum. Ecce quomodo computabitur 1584 in mensa regni celestis. Verum est quod ad illam mensam portantur denarii cuiuslibet conditionis, omnes boni et mali afferunt se ad ueniendum et omnes stabimus ante tribunal Christi (Rom. 14, 10). Set campsor qui nouit ualorem cuiuslibet monete, merita cuiuslibet persone, bonam monetam computat et malam refutat. Sap. XV (2) : si peccauimus scimus quoniam apud te sumus computati. Unde ipse primo eligit et separatur denarios bonos a malis, electos a reprobis 1585 , malos non computat set simpliciter refutat iuxta illud (Mt. 13, 48) : elegerunt bonos in uasa, malos autem foras miserunt. Item inter denarios bo|144ra|nos ipse distinguet et secundum ualorem eorum reponet eos in locis diuersis ; illic patres dispositi 1586 secundum qualitatem meriti, sicut dicitur in Ysa 1587 . Inter alios martires collocantur de primis. Ideo dictum est computati sunt etc.

De secundo dicitur quod persona libere conditionis, quamdiu possidet terram uel inhabitat 1588 domum conditionis similis, rationem terre uel loci subiacet in aliquo seruituti. Set quando persona de se libera non possidet terram nisi liberam, non habitat 1589 locum nisi amortizatum, tunc talis nec ratione loci nec ratione sui subiacet in aliquo seruituti. Propter hoc religiosi loca que inhabitant faciunt amortizari. Hoc ideo dico quia summa et sola seruitus est peccati seruitus 1590 , quia secundum Augustinum 1591 quod « bonus si seruiat, liber est ; malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec hominis tantum set, quod grauius est, tot dominorum quot uitiorum. » Ratio est quia sicut seruus quantumcumque laborat nihil sibi acquirit, sic peccator per quecumque opera bona nihil de condigno potest mereri. Ergo qui facit peccatum seruus est peccati. Persona libere conditionis est anima habens libertatem arbitrii. Terra multipliciter serua est. Caro nostra figurata est per terram Egypti que propter habundantiam redacta est in seruitutem regis pharaonis, Gen. XLVII 1592 . Egyptus angustia, uel tribulo coangustans. Terra ergo Egypti est terra domus nostra que multas angustias patitur famis et sitis, frigoris et nuditatis et sic de aliis, et hanc multiplicem seruitutem incurrit propter cibum uetitum quem appetat. |144rb| Anima enim libera erit immunis ab omnibus istis : que erat libera facta est ancilla, dicitur primo Mach. I (2, 11). Anima ergo quamuis ratione sui sit libera, quia tamen habitat domum terrenam conditionis seruilis, ratione eius frequenter incurrit seruitutem peccati. Je. VII (Rom. 7, 25) : ego ergo mente seruio legi Dei carne autem peccati. Nota : nec potest anima, quamdiu inhabitat domum istam uel terram non amortizatam, quamdiu coniuncta corpori mortali, temporaliter esse libera a seruitute peccati. Facias terram tuam amortizari (Deut. 24, 4), id est facias 1593 carnem per opera misericordie mortizari. Colo. 3 (5) : mortificate 1594 membra uestra que sunt super terram, sequitur (3, 6) per que uenit ira Dei super filios diffidentie. Unde quanto caro melius mortificatur, tanto anima liberior efficitur. Ratio est quia duorum habentium diuersas qualitates uel quanto unum magis mortificatur, tanto alterum actioni eius magis subicitur. Si cesset repugnantia qualitatum, cessat subiectio unius ad alterum. Caro et spiritus in uita presenti habent qualitates contrarias et adinuicem ualde repugnantes, dicente Apostolo, Ro. VII (23) : uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee et captiuum me ducentem in lege peccati. Et ideo durante rebellione carnis ad spiritum, quanto caro magis subicitur et amplius captiuatur in tantum quod si secundum carnem uixeritis moriemini, Rom. VIII (13) ; econtra quanto caro magis moritur, tanto spiritus liberior efficitur, |144va| quia si spiritu facta carnis mortificaueritis uiuetis (Rom. 8, 13), set in penitentia, quia etiam resumptis corporibus cessabit etiam subiectio et seruitus predicta et tunc enim creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei, Ro. 9 (8, 21). Hoc aduertentes 1595 martires gloriosi fecerunt morte sua 1596 mortificari totaliter 1597 , fecerunt carnem martirio consumari, et ideo nec ratione martirii consumati et ideo nec ratione terre sue subiacent in aliquo seruituti, ut concludam de eis : ergo liberi, Mt. XVII (25).

