Sermon 68

Assomption.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 156rb-159ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 71ra-73ra.
Plan :
Thème – La Vierge peut être comparée à un fleuve :
Elle porte l’Eglise jusqu’au ciel.
Elle permet à l’homme d’accéder au ciel.
La dévotion nourrit l’homme.
I – La Vierge a quitté le monde malodorant. Comparaison avec un vent du Sud.
II – Elle est exempte de vices.
III – Elle garde les secrets du ciel.
F. 156rb : Exiens de finibus Tyri uenit per Sydonem ad mare, Mt. VII (31).

[Thème] Hec est differentia inter torrentem et fluuium quia licet torrens pro tempore fluxus sui faciat magnum impetum, uerumptamen non semper ad mare peruenit set interdum siccatur et antequam ad mare perueniat, deficit cursus eius. 3 Reg. 19 (17, 7) dicitur de torrente Caruth de quo bibebat Helyas, quando a coruis pascebatur post dies aliquantos desiccatus est torrens. Set fluuius undique ueniat et ubicumque oriatur, usque ad mare non deficit set ad ipsum terminat cursum suum. Ecc. I (Eccle. 1, 7) : omnia flumina irrunt mare. Spiritualiter ceteri homines a Christo et beata Virgine usum rationis habentes omnes possunt torrentibus comparari, quia licet in operibus uirtuosis uiriliter egerunt, nihilominus tamen omnes siccati sunt per aliquod peccatum actuale. I Jo. I (8) : si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. « Excepta beata Virgine, de qua propter honorem Domini, cum de peccatis agitur, nullam prorsus, uolo questionem habere », ut dicit Augustinus 1702 in libro de natura et gratia. Et sicut torrens non semper ad mare peruenit set infra 1703 terminum terminat cursum |156va| suum, sic ceteri homines ad mare quod Deus est non omnes perueniunt, ymmo ad infernum cursus plurimum terminatur, Job XXI (13) : et in puncto ad inferna descendunt. Set beata Virgo fuit sicut fluuius cuius fluxus donec ad mare quod est Deus peruenit, non fuit per peccatum aliquod interruptus, unde Odilo Cluniacensis 1704 in quodam sermone : « Unum quippe scimus pro certo quod omnis uita et Marie actio semper intenta fuit in Domino. »

[a] Ratio autem quare beata Virgo fluuio comparatur prima est quia nauis aliquando est fabricata et constructa et tamen non mouetur nec procedit 1705 , tamen adueniente fluuio eleuatur et ad locum optatum adducitur. Sic nauis ecclesie que adeo erat in terra immersa 1706 quod uersus celum procedere non poterat, donec fuit ab isto benedicto fluuio eleuata et portata. Figura Gen. 6 (7, 17) ubi dicitur quod Noe edificauit archam que diu stetit super terram : donec multiplicate sunt aque et eleuauerunt archam in sublime. Sicut dicitur Gen. VII, Noe qui interpretatur requieuit siue commotus Domini 1707 , significat 1708 qui requieuit ab omni opere quod patraret, Gen. 2° (2), et postmodum propter peccatum hominum sic fuit commotus quod penituit eum quod fecisset hominem in terra, Gen. VI (6). Ipse edificauit ecclesiam que incepit ab Abel sicut dicit glosa 1709 super primum capitulum epistule ad Col. 6. Sic erat arrestata et impedita quoad celum, procedere non poterat donec uenit iste |156vb| benedictus fluuius in quo multiplicate sunt aque gratie et eleuauerunt archam in sublime. Et sic (Ps. 45, 5) : fluuius impetus letificat ciuitatem Dei. Per beatam enim Virginem letificata est ciuitas celestis Jerusalem quia per ipsam fuerunt eius ruine restaurate. Unde uere sibi in antiphona 1710 dicitur : « Paradysa porte per te nobis aperte sunt, quas hodie gloriosa Virgo cum angelis triumphans. »

[b] Secunda causa quare beata Virgo fluuio comparatur est quia nisi fluuius curreret per ciuitatem, multa que sunt in ciuitate ad aliam ciuitatem non differentur nec e contrario. Set per hoc quod fluuius transit per ciuitatem et ea que crescunt in alia regione ad ciuitatem et ea que crescunt in ciuitate ad aliam regionem portantur, sic ante istum benedictum fluuium nec filius Dei per assumptam humanitatem presentis ecclesie uenerat nec aliquis homo ad regionem paradysi ascendat, set per ipsam filius Dei qui ex ore Altissimi prodierat ad nos uenit et multi ad celum ascenderunt. Cibum illorum, quoniam ita preparatio eius (Ps. 64, 10), per istum enim fluuium, panem angelorum manducauit homo (Ps. 77, 25) ; hoc in sacramento altaris Jo. 6 (35) : ego sum panis uite qui uenit ad me ut esuriet, et in Colo. Luc. 22 (29-30) : ego dispono uobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam etc. Et hoc est in cibis quod Dominus humano generi preparauerat ab eterno.

[c] Tertia causa quare beata Virgo |157ra| fluuio comparatur est quia iuxta fluuium qui Ganges 1711 uel Physon dicitur, sunt quidam homines qui solo odore malorum siluestrium nutriuntur. Physon qui exit de paradyso et interpretatur 1712 oris mutatio, significat beatam Virginem que ex paradyso, hoc est miraculose ex parentibus sceleribus genita est et in utero sanctificata fuit, in qua facta fuit oris mutatio. Modus enim loquendi de filio Dei, qui est os et uerbum patris, aliqualiter est mutatus in ea ut qui ante filius Dei solum dicebatur postmodum filius Virginis, qui prius impassibilis et immortalis, postea passibilis et mortalis 1713 diceretur, non per mutationem in eo factam set per nouam in se receptam, et sic qui prius dicebat : ego Deus et non mutor (Mal. 3, 6), quasi in uirum alium est mutatus, et hoc in isto fluuio benedicto in quo quod non erat assumpsit. Modo isti qui iuxta istum beatissimum fluuium per deuotionem habitant, non terrenis nec carnalibus epulis set solum odoribus bonorum celestium, que mundo et mundanis sunt multum siluestria, nutriuntur. Jo. 4 (32) : ego cibum habeo manducare quem uos nescitis. Unde de dilecto suo et sibi deuoto dicit Virgo, Can. 2° (16) : dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia. Donec apparet dies et inclinentur umbre, deuotus enim beate Virginis, donec umbre presentis uite inclinentur et aspiret dies glorie, non uult nisi inter lilia odorum celestium enutriri. Sic igitur Virgo beata fluuio comparatur cuius gratie plenitudinem quasi plenitudinem fluuii consi|157rb|derans Jeronimus 1714 dicit : « Ceteris uirginibus per partes prestatur gratia, Marie uero se totam infudit gratie plenitudo que fuit in Christo quamquam aliter et aliter quia in Christo fuit plenitudo gratie tamquam in homine personaliter diffinito. In Maria uero ut in templo singulariter consecrato, uel aliter in Christo fuit plenitudo gratie sicut in capite influente in Maria sicut in collo transfundente. » Modo sicut est quod a principio dicebatur quod fluuius ubicumque oriatur, non deficit donec ad mare terminetur ; sic beata Virgo, licet in mundo nata fuerit et ibi Domini conuersata, uerumptamen per nullum peccatum exorbitauit set hodierna die de mundo exiens ad Deum, qui est substantie pelagus infinitum, immaculata peruenit sicut dicunt uerba proposita : exiens etc.

[I] In quibus uerbis tria tanguntur : primo quod beata Virgo reliquit mundi feditatem sancta germina suffocantem, exiens de finibus Tyri. Tyrus interpretatur angustia uel tribulatio 1715 et significat mundum qui tot angustiis et tribulationibus est repletus quod in eo spiritualia germina suffocantur, quod sic patet. Dicit philosophus 1716 quod si fieret unguentum de sucto abscinthii et de oleo rosaceo et unguerentur capilli quantumcumque albi uel flaui denigrantur 1717 . Spiritualiter mundus facit unguentum compositum ex abscinthio et oleo rosaceo, ex auaricia scilicet et uoluptate. Per abscinthium enim intelligitur auaritia quia sicut abscinthium omne dulce cui admixtum fuerit reddit amarum, sic auaritia amaricat mentem |157va| quam inhabitat. Gregorius 1718 13 Moralium : « Peccatum auaritie mentem quam infecerit ita grauem redit, ut ad appetenda sublimia attolli 1719 non possit. » Ecci. I (Eccli. 10, 9) : auaro nihil est scelestius. Per oleum uero intelligitur uoluptas, cuius ratio est quia oleum potest fieri ita calidum quod febrem inducit. Set uene pulsatiles et aures et uerole manuum et palme pedum ex eo inuergantur 1720 sicut est oleum quo decoquitur caro leonina. Sic uoluptas quam decoquitur et ministrat ille leo qui circuit querens quem deuoret, I Pe. 9 (5, 8). Dyabolus inducit febrem peccati et hoc si uene pulsatiles affectionum inuergantur per quam ad ipsam efficiatur et inordinate delectentur, si aures quod de ea uerba libenter audiantur, si uerole manuum quod libenter palpetur, et si plante pedum quod de ea libenter cogitetur, si, inquam, isto oleo ista que dicta sunt per istum modum inuergantur, statim febris peccati inducatur. Ps. (108, 24) : caro mea immutata est propter oleum. Unde Hugo 1721  : « Venus est illicebrosa uoluptas, adultima 1722 iocunditas que mel habet in ore, fel in corde, aculeum in dorso. » Auaritia ergo et uoluptas sunt duo ex quibus conficit unguentum suum mundus et quia pauci sunt aut nulli qui non uel cogitatione, uel affectione, uel locutione auditu uel opere altera parte huius unguenti auaritia scilicet uel uoluptate cerniti fuerunt, ideo quasi in omnibus capilli cordis denigrantur, Tren. 4 (8) : denigrata est super car|157vb|bones facies eorum. Et ex hoc sequitur 1723 quod in multis et quasi in omnibus spiritualia germina suffocantur. Mt. 13 (22) : sollicitudo seculi istius et fallacia diuitiarum suffocant uerbum et sine fructu efficitur. Set quia Virgo beata isto oleo perfusa non fuit, quia nihil scintillarum auaritie habuit uel etiam uoluptatis, idcirco sic exiuit fines huius mundi quod in ea spiritualia germina suffocata non fuerunt set potius ampliata, quia admiratur Sap. ult. Prou. (31, 10) ubi dicit : mulierem fortem quis inueniet procul et de ultimis finibus pretium eius. Ad quam questionem respondi potest quod ille inuenit mulierem fortem qui inuenit ouem centesimam, Christus scilicet matrem suam de cuius recessu ab hoc mundo et accessu eius ad Christum. Dicitur in figura Mt. XII (42) : regina austri etc. uenit a finibus terre audire sapientiam Salomonis. Et nota quod in ista auctoritate ostenditur quod Virgo habuit spiritualium donorum 1724 dominium. Regina austri Eua fuit regina aquilonis quia ab aquilone pandetur omne malum 1725 . Ab Eua enim processit omne malum, set ista est regina austri a qua pandetur omne bonum. Augustinus 1726  : « Actrix peccati Eua, auctrix meriti Maria. Eua occidendo obfuit, Maria uiuificando profuit. Illa percussit, ista sanauit. » Dicitur regina Austri quia auster dicitur, secundum Ysidorum 1727 , ab hauriendo aquas. Sic beata Virgo omnem gratiam Spiritus Sancti in se |158ra| hausit. Luc. I (28) : aue gratia plena Dominus tecum. Quod exponens Augustinus 1728 in sermone de natiuitate beate Virginis dicit : « Tecum in corde, tecum in uentre, tecum in utero, tecum in auxilio. »

Quare autem ipsa comparetur uento australi ? Triplex ratio potest reddi. Prima quia auster oritur in zona iuxta polum antarticum qui 1729 pre nimia eius frigiditate est inhabitabilis. Unde auster [est] naturaliter frigidus et siccus ex suo ortu set, dum transit per roridam zonam, calorem assumit et dum flat per partes meridionales ubi est aquarum habundantia, humiditatem contrahit et sic apud nos calidus et humidus inuenitur. Sic beata Virgo ex ortu suo fuit frigida et sicca quia in peccato originali concepta, et iuxta polum antarticum quia iuxta modum antiquum maledictionis fuerit generata, quia 1730 fuit regio inhabitabilis, quia erat terra que deuorabat habitatores suos, in quam omnes ab inferno deuorabantur. Set Maria transiuit per roridam zonam et per mundanum fulgorem, feruorem scilicet caritatis filii sui quem uidit Johannes Apo. primo (13) : uestitum pedem et precinctum ad mamillas zona aurea. Et tunc hausit aquam deuotionis et pietatis et assumpsit calorem caritatis et sic facta est nobis calida et humida, ymmo fons ortorum puteus aquarum de Libano, Can. 4 (15).

Secunda ratio quare uento australi comparatur est quia uirtute austri plume in auibus mutantur, ita quod noue assumuntur et ueteres deponuntur, secundum illud Job 39 (26) : numquid |158rb| per sapientiam tuam plumescit accipiter et expandens alas suas ad austrum. Sic per beatam Virginem fuit humana natura renouata 1731 plume peccatorum amore et plume uirtutum restaurate, Je. 13 (31, 22) : creauit Deus nouum super terram femina circumdabit uirum. Ipsa enim circumdedit illum qui sic hominem renouauit 1732 quod dicit Apostolus 31 (21, 5) : ecce noua facio omnia.

Tertio comparatur austro quia uirtute et flatu austri uermes de terre interioribus educuntur. Sic sancti patres qui sunt sicut uermes, in interioribus terre, hoc est in limbo, tenebantur, per beatam Virginem sunt educti. Bernardus 1733  : « Per te Virgo sancta celum impletum est, infernus euacuatus, restaurate ruine celestis Jherusalem, exspectantibus miseris uita perdita data. » Et ideo non immerito dicitur omnium spiritualium donorum dominium habuisse. Hec est regina austri que interpretatur preparata in tempore que successit Vasti, que a morte populum suum liberauit, id est Virgo beata 1734 que successit Eue, que totum uastauerat, que liberationem a morte eterna humano generi impetrauit.

[II] Secundo ostenditur quod in beata Virgine fuit omnium uitiorum exterminium quod tangitur cum dicitur : a finibus terre. Nota secundum Philosophum 1735  : qui uult inuenire uerum elementum debet eum querere in medio regionis elementi, sicut aqua pura in medio maris et terra pura circa centrum inuenitur. Set in extremitatibus minus est de natura puri elementi. Modo sic est quod totus mundus in maligno positus est, I Jo. 6 (5, 19). Unde mundus est sicut regio peccati qui |158va| magis est in mundo, magis est in peccato, et qui magis elongatur a mundo, magis et elongatur a peccato. Beata Virgo fuit in extremis finibus mundi, filius suus non fuit infra, quia nec peccatum originale contraxit nec actuale commisit. Ideo dicitur non 1736 fuisse de mundo. Jo. 9 (8, 23) : ego non sum de hoc mundo. Virgo uero beata fuit de extremis finibus mundi. Solum enim originale contraxit, nullum autem actuale commisit. Ceteri enim sancti non solum sunt de finibus mundi, ymmo de intraneitate eius plus et minus secundum quod plura uel pauciora peccata actualia commiserunt, propter quod dicitur eis a Christo Jo. 9 (8, 23) : uos de mundo hoc estis. Beata igitur Virgo, quia solum peccatum originale habuit, quod statim per sanctificationem in utero est deletum, ideo non immerito dicitur de finibus mundi uenisse et in ipsa exterminium omnium uitiorum fuisse. Ps. (147, 14) : posuit fines tuos pacem et adipe frumenti saciat te. Fines suos posuit Deus pacem quando fuit ab originali mundata et absque omni actuali nata et fuit Sancti Spiritus satiata, propter quod dicit Jeronimus 1737 de ea : « Si diligenter attendas nihil est uirtutis, nihil splendoris, nihil gratie et nihil candoris quod non resplendit 1738 in Virgine gloriosa. »

[III] Tertio meruit fieri celestium secretorum sacrarium. Unde ei in prosa dicimus 1739  : « Aue sancta spiritus sacrarium », et hoc tangit cum dicitur (Mt. 12, 42) : uenit audire sapientiam. Nota : magister qui habet diuersos pueros 1740 sollicitatur de eorum profectu, secundum quod uidet pueros magis proficere et lectiones eis |158vb| traditas perfectius retinere, secundum hoc eis subtiliora reuelat, et si uidet puerum qui de lectione sibi data non curat, frustra daret ei secundam. Ubi non est auditus non effundas sermonem, Ecci. 32 (6). Spiritualiter omnes sumus discipuli. Magister uester unus est Christus, Mt. 22 (23, 10). Omnibus nobis data est lectio salutis, set multi sunt qui male eam retinent. Multi enim sunt qui mandata Dei et consilia, in quibus consistit ista lectio, totaliter sunt obliti, propter quod non merentur quod eis celestis lectio reueletur, ymmo quod dicatur eis illud, Osee X (4, 6) : quia tu scienciam repulisti repellam te et ego. Modo sic est quod beata Virgo super omnes sanctos et sanctas lectionem suam melius retinuit et perfectius custodiuit quia non feci in modico contra eam. Sancti omnes aliquid obliuiscerunt, ista nihil. Luc. 2° (19) : Maria conseruabat omnia uerba hec. Idcirco sibi super omnes creaturas