Sermon 65

Assomption.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 150va-151rb ; Toulouse, Bibl. mun. 338, f. 120rb-122rb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 185v-186r.
Plan : cf. sermon 64.

[II] F. 150va : de secundo principali in collatione dicebatur quod sibi morienti quicquid est nociuum desiit obesse, que ad pacem (Luc. 19, 42). Si esset castrum unum taliter munitum quod hostes non possent ad castrum personaliter accedere nec eum lapidibus ingenio proiectis castrum ledere uel tangere, habitans in tali castro esset in bona pace, posset bene secure quiescere. Et econtra habitans in castro cui cotidie fient insultus, male posset dormire securus. Castrum nostrum, terrenum habitaculum in quo modo sumus cotidie, patitur duplicem insultum, unum a malo culpe, alium a malo pene.

Primus insultus a malo culpe est insultus hostium nos letali gladio culpe ferientium. In gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non appropinquaberis et non ueniet super nos malum, Amos (9, 10). Hostes qui faciunt hunc insultum sunt tres : mundus, caro, demonia. Diuersa mouent prelia figurati per illas tres lanceas quibus Absalon transfixus est a Joab. Ille tres lancee sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia uite (I Jo. 2, 16).

Secundus insultus a malo pene est insultus lapidum muros castri nostri frangentium. Lapis enim dicitur quasi ledens pedem, igitur sequendo ethymologiam 1647 nominis lapides quibus parietes castri nostri franguntur sunt mala pene quibus corpus leditur. De lapide dicitur in Luca (Mt. 21, 44) : qui ceciderit super |150vb| lapidem istum conquassabitur super quem ceciderit conteret eum. Et certe insultus ille multum inuoluit. Hodie uidetis bene quomodo passim parietes nostri, quomodo passim homines moriuntur. Ego miror in ueritate quomodo aliquis audet secure dormire quia cum dixerit pax et securitas, tunc repentinus superueniet interitus, prima Thess. (5, 3). Set quale remedium possumus hic adhibere contra fracturam murorum ? Ego non uideo bonum nisi unum : homines obsessi in castro, timentes insultum lapidum et destructionem murorum, exponunt se bello formosi et hostes inuadunt, si possunt hostem uincere, de cetero non habent timere insultum lapidum nec destructionem murorum. Sic uere spiritualiter credo si fortiter dimicaremus contra hostes nostros, mundum, carnem et dyabolum, quod non esset tanta mortalitas sicut modo est nec tot infirmitates. In Ecclesiastico (32, 25) dicitur : in uia ruine id est peccati, non eas et non offendes lapides. Ad minus certus sum quod qui posset insultum hostium superare, uincere malum culpe, non deberet timere insultum lapidum, ymmo gaudere deberet si sustineret hic aliqua mala pene. Placuerunt seruis tuis lapides eius, dicit Ps. (101, 15). Habeo ergo quod castrum nostrum, terrenum habitaculum, quod patitur cotidie duplicem insultum hostium, non est bene pacificum. In mundo pressuram habebitis, dicit Christus (Jo. 16, 33), in |151ra| me autem pacem. Set castrum celeste, habitaculum Marie est ualde pacificum, quia habitantes ibi non habent insultum hostium, id est mali culpe, cum sint impeccabiles, nec timent insultum lapidum, id est mali pene, cum sint immortales et impassibiles. Ita cantamus 1648  : « Nec langor hic nec senium nec fraus nec terror. » Ideo bene dixi quod sibi morienti, et per consequens celeste habitaculum intranti quicquid est nociuum desiit obesse.

Hic enim dicitur quod ipsa nec affligitur lesione penali ut intelligamus sibi dictum illud Job V (23-24) : cum lapidibus regionis pactum tuum et bestie terre pacifice erunt tibi et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. In qua auctoritate notantur tria, ex quibus apparet manifeste quod sibi morienti quicquid est nociuum desiit obesse. Hic enim dicitur quod ipsa nec affligitur lesione penali, cum lapidibus regionis pactum tuum, nec inficitur contagione carnali seu brutali, et bestie terre pacifice erunt tibi, nec inuaditur impungnatione mentali, et scies quid pacem etc.

De primo nota quod cum sint duo genera lapidum, quidam pretiosi et illi sunt leues, ad portandum faciles, alii ponderosi, non pretiosi et ad portandum difficiles, miser reputaretur ille qui refutaret lapides pretiosos et eligeret lapides ponderosos. Ulterius est sciendum quod lapides, id est lesiones penales, inueniuntur solum in duplici regione, primo quidem in regione hominum, hoc est regio Gerasenorum de qua fit |151rb| mentio in Luca (8, 37). Geraseni enim interpretantur 1649 coloni uel incole mei uel peregrinationes mee, et in hac regione nos omnes sumus peregrini et incole. Incola ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei.

Secundo in regione demonium que est regio umbre mortis de qua dicitur in Ys. (Job 28, 13) : in regione autem angelorum non inuenitur in terra suauiter uiuentium. Modo lapides regionis hominum differunt multum a lapidibus regionis demonium, 2 Cor. 4 (17), id quod in presenti.

Notes
1647.

Isidorus Hispalensis, Etymologiarum siue originum libri XX, XVI, 3, 1.

1648.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

1649.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 140.