Sermon 66

Saint Augustin.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 151rb-153rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 40rb-42ra.
Plan :
Thème – Comment l’homme peut sortir de son vil statut. Exemple d’Augustin. Il rendit grâce à Dieu :
I – d’avoir abandonné le siècle
II – d’avoir échappé au danger
III – d’avoir reçu une noble mission

F. 151rb : Exaltas me de portis mortis ut annuntiem in Ps. (9, 15).

[Thème] Inter uitia que uilem reddunt hominem, ingratitudo uidetur optinere locum unum et si alia gratiam tollunt, hoc tamen ab ingratitudine diffamatur, unde et nomen accepit. Quod enim aliquis 1650 educatur de statu uili et periculo, de portis mortis, et ad statum honorabilem exaltetur et officium gratum ei committatur, cuius est annuntiare, et ipse non reddat gratiarum actiones, nimis reddat eum reprehensibilem et facit quod illud quod habet auferatur et nihil aliud ei detur, unde dignus est depositione et indignus alterius collatione. Beatus Augustinus diu fuit in statu uili et tenebroso quando inuenit se. Augustinus 1651  : « Longe esse a Deo in regione dissimilitudinis », hoc est regio umbre mortis. Qui enim longe est a Deo, prope est mortem, scilicet in ianuis. Deus autem eum uocauit ad statum honorabilem ut etiam esset de mensa sua, sicut ipse confitetur quando audiuit |151va| uocem Dei de excelso etc. Ubi uoluit quod cresceret in spiritualibus. Quid est melior fieri quam 1652 in spiritualibus, hoc est magnum esse quod bonum est et maius esse quod melius est ? Ei etiam officium gratiosum commisit scilicet docere et annuntiare, propter quod beatus Valerius ordinator eius excultabat uberius hominem, igitur talem dant diuinitus qui in doctrina sacra edificare ecclesiam esset ydoneus 1653 . Qui non immemor tante gratie, uolens de causa uitio reprehendi, gratias agit dicens : exaltas me etc. Sic qui uolunt eo pane qui ei fuit promissus satiari, qui de portis mortis,id est de mundo, sunt uocati, qui ad tantum officium sunt uocati, gratias debent reddere Deo et ei regratiari. Agit autem gratias de tribus : de subplantatione presentis seculi, exaltas me, de euasione tanti periculi, de portis mortis, de collatione nobilis tituli, ut annuntiem. De ceo 1654 que il le voucit suffrer 1655 siecle essaurier, de ceo 1656 que il le voucit de grant peril sachier, de ceo 1657 que il li bailla office de annuncier et prechier.

[I] Circa primum nota quod 1658 solus ille exaltandus est qui est super seculi 1659 affectum, nam monstrum est esse in alto statu et ducere uitam infirmam. Hic autem affectione erat super mundum in tantum quod uilescebat mundus iste inter uerba cum delectationibus suis, quando loquens cum matre sua posuit os cordis in celum et displicebat ei quicquid agebat in seculo. Existens enim in seculo et habens respectum undique, non potest bene iudicare |151vb| de eo. Set qui supra ipsum est, sicut qui est in monte bene uidet ciuitatem, qui autem circumdatur ea non potest iudicare de ea. Qui autem supra mundum est, iudicare potest quod totus ignis est, quia totus mundus in maligno positus est (I Jo. 5, 19), id est in malo igne. Eius enim affectus erat immutatus acuto sapore celestium, ideo non percutiebat mundana. Sic est de gustu sensibili, unde post acetum non bene sapit uinum. Ecci. XV (3) : cibauit illum Dominus pane uite et intellectus et aqua sapientie salutaris potauit illum. Duo sunt que ab alto statu cadere faciunt et que non permittunt quod homo non faciat 1660 ea que requirit status ille, scilicet pusillanimitas ad aggrediendum ardua et cupiditas male inflammata tendens ad yma contraria flamme naturali. Set quia panis cor hominis confirmat (Ps. 103, 15), ideo cibat Dominus hominem spirituali refectione, quando in domo eius habitat in contemplatione, et quia aqua extinguit ignem, ideo portat eum aqua sapientie salutaris (Eccli. 15, 3). Qui biberit ex aqua hac quam ego do ei fiet in eo fons aque salientis in uita eterna, Jo. (4, 13-14). Hec aqua recepta in ingenio eleuat usque ad fontem a quo oritur (Eccli. 1, 5) fons sapientie uerbum Dei in excelsis. Aqua enim fontis oriendo ascendit propter quam iste exaltatus fuit (Ps. 109, 7) : de torrente in uia bibit propterea et exaltauit caput. Bonus equus, quando bibit, leuat caput ; |152ra| ille autem tantum habuit de isto cibo et 1661 de isto potu quod reliquias magnas nobis misit. Nam de uerbo Saluatoris dulcem panem conficit et propinat potum uite qui 1662 firmitatem includit et transitum excludit. Ideo sequitur (Eccli. 15, 3) : firmabitur in illo et non flectetur. Firmari debet cor hominis in Deo claue amoris que ita intime uenit quod unum facit quia (I Cor. 6, 17) qui adheret Deo unus spiritus est, ut iam gressus amor carnalium 1663 super intrare non possit. Si enim disiungeretur, uacillaret hinc inde et esset in periculo casus. Qui tanto esset grauior, quanto status altior. Set ecce confirmatum est cor eius, non commouebitur etc. usque : cornu eius exaltabitur in gloria (Ps. 111, 8-9). Quanto autem homo altiori statu [est], tanto magis apparet, ideo defectus sui magis confundunt eum, set sequitur (Eccli. 15, 4) : continebit illum et non confundetur. Sic enim debent se continere ut non confundantur, alioquin quanto altiores, tanto eorum uita a pluribus quasi cantaretur. Boni autem non confundentur in tempore malo quia peccatores peribunt ; inimici uero Domini mox ut honorificati fuerunt et exaltati deficient quemadmodum fumus deficiens (Ps. 36, 19-20) qui deficitur 1664 fetendo, set isti peccatores 1665 infamie reddunt enim totum aerem fetidum nomine suo. Qui autem se irreprehensibiliter custodet potest incedere capite eleuato, unde sequitur (Eccli. 15, 4) : et exaltabit illum apud proximos suos. Inter homines exaltatus est quia adeptus est gloriam in conuersatione gentis |152rb|, unde et episcopus sic inter angelos etiam, unde (I) Mach. XI (26) : exaltauit eum in conspectu amicorum.

