Sermon 67

Assomption.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 153rb-156rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 16ra-18rb.
Plan :
Prothème – Il est possible de trouver refuge auprès des saints en cas de nécessité.
Thème – Les habitudes de sépulture. La Vierge est de la même chair que son fils, elle repose au ciel.
I – Vie commune dans l’amitié.
II – Immunité du péché.
III – Dignité selon la justice.
IV – Sérénité sans inimitié.
F. 153rb : In ciuitate sanctificata similiter requieui, Ecci. XXIIII (15).

[Prothème] Omnes qui sunt de eadem dyocesi, quando habent grauem querelam uel magnam necessitatem, refugium habent et recursum ad ciuitatem quia ibi est maior copia scientie pro consiliis dandis, maior etiam altitudo potentie [pro] ablutionibus impendendis et quanto ciuitas est dignior, tanto in predictis habundantior. Non solum fugiunt predicti ad ciuitatem set ibi quiescunt donec eorum negotium fuerit expeditum. Cum autem semper sumus in necessitate, semper ad ciuitatem sanctorum fugere debemus, maxime modo quia habemus loqui de tanto et de tali domina cui nulla alia creatura comparari potest, cuius narratio humanam facundiam 1673 excedit et uerba de ipsa dicta dyaboli regimen destruunt in mentibus auditorum. Ideo indigemus consilio eorum qui plenam notitiam eius habent, qui etiam eundum dyabolum uicerunt. Ergo ad ciuitatem illam curramus per desiderium, quiescamus usquequo optineamus gratiam loquendi, sicut qui uadunt ad ciuitatem causa impetrandi. Set tu posses retrahi si ibi esset gens adeo ordinata uel sibi inuicem aduersa, set communiter ibi est uniuersitas Deo dedicata. In ciuitate sanctificata, ubi nulla diuersitas, similiter, omnia sunt parata, requieui, université a Dieu dedifié taunt diversité est pacifié.

Circa primum nota quod 1674 sicut Parysius boni studentes omnes participant in priuilegiis uniuersitatis, sic in celo ubi stu|153va|dent in libro uite in quo studere uiuere gaudent omnes priuilegio illo quod est quod quilibet habet quod uult ibi, quod est ad suam gloriam ad quam pertinet impetrare gratiam, per quam possumus saluari et loqui. Ideo dicebat Dauid (Ps. 59, 11) : quis deducet me in ciuitatem munitam. Ille de quo aliqui in Psalmo (106, 7) : deduxit eos in uiam rectam ut irem in ciuitatem habitationis.

Circa secundum nota quod quando communitas uult impetrare aliquid a principe, oportet quod sint similis uoluntatis. Omnes habent uoluntatem in Deo fixam. Ideo et nos similiter in Deo fingamus 1675 ut ei similes in uoluntate simus 1676 et ipsi nobis in uoluntate socientur ; sic enim uniti poterimus impetrare quod petimus. Omnis caro ad similem sibi coniungetur et omnis homo sibi sociabitur, Ecc. XIIII c (13, 20). Set inter omnes quibus persona proponet uerbum, nisi illa que repulsam non patietur. Hec requies mea in seculum seculi (Ps. 131, 14). Ad aliam non ibo. Sancti omnes eam affectu [patiuntur]. Sequitur ergo : ite in ciuitatem et occuret uobis homo amphoram aque gratie portans (Luc. 22, 10).

[Thème] In ciuitate sanctificata similiter requieui, Ecci. XXIIII (15). Mos est istorum regum et reginarum in sanctis locis et sollempnibus que a suis predecessoribus sunt fundata et in quibus sunt sepulti, suas eligere sepulturas dum adhuc in bona ualitudine sunt, ut sicut amicorum corpora ibi iacent, sic et sua ibidem requiescant, et quanto propinquiores sunt genere, tanto simul propinquius uolunt iacere. Deus fundauit ciuitatem celestem in qua precipue requiescere |153vb| dicitur, quia si sit uerum quod 1677 in istis inferioribus que continue fluunt, non dicitur quiescere set in celestibus que permanent. Iste pater noster est quia animas per quas uiuimus ipse creauit, filius recreauit, ideo ordinate sunt ab eo ut secum in celo quiescant. Set quia sepultura [est] in exaltatione que ultima debet teneri, ideo qui conformant uoluntatem suam ultimam dyabolo sepeliuntur cum eo et cum diuite epulone qui sepultus est in inferno, quia etsi non eligant ibi iacere uerbo, signo tamen, scilicet facto, quia sufficit in extremis, ibi manere eligunt. Boni autem e contrario, set quia non debetur nobis per naturam set per gratiam, ideo illi qui Deo propinquiorem gratie gradum ad Deum accedunt, propinquius Deo quiescunt. Est autem gratia sufficiens que necessaria est in omnibus qui saluantur, alia habundans que saluare potest aliquos 1678 et in aliquibus necessitatibus set quod aliquis possit saluare et debet, hoc est priuilegium igitur 1679 singularis persone, scilicet Christi, cui maxime accedit gratia meriti Marie que tanta est quod ipsa apud filium potest optinere salutem omnium et ueniam omnium peccatorum. Modo etiam qui indigent hauriunt aliquid de eius plenitudine sicut dicit Bernardus 1680  : « Omnibus omnia facta est » etc. et sic propinquissimum gradum, et sic secundum animam potest dicere quod sicut filius meus in ciuitate sanctificata similiter requieui (Eccli. 24, 15), quod secundum corpus attinet ei filius Dei, quia corpus habet ab ea. Ideo etiam secundum corpus ibi requiescit, alioquin non impleret preceptum de honoratione parentum, cum etiam |154ra| maior honor debeatur parentibus quam aliis, non esset immunis, nisi eam plus quam ceteros 1681 honoraret, ut scilicet eius corpus honoraretur 1682 in celo, tam pretiosum aurum dignius celum seruare quam terram. Augustinus et Bernardus 1683  : « Non 1684 est in mundo locus dignior uirginalis uteri templo, in quo filium Dei Maria suscepit, nec in celo regali solio, in quo filius Marie Mariam sublimauit. » Et quia caro Christi caro est Marie, obprobrium magnum esset Christo si uermes carnem matris comederent et cum caro Christi fuerit a tali corruptione immunis, caro etiam Marie debet esse immunis. Ergo sicut filius in anima et carne, sic Maria creditur in celo quiescere. Sicut uerus Salomon matrem ad se uenientem in sua sede secum collocauit, ad istas reliquias passibus mentis debemus properare ut misericordiam consequimur et gratiam inueniamus in auxilio optimo. Tanguntur quatuor : communitas uiuens in amicitia, in ciuitate, immunitas ab omni immunditia, sanctificata, dignitas ut exigit iustitia, similiter, serenitas sine inimicitia, requieui. Gallice : il i a compagnie assemblé et amour tote cele maynie 1685 si est de seynt a tout chescun se guisa vie sa joie et honour n’est qui lour countredie, repos hount sans labour.

[I] Circa primum nota quod bona uita non est nisi in amore. Modo principium uite est maior nam propter amorem quem habet anima ad suum corpus, uiuificat et separata |154rb| ab eo semper desiderat ei uniri et uitam gloriam suam ei communicet. Primo tamen uiuificat cor, deinde alia membra. Vitam amisimus per primam matrem, que propter amorem quem Deus ad istam habuit nobis reddita est per eam. Ipsam 1686 enim quasi cor totius humani generis dilexit ibi ; in ea primo uitam posuit qui est filius, quia in ipso uita erat, et uita erat lux hominum (Io. 1, 4), deinde per eam omnibus uitam gratie communicauit. Set oportet omnes nos uniri Marie et Christo per fidem incarnationis et amorem deuotionis. Sicut 1687 ergo propinquior fuit ceteris principio uite gratie in mundo, sic propinquior principio uite glorie in celo, etiam quoad corpus quod probat Augustinus 1688 , nam cum due pene inter alias fuerint inflicte, scilicet terra es et in terram ibis (Gen. 3, 16) quoad omnes, et in dolore paries, quoad mulieres, set Maria non participat erumpnis Eue pariendo cum dolore. Similiter non debet participare in corporis incineratione et cum appetitus non satietur donec corpus resumatur, sic Christus debuit desiderium matris in omnibus adimplere, debuit illam resuscitare ut sic nos qui credimus eam resuscitatam, quamuis tamen tempus nesciamus, faciamus festum de Transitu, de Resurrectione et Ascensione et sancti hoc uidentes dicunt 1689 (Ps. 47, 9) : sicut audiuimus, sic uidimus. Humanum desiderium non satiatur de auditu rei dilecte donec eam uideat. In celo est locus eius satientis 1690 . Ideo decuit ut eam in gloria uiderent de qua multa bona |154va| dixerant, quoad doctores ; tunc patuit ueritas, quia uisus confirmat auditum, contra illos qui quicquid audiunt credunt, quamuis numquam ab aliquo uisum fuerit. Sic diffamantur interdum boni uiri, quia creditur malis obloquentibus. Sunt etiam aliqui de quibus audiuntur multa bona que in eis non uidentur. Set quamuis multi multa bona de ista dixerint, adhuc erant plura dicenda, quod ex hoc patet, quia numquam tot de ea dixit aliquis sanctus deuotus qui posset satiari, set modo satiantur uidentes fructum iuxta arborem quibus Deus potest dicere : beati oculi qui uident que uos uidetis, Luc. 1 (10, 23). Declarant merita, ymmo ista celum sua gloria illustrauit. Unde Jo. Apo. (21, 2) : uidi ciuitatem sanctam Jherusalem nouam. Magna nouitas quia noua regina introducta [est] in celum ubi uisa sunt ista in ciuitate Domini uirtutum. Multi sancti in uita presenti fluxerunt uirtutibus set quia illas amittere poterant et succumbere in pugna spirituali, ideo non permittunt doctores quod laudentur dum uiuunt set lauda[ntur] post mortem. Laus est premium uirtutis. Set quando sunt in patria, uictores sunt secuti set quia omnis uirtus a Deo est, ideo sibi gloriam debet attribui, quia Dominus uirtutum ipse est rex glorie (Ps. 23, 10). Modo ita est quod in rebus ordinatis, quantum uirtutis habet inferior, tantum habet superior et plus. Ideo quia ista est superior omnibus, in ea sunt omnes uirtutes simul que in aliis sunt diuise, nam secundum Jeronimum 1691 |154vb| : « Ceteris per partes gratia prestatur Marie uero simul se totam infudit plenitudo gratie », ut merito dicatur ciuitas uirtutis. Ideo sedente induimini uirtute ex alto, Luc. ult. (24, 49). Set quamuis rex habeat multas ciuitates, una tamen est in qua coronatur, que regia dici potest. Ideo sequitur : in ciuitate Dei nostri (Ps. 47, 2). In ea enim caput totius uniuersi coronauit se de flore sue uirginitatis purissime, dicebat ut de purissima uirgine nasceretur quia ea puritate uitet qua sub Deo nequit maior intelligi. Dicitur : Dei nostri quia in ea Deus factus est noster. Item res dicitur Dei de qua Deus uoluntatem suam facit. Deus in ista fecit opus nostre redemptionis quia sine me uolebat quo redditur Deus ualde commendabilis. Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri (Ps. 47, 2). Set aliqui sunt qui non permittunt fieri opus salutis in se ipsis contradicentes Deo inspiranti, set omnes iste uirtutes et gratie parum ualent si possent amitti. Ideo sequitur (Ps. 47, 9) : Deus fundauit eam in eternum. In edificio corporali fundamentum subest et in spirituali supra fundamento totum edificium innititur. Ideo Deus debet poni primo in corde, deinde debemus per opera actiue edificare et per opera contemplatiue Deo coniungere. Hee due uite fuerunt in duabus sororibus figurate in Maria complete que fuit per facta in utraque. Unde secundum sensum spiritualem euangelium hodiernum |155ra| de ea intelligitur, et quidem satis iuste quia hodie assumpta est ad collegium spirituum. Ipsa enim uestiuit nudum, nutriuit pauperem in quo opera misericordie exhibuit toto humano generi. Ipsa turbata fuit iuxta crucem, uisu 1692 autem illuminata contemplabatur Dei uoluntatem, humani generis salutem, et eligebat unum quod erat necessarium, scilicet Christi mortem et si tunc Martha potuit conqueri de Maria, tamen Maria optimam partem elegit (Luc. 10, 41-42), quam hodie accepit quia propter meritum passionis glorificata fuit, que non auferetur ab ea. Et ideo nullo alio 1693 conceditur set si optima est pars sua ergo in corpore et in anima, alioquin illorum pars esset melior qui ibi sunt in corpore et in anima, cum dicit Apostolus (Hebr. 1, 4) de quiete filii secundum humanitatem : sedet ad dexteram in ex tanto melior angelis effectus quanto differentius pre illis nomen. Unde [quanto] melius nomen filii quam ministri, tanto melior est pars hominis Christi quam angeli set similiter nomen matris melius est quam nomen nuntii. Ergo melior est pars Marie. Angelus est ibi totus integer. Ergo multo magis mater, sic et alii sancti cum ea saltem secundum animas partem bonam habent que non auferetur ab eis quam hic meruerunt. Exspectabant enim ciuitatem fundamentum habentem, ad Heb. (11, 10).

[II] Circa secundum nota quod res que ordinantur ad officia corporis Christi sanctificantur ; post sanctificationem debent munde custodiri, ad alienos usus non debent ordinari |155rb|. Sic postquam homo sanctificatus est ab immunditia culpe, set quantum officium est dignus, tanto sanctificatio maior. Hec autem ordinabatur ad suum officium matris Dei. Ideo debuit maxime sanctificari, quod et factum est. Nam in utero tantam copiam sanctificationis 1694 recepit quod inclinatio ad peccandum fuit ligata, deinde in conceptione filii fuit confirmata. Nam si apostoli, antequam portarent Christum in ore per predicationem, fuerunt sanctificati, multo magis que in utero ut mater eum portauit. Unde Bernardus 1695  : « Credo quod copiosior in eam gratiam sanctificationis descendit quam in ceteris ab utero sanctificatis que non solum eius ortum sanctificaret set deinceps eius uitam ab omni peccato seruaret immunem. » Filius etiam Dei dedit ut posset dicere solum cum patre : hic est filius meus (Mt. 3, 17), quia etsi possumus dicere quod filius sit noster, quia filius datus est nobis, non tamen est noster filius. Pater etiam partem sue proprietatis ei dedit et sicut sine diminutione sue dignitatis nature filium 1696 genuit. Sic Maria sine uiolatione uirginitatis materiam seminis ipsam in sanctitate coram Deo ministrauit in alia ciuitate superna. In Ps. (86, 1) : fundamenta eius in montibus sanctis. Montes 1697 alti immobiles de quibus potest alonge res uideri que in delonge non uidetur 1698 significat sanctos altos qui ad uitam celestem longe aspicientes per celestium speculationem alonge nisi per exempli ostensionem. Set quanto sancti a nobis ad modum montium sunt |155va| altioris uite, tanto sunt celo et Deo propinquiores. Hec autem in terra eleuata fuit quod terram nostre carnis filio existenti in sinu patris coniunxit cui etiam Deus subdi uoluit, quia erat subditus ille cuius uita sic sublimis totam ecclesiam illuminauit in terris et modo habitat in celis, quia non potest ciuitas abscondi supra montem posita, Mt. VI (5, 14). Ad montem istum debemus recurrere in necessitatibus cuius auxilio poterimus expugnare aduersarios. Non enim uoluit Deus ut tam digna et excellens persona pugnaret contra uiles aduersarios set serui eius eos uicerunt. Unde et optat eius aspectum uincere. Sunt autem due partes ciuitatis Dei : quedam pars in celo Deum uidit, alia in mundo pugnat. Ideo sequitur (Ps. 86, 2) : diligit Dominus portas Syon super omnia tabernacula Jacob. Illa tamen plus diligitur cui pulcra secreta reuelantur, hec cui filius manifestius est primo qui tamen a prophetis in figuris ostendebatur. Item similitudo est causa amoris : Deus ei plus assimilatur, hec est illa Deo gratia et dilecta ciuitas que est refugium luctantium in mundo. In Jacob inhabita (Eccli. 24, 13) et est imperfecta speculatione in celo, et sic in Syon firmata sum (Eccli. 24, 15), et quia de re dilecta solent dicta misericordia fieri, ideo sequitur (Ps. 86, 3) : gloriosa dicta sunt de te ciuitas Dei. Gratiosa dicta sunt de ea dum uiueret in mundo set hodie gloriosa dicta sunt de ea in celo. Set dicitur : ciuitas Dei. Ab ea enim Deus denominatur sicut prelatus a ciuitate. Ex quo patet quid boni |155vb| nominis erat, alioquin non esset in tuto 1699 manere cum ea. Unde Deus cum peccatoribus non habitat : hec est ciuitas scilicet gloriosa habitans in confidentia, Zach. XIII (Soph. 2, 15). Que autem dicta sunt de ea subdit (Ps. 86, 5) : homo natus est in ea et ipse fundauit eam Altissimus. Mirabile quod homo faciat domum et post uastetur 1700 in ea. Iste ut Deus eam fundauit. Ipse in ea ut homo natus est. Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est, Mt. (1, 20). Set secundum quod Altissimus fecit eam, si commendo, si bibo, non facio quod altum in me, set cum de Deo cogito, sic quando Deus facit ista infima, facit non secundum quod Altissimus set quando facit dignissimas creaturas inter quas ista summum locum tenet quam repleuit Deus. Ergo fluuius et hodie glorie sanctificantis et in ciuitate confirmatis copiosa. Fluuius impetus letificat ciuitatem Dei, sanctificauit tabernaculum suum Altissimus (Ps. 45, 5). Et si altitudinem sue potentie ostendit seruando pueros in camino et Danielem (14, 33) : in lacu leonum, cur non faciet in matre propria quod fecit in ueste aliena ?

[III] Circa tertium nota quod si non esset alia uita quam ista, male essent formati boni qui hic afflictum patiuntur et bene esset malis qui hic prosperantur et sic non esset iustitia. Ideo alia uita est in qua secundum merita recipiet unusquisque et qui hic fuerint conformes erunt ei in gloria propinquiores, hec autem maxime conformauit se Christus et Christus formam |156ra| de ea assumpsit nostre humanitatis, unde Apo. XXI (18) : ciuitas illa comparatur uitro mundo in quo apparet unumquodque tale quale est. Sic ibi talis apparebit unusquisque qualis hic fuit, unde dicitur ciuitas illa aurum mundum simile uitro mundo, aurum quoad gloriam anime, uitrum quoad gloriam corporis, quod de puluere est in quo apparebit anime gloria. Ex quo patet quod illi quamdam participationem glorie habent qui bonitatem et sanctitatem mentis ostendunt exterius ad laudem in operibus corporis Dei, unde ibidem dicitur (Apoc. 21, 21) : platee ciuitatis aurum mundum tamquam uitrum perlucidum. Sequitur (Apoc. 21, 19) : et fundamenta muri ciuitatis ornata omni lapide pretioso . Unde Ysa. XXXIII (18-19) : sedebit populus meus in pulcritudine pacis, in requie opulenta, in tabernaculis fiducie ; grando in descensione saltus et humiliationem humiliabatur ciuitas uirtutis que uitia purgauit et in uita gratie continuauit etc. dictauit. Et sic Deus hominem facit pauperem ut dicet : sic pauper uoluntate uenit ad diuitias gratie et postea glorie. Prou. (22, 2) : pauper et diues obuiauerunt sibi utriusque operator est Dominus. Contingit aliquando quod due uie in angulo concurrunt ita quod ambulantes obuiare sibi in angulo compelluntur. Qui fugit diuitias uadit ad Deum quia fugit unum contrarium cupiditatem, inuadit ad aliud ad ciuitatem que uenit Deo, et sic ad Deum uenit quem amicum inuenit quia factus est Dominus refugium pauperi, qui cum |156rb| sit diues, in omnes qui inuocant illum dicat eum faciendo pauperem diuitiarum celi secum, et sic sunt simul in unum diues et pauper, Ps. (48, 3). Unde cantant fratres sui de isto 1701  : hic Franciscus « pauper et modicus celum diues ingreditur » ad istas diuitias nos introducat qui uiuit etc.

Notes
1673.

humanam facundiam] humana facundia P.

1674.

quod om. B.

1675.

fingamus] figamus P.

1676.

simus] sumus P, B.

1677.

quod] cum P, B.

1678.

que – aliquos] qua sanctis potest aliquibus P, B.

1679.

priuilegium igitur] igitur priuilegium B.

1680.

Cf. Manipulus florum, Christus I (Ambrosius super Lucam libro 4) ; Bernardus Clareuallensis, Sermo in dom. infra octauam Assumptionis, 2 (SBO, V, p. 263).

1681.

quam ceteros] ceteris P.

1682.

honoraretur] honoretur P.

1683.

Manipulus florum, Maria S (Hieronymus) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in Assumptione beatae Mariae, 1, 3 (SBO, V, p. 230).

1684.

non] nec B.

1685.

maynie] magnie B.

1686.

ipsam] ipsa P, B.

1687.

sicut] sic B.

1688.

Non inveni.

1689.

dicunt] dicamus P, B.

1690.

eius satientis] satientis eius B.

1691.

Manipulus florum, Maria R (Hieronymus).

1692.

uisu] uisum P, B.

1693.

nullo alio] nulli alii P, B.

1694.

sanctificationis] sanctificationem P, B.

1695.

Manipulus florum, Maria AG (Bernardus in sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 174 (ad canonicos lugdunenses), 5 (SBO, VII, p. 390).

1696.

filium] filius P, B.

1697.

montes] montis P.

1698.

non uidetur] uideri P.

1699.

in tuto] intum P.

1700.

uastetur] uastatur P.

1701.

CAO, 4, 7132 (S. Martin, in tertio nocturno).