Tertio ipsi sunt quorum conscio uel congregatio pulcrior inter sanctos. Dicitur uulgaliter quod ille qui coream intrat oportet quod corizet. Simile enim prouerbium habetur primo Reg. (16) ubi legitur quod cum Saul ad cuneum prophetarum psallentium 1598 et corizantium uenisset prope, statim cum eis incepit prophetare et canere (II Reg. 19, 24) : unde exiuit prouerbium : Num 1599 et Saul inter prophetas ? Ratio autem quare iste qui coream intrat cognoscitur coreizare est in promptu, quia enim coreizantes adherent sibi mutuo et tenent se cum manibus. Ideo unus trahit sibi alium, ita quod duobus motis et coreizantibus tertium qui est inter eos necesse est moueri et coreizare cum illis duobus. Spiritualiter corea quantum ille qui ingreditur coreizante cognoscitur est congregatio bona uel mala. In corea enim bonorum efficitur bonus homo, in congregatione malorum malus. Ps. (17, 26) : cum sancto sanctus eris |144vb| etc. Ratio est quia socii de corea, de congregatione una, adherent sibi mutuo passuum et unus faciliter trahit secum alium ad portandum. Propter hoc dicit Ysidorus 1600 quod « melius est malorum odium quam consortium. Sicut enim multa bona habet communis uita sanctorum, sic multa mala affert societas malorum. » Item manus unius trahit alterum. Per manus intelliguntur opera, et mala opera unius faciliter trahuntur ab alio in exemplum. « Exempla enim plus mouent quam uerba », secundum Gregorium 1601 . Causa ergo quare ille qui intrat coream cogitur malus esse est mutua 1602 adhesio ipsorum. De hac adhesione in corea malorum habemus figuram in Gen. (22, 13) ubi Abraham uidit post tergum arietem inter uepres herentem cornibus. Vepres in prendentes sunt peccatores et melius peccatrices que quasi uiolenter prendunt hominem earum coream frequentantem. Prou. 6 (26) : mulier uiri pretiosam animam capit. Ecc. A (Eccle. 7, 27) : uidi amariorem morte mulierem que laqueus est uenatorum, sagena cor eius, uincula manus illius. Qui placet Deo effugiet eam, qui peccator est capietur ab illa. Aries animal brutum habens duo cornua est brutalis homo seu habens duplicem appetitum, aries inter uepres heret cornibus quia homo intrans coream peccatorum et precipue mulierum toto affectu eis adheret in tantum quod non possunt homines separari a |145ra| mulieribus. Nunc quicumque sentit arietem sic uepribus adherentem, utinam faceret sicut fecit Abraham qui arietem mactauit et sic filium liberauit. Dictum est iam quod aries dictum est brutum animal, caro uel bruta sensualitas, filius spiritus ad similitudinem Dei factus. Modo ista duo sunt per immediata ut intra tactum est : uel oportet arietem mactari, carnem per opera misericordie, uel mortificari filium, id est spiritum interfici morte peccati. Si enim secundum carnem etc. ut supra (Rom. 8, 13). Hoc aduertentes 1603 martires, isti fecerunt arietem mactari ut filius posset liberari et ut dicat eorum quilibet (Ps. 87, 5-6) : factus sum sine adiutorio inter mortuos liber. Et mihi uidetur quod isti eundo ad martirium coream pulcherrimam fecerunt. In capite enim coree fuit una domina gratiosa Concordia, quia legimus 1604 quod, cum Ypolitus cum tota familia sua christiana et nutrice eius, Concordia fuissent adducti coram prefecto et ipse eis suaderet ut ydolis consentirent ne eorum corpora perirent, Concordia et pro omnibus respondit 1605 quod isti nullatenus consentirent, unde ipsa 1606 ante omnes manifesta fuit et alios post se ad martirium duxit. Ecce corea ualde pretiosa, Prou. XIIII (9) : inter istos morabitur gratia. Sic habeo quod ille qui ingreditur coream coreizantecognoscitur et quicquid sit de corea bonorum et malorum in uita presenti. Non est dubium de corea bonorum |145rb| quia illic habent perpetuum gaudium et iuge tripudium. Vix enim hora uel dimidia fit 1607 in celo silentium, ibi est una uox letantium et unus amor cordium. Quicumque intrauit coream sanctorum oportet quod coreizat et faciat festum. Exultabunt enim sancti in gloria etc. (Ps. 149, 5). Narra de illa pulcra corea 1608 XVII martirum in Lugduno 1609 , quomodo unus ciuis, audiens quod christiani martirizabantur, cum surgeret de lecto et haberet adhuc alterum pedem nudum, statim decollatus accepit caput suum in manibus suis et portauit ad puteum, dixit (Ps. 149, 5) : exultabunt in gloria sancti ; alii de puteo mundauerunt in cubilibus suis. Ecce pulcra et magna corea, hanc intrauit hodie Ypolitus cum familia sua ut dicat ipse : in plenitudine sanctorum detentio mea, Ecc. (Eccli. 24, 16) et quia in illa corea est mirabile gaudium et ineffabile et ibi impletur uoluntatis desiderium potest ipse dicere illud quod scribitur in psalmo (15, 3) : sanctis qui sunt in terra eius, mirificabit 1610 omnes.

Tertio sunt quorum portio potior : inter sanctos sors illorum. Horum olim fuit uerbum 1611 religiosi cuiusdam, quod adhuc hodie uulgaliter recitatur : « Nos, inquit, sumus fratres set scutelle nostre non sunt sorores » ; secundum ueritatem eiusdem matris, ex alio tamen et alio patre. Quamuis sint uterini fratres, scutelle tamen eorum non sunt semper sorores. Quandoque enim mater, que plus diligit adulterum quam uirum proprium, meliorem portionem |145va| et maiorem scutellam dat filiis spuriis quam legittimis. Hoc uerum est quando mater scutellas diuidit. Totum contrarium accidit quando pater scutellas distribuit, quia ipse meliorem scutellam dat filiis propriis quam extraneis. Dixi autem quod nos omnes boni et mali sumus fratres uterini, filii eiusdem matris, ex alio tamen et alio patre, quia quidam filii dyaboli, et quamuis ita sit, quidem nos omnes sumus fratres, scutelle nostre tamen non sunt sorores, non sunt bene pares, quia unus esurit et alius ebrius est. Ratio : quia terra mater nostra modo diuidit scutellas et dat portionem maiorem spuriis quam liberis, mali plus habundant in terrenis et temporalibus bonis quam faciunt boni. In quorum manibus iniquitates sunt terra eorum repleta est muneribus (Ps. 25, 10). Ecce ipsi peccatores etc. (Ps. 72, 12). Ecce quod in uita presenti, ubi mater diuidit scutellas, mali habent meliorem sortem. De qua sorte Moyses loquitur Sap. secundo (6-7) in persona eorum dicit : uenite, fruamur bonis que sunt, utamur creatura tamquam in iuuentute sceleriter, uino et unguentis pretiosis nos impleamus etc. Sequitur (Sap. 2, 9) : quoniam hec est pars nostra et hec est sors nostra. Totum contrarium erit quando pater noster diuidet scutellas, quando distribuet et retribuet singulis secundum merita sua. Juxta illud Ps. (77, 54) : sorte diuisit eis terram in funiculo distributionis. Qui nunc habent scutellam uacuam, ipse dabit plenam. Beati qui nunc esuritis quoniam saturabimini (Luc. 6, 21). Mali uero, qui nunc |145vb| habent plenam, ipse dabit uacuam scutellam. Ve uobis diuitibus etc. Ve uobis qui saturati estis quia esurietis, in Luc. (6, 24-25). Non ergo debent indignari pauperes si habent modo peiorem sortem, uacuam scutellam, set debent sperare et patienter exspectare quousque pater scutellas diuidat 1612 quia tunc habebunt meliorem sortem. Ps. (30, 15-16) : ego autem in te speraui Domine, dixi Deus meus es tu, in manibus tuis sortes mee. Dicit Beda 1613 super illo uerbo (Jac. 1, 2) : omne gaudium existimate etc. : « Ne indignemini si mali in mundo floreant etc. » sicut habes in sermone 1614 Saluatorem exspectamus. Modo diuites non debent gaudere quia modo habent meliorem scutellam, quia dicit Jeronimus 1615 quod « difficile est, ymmo impossibile, ut presentibus et futuris quis fruatur bonis » etc. ut habes in sermone 1616 Qui custos est. Set unde quod illi qui nunc habent uacuam scutellam, tunc habebunt plenam et econtrario ? Ecce scitis quod due situle que obuiant sibi in aliquo puteo uel in una cysterna et uoluuntur 1617 una rota, sic se habent quod dum una plena ascendit, alia uacua descendit. Postmodum autem uoluente rota motu opposito, illa que primo ascendebat plena descendit euacuata et que primo uacua descendebat 1618 ultimo plena ascendit. Due situle, una plena, alia uacua que obuiant sibi in puteo sunt diues plenus et pauper egenus qui obuiant simul |146ra| in unum. Diues et pauper obuiant sibi ut imperator est Dominus, Prou. XXII (2). Rota fortune modo sic currit et uoluet pro diuitibus quod diues quia plenus diuitiis eleuatur, exaltatur et ab omnibus honoratur, pauper autem, quia uacuus deprimitur et despicitur, set quando rota uoluetur modo opposito, diuites deprimuntur, uacui et pauperes exaltabuntur et replebuntur omnibus bonis. Luce primo (52-53) : deposuit potentes de sede et exaltauit humilis esurientes impleuit bonis etc. Sic patet quod situle non sunt pares nec scutelle sorores. Exemplum habemus in diuite epulone et Lazaro mendico. Dilata quomodo scutelle eorum non fuerunt sorores. Figuram habemus in Gen. in illo Beniamin de quo dicitur primo Reg. (10, 20) quod cecidit sors tribus Beniamin. Iste primo uocatus est a matre Benom, id est doloris filius, postmodum pater uocauit eum Beniamin, id est filium dextre. Hoc figuratiue designat quod illi qui in presenti sunt filii doloris 1619 filii dextre uocabuntur et habebunt meliorem scutellam, Act. 20 (26, 18) : accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos, et Sap. 3 (14) : dabitur ei fidei donum electum et sors in templo Dei acceptissimi. Bonorum laborum enim labor gloriosus est fructus. Tales fuerunt isti martires gloriosi ut dicunt illud Col. I (12-13) : dignos nos fecit in partem sortis sanctorum et transtulit in regnum filii dilectionis sue.

De tertio principali nota quod dicunt grammatici quod inter partes orationis hoc est |146rb| conditio solius pronominis quia pronomen ita regit quod non regitur. Bene inueniuntur partes alie que regunt et reguntur, sicut uerbum, et alie que non regunt neque reguntur, ut aduerbium, coniunctio, prepositio, interiectio. Verum est tamen quod prepositio regit set non omnem casum, quia deseruit ablatiuo et accusatiuo tantum. Accipiamus pronomen et prepositionem. Videtur mihi quod talis est differentia, qualis est differentia inter superbum et humilem. Prepositio, quid est ? Pars orationis que preponitur aliis orationibus. Hec est conditio superborum qui omnibus uolunt preponi : uolunt semper regere et non faciunt. Illi quando ueniunt ad statum prepositionis non deseruiunt nisi actiuo et ablatiuo tantum. Nihil aliud faciunt nisi accusare subditos, et tunc innocentes non possunt ab eis aliquid auferre. Figura in Gen. (Ex. 1, 11) ubi legitur quod proposuit eis magistros ut affligerent ; set utrumque agerent laborauerunt, Jere. IX (5). Ysa 1620 . (52, 5) : dominatores autem inique agunt.Superbi ergo conditionem prepositionis habent, que non regitur set regit tamen duos casus. Superbi inique agebant usquequaque (Ps. 118, 51). Set ueri humiles habent conditionem pronominis: uolunt regere set reguntur. Ideo dicit aguntur. Item pronomen dicitur, quia pro nomine ponitur. Quamuis sit conditio omnium uere humilium, quasi scilicet ipsi gaudeant 1621 quando patiuntur aliquem pro nomine Christi: « Ibant apostolietc. 1622  », tamen hoc est magis proprium in Christum. Qui pro nomine Christi morti se exponunt. Qui pro Christi nomine sanguinem suum fuderunt. Ostendam ei quanto oporteat eum pro nomine meo pati (Act. 9, 16). Utramque conditionem |146va| pronominis habuerunt martires isti, quia finaliter sanguinem suum fuderunt pro nomine Christi. Item noluerunt regere set regi, agere set agi, exemplo Christi qui egressus a Jordane agebatur a spiritu in deserto, Luc. 4 (1, 80). Ergo Jordanis significat descensum humilitatis 1623 . Vere humilis agitur in deserto, obedit ei non solum in prosperis set in aduersis, contra multos qui assimilatione arcus primo 1624 flectuntur faciliter 1625 uersus uentrem, obediunt libenter in prosperis, retro cedunt, id est in aduersis non possunt flecti set franguntur per impatientiam statim, Luc. 9 (8, 29) : ruptis uinculis agebatur a demonio in deserto ;per quod desertum uenit ad terram promissionis. Ad quam nos perducat filius Virginis Jhesus Christus.

Notes
1545.

Ro. 4] quasi dicat add. P.

1546.

eis] ei P.

1547.

eius] uel sese add. P.

1548.

docuit] Dominus P.

1549.

non resistunt] uoci resistant P.

1550.

nostro] Sancto P.

1551.

spiritibus] spiritualibus P.

1552.

manifesti] manifesta P.

1553.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 3.

1554.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 20.

1555.

mea] meam P.

1556.

Manipulus florum, Voluntas X (Bernardus sermone 121) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in Resurrectione Domini, 3, 3 (SBO, V, p. 105).

1557.

desaeuiet] deseruet P.

1558.

sillaba] sillaba add. P.

1559.

abbreviatur] abbreviat P.

1560.

obsequio] se add. P.

1561.

resistunt] resistant P.

1562.

eiusdem] eiusdam P.

1563.

Manipulus florum, Caro siue corpus T (Hugo de Claustro anime libro 1 capitulo 1).

1564.

audet] audit P.

1565.

simus] sumus P.

1566.

Manipulus florum, Caro siue corpus S (Hugo de Claustro anime libro 1 capitulo 1) ; Autor incertus, Meditationes piissimae de cognitione humanae conditionis, 3 (PL 184, 489D).

1567.

veir poverté] veiroy povert P.

1568.

formati] forti P.

1569.

Nahe] nare P.

1570.

subigens] subigent P.

1571.

formatis] formati P.

1572.

Manipulus florum, Superbia BE (Alanus libro de complanctu nature) ; Alanus de Insulis, Liber de planctu naturae, de arrogantia (PL 210, 468A).

1573.

complanctu] copulatu P.

1574.

nativitas] ejus add. P.

1575.

sic] si P.

1576.

libro] pro add. P.

1577.

non] nunc P.

1578.

ostenditur] ostendit P.

1579.

ualorem] ualore P.

1580.

mutuat] mutat P.

1581.

exigit] exegit P.

1582.

gratius] contrarius P.

1583.

decuplum] duplum P.

1584.

computabitur] computabatur P.

1585.

a reprobis] et reprobos P.

1586.

dispositi] dispoisiti P.

1587.

Non inveni.

1588.

inhabitat] inhabitet P.

1589.

habitat] habitet P.

1590.

seruitus] intellectum P.

1591.

Manipulus florum, Seruitus A (Augustinus libro 4 de Ciuitate Dei) ; Augustinus Hipponensis, De Ciuitate Dei, IV, 3 (B. Dombart, A. Kalb, SL 47, 1955, p. 101).

1592.

XLVII] XLII P.

1593.

facias] facies P.

1594.

mortificate] mortificata P.

1595.

aduertentes] auertentes P.

1596.

morte sua] mortem suam P.

1597.

totaliter] mortificari exp. P.

1598.

psallentium] psallentii P.

1599.

num] tantum P.

1600.

Manipulus florum, Societas K (Isidorus libro 2 Soliloquiorum).

1601.

Humbertus de Romanis, Tractatus de habundantia exemplorum, prol. (C. Boyer, thèse d’Ecole des chartes, 1999, p. 1) ; cf. Gregorius Magnus, Dialogorum libri IV, I, prol., 9 (A. de Vogüé, SChr 260, 1979, p. 16).

1602.

mutua] mutuum P.

1603.

aduertentes] auertentes P.

1604.

Jacobus de Voragine, Legenda aurea, s. Ypolitus, p. 775.

1605.

respondit] respondet P.

1606.

ipsa] ista exp. P.

1607.

fit] sit P.

1608.

Exemplum 12.

1609.

Lugduno] Luguno P.

1610.

mirificabit] uiuificabit P.

1611.

uerbum] tribum P.

1612.

diuidat] diuidit P.

1613.

Manipulus florum, Tribulatio AM (Beda et est glossa super illud Jacobi : omne gaudium exi fratres).

1614.

Sermon 31.

1615.

Manipulus florum, Prosperitas G (Hieronymus in epistula quadam) ; Hieronymus, Epistulae, epist. 118, par. 6 (I. Hilberg, CSEL 55, 1996, p. 444)

1616.

Sermon 63.

1617.

uoluuntur] uoluitur P.

1618.

descendebat] descendit P.

1619.

doloris] et qui add. P.

1620.

Ysa] Luc. add. P.

1621.

gaudeant] gaudent P.

1622.

CAO, 3, 6873 (répons).

1623.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 140.

1624.

primo] primi P.

1625.

faciliter] fallaciter P.