[II] Circa secundum nota quod sapiens errores in principiis cauet quia maxime insuper principium, id est quasi ianua mortis est lata uita, ideo ab illa reuocat Deus. Malum signum est quod ostium domus sit semper apertum, apparet quod nullum bonum est intus, set bona domus habet custodem in porta et artus est ingressus, ideo contendite intrare per angustam portam etc. quia lata est uia etc. (Mt. 7, 13). Hec semper artatur et in fine uenitur ad punctum post quem non est plus de linea uite. Via autem bona arta [est] in principio et semper dilatatur, sicut ponit Augustinus 1666 exemplum in libro de quantitate anime de illo qui cepit portare uitulum qui dum crescebat, crescebat humilitas in portante et ita breuiter portabat taurum sicut portare solebat uitulum. Tandem ducit ad latitudinem celi de centro terre, set mali de circumferentia ad centrum punctale descendunt. Hanc uiam ostendit dextera que est bona manus et ducit ad exaltationem sanctorum et declinare facit mortem, dextera Dei reuocat a tali deuio antequam mors secuta fuerit. Non enim dignatur Deus quicquam coronare nisi in manu dextera. In Ps. (117, 16-17) : dextera Domini fecit uirtutem, dextera Domini exaltauit me, non moriar set uiuam et narrabo opera Domini etc. Qui exaltantur in mundo, exaltantur ad sinistram ; qui autem a Deo ad dexteram quia longitudo dierum in dextera illius et in |152va| sinistra illius diuitie et gloria in Prou. (3, 16). Pauperes autem ad dexteram exaltantur. Glorietur frater humilis in exaltatione sua, Ja. (1, 9). Isti sunt qui omnia uendiderunt et in scola Christi student ut ad dignitatem celi exaltentur 1667 . Ideo ponunt se ad dexteram cum pauperibus quibus promisit Dei filius qui est dextera. Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua (Ps. 88, 14). Existentes in malo passu tendunt manum ad illum qui primus transiuit illesus. Vita huius uite lubrica est in tantum quod nullus impollutus potest transire quin uacillet. Non potest homo tenere se super pedes, ymmo ille qui se tenet rectius quam potest cadit. Septies in die cadet iustus (Prou. 24, 16) saltem uenialiter ; Christus autem, qui illesus et mundus transiuit, tendit manum sue uirtutis. Ergo habemus corda cum manibus ad eum ut nos trahat ad se ne defluamus. Exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluente deprecatus sum in Ecclesiastico ultimo capitulo (51, 13). Hec est mors culpe que deorsum defluit. Ex quo pes est eleuatus a terra, ducit nos quo uult sicut patet de luctantibus, de periculo sic ereptus debet narrare opera eius qui eum erexit. Plus autem ualet unum uerbum in ore unius uiri qui est in alto statu quam mille in ore unius miseri. Ideo sic exaltatus aptus est ad narrandum set dicit opera quasi diceret : uox fit in ore et opus in manu, si sibi concordant, quando uox sonat sicut manus instrumentum musicum tan|152vb|git. Turpe est seruo quod sit otiosus et dominus mittit manum ad opus. Cepit Jhesus facere et docere (Act. 1, 1). Quod auertens iste manu lingua fabrefecit in terris et domum non manufactam accepit in celis in qua exaltatus est. Celi igitur enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat etc. (Ps. 18, 2) quia sicut exaltantur celi a terra in Ysa. (55, 9). Et iterum (Is. 52, 13) : exaltabimur et eleuabimur et sublimis erit ualde.

[III] Circa tertium nota quod annuntiare est officium angeli et ideo qui annuntiant debent scire consilia Dei contenta in 1668 Scriptura ; ipsi enim nuntii ore de bouche. Ideo necessarius est spiritus consilii qui reuelet et cum hoc studium ut faciat homo quod in se est. Hinc autem est quod cecus 1669 apostolorum et prophetarum plenus spiritu que predixerunt multa fecit nobis preuia, studebat etiam querendo in Scriptura diuina consilia nec satiabatur illis diebus dulcedine mira, nam uiuus ore, mortuus scripto annuntiat salutem ad confusionem malorum exaltatio iustorum. In Ps. (74, 10) : ego autem annuntiabo in seculum cantabo Deo Jacob, scilicet duo que in nobis sunt. Ut otium fugiamus, duo habemus officia quia scientiam intellectus docet annuntiatio, amorem affectus docet cantus, cantare enim amantis est, set cauendum ne propter defectum ministri ministerium contempnatur, unde quia portamus rumores salutis, salutis signa preferre debemus. Annuntiauerunt celi iustitiam eius (Ps. 96, 6). Propter quam ni|153ra|mis exaltatus est super omnes deos. Aliud ostium 1670 habebat iste qui « flebat uberrime in ympnis suaue » etc. Nec mirum si cantabat quia « uulnerauerat caritas Christi cor eius 1671 . » Propter talem cantum apud Deum exaltantur homines, sicut etiam aliquando clericus propter cantum exaltatur in mundo. Ergo (Ps. 88, 16-17) : beatus populus qui scit iubilationem etc. usque : in iustitia tua exaltabuntur. Sequitur (Ps. 74, 11) : omnia cornua peccatorum confringam in capite, scilicet in anima super duo cornua, ratio et uoluntas, quorum primum erigit peccator errorem suum tenendo, qui tale sustinet aliquod falsum quod ducit et ostendit sa couardie et uidetur 1672 ostendere sua cornua. Aliud erigit Deo non obediendum et eum a se repellendo, quorum utrumque frangebat primum per doctrinam sapientie elationem uero exemplo humilitatis sue. Igitur humiliamini sub potenti manu Dei ut uos exaltaret (I Pe. 5, 6), nam sapientia humiliati et exaltabit caput illius, Prou. (Eccli. 11, 1). Ps. (74, 5) : dixi iniquis nolite inique agere et delinquentibus nolite exaltare cornu etc. usque uestrum. Econtrario iustus sua cornua contra peccatum erigit, rationem quidem et errorem fugiendo et uoluntatem non acceptando delectationem oblatam. Set aliqui sunt sicut agnus qui dum est in lacte sequitur matrem semper propter lac nec tunc habet cornua. Sic qui querunt dulcedinem delectationum non utuntur hiis cornibus. Nos autem qui sumus separati a lacte tali, debemus cornua monstrare temperati tanti ut uictoria habita ab illo exaltetur. Qui exaltauit cornu po|153rb|puli sui, Ps. (148, 14). Quod nobis concedat.

Notes
1650.

aliquis] aliquid B.

1651.

Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, VII, 10 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 103).

1652.

quam] quia P.

1653.

Cf. lectionnaire dominicain, II, p. 311.

1654.

ceo] ceu B.

1655.

voucit suffrer] vout sufres B.

1656.

ceo] ceu B.

1657.

ceo] ceu B.

1658.

quod om. B.

1659.

seculi] seculum P, B.

1660.

faciat] facit P.

1661.

et om. P.

1662.

qui] de nectare status que B.

1663.

carnalium] corporalium B.

1664.

deficitur] deficit B.

1665.

peccatores] perfectorem P.

1666.

Augustinus Hipponensis, De quantitate anime, XXI, 36-37 (W. Hörmann, CSEL 89, 1986, p. 176).

1667.

exaltentur] exaltantur P.

1668.

in] et P, B.

1669.

est – cecus om. B.

1670.

ostium] officium B.

1671.

Officium sancti Augustini (in tertio nocturno, responsorium)

1672.

uidetur] dicitur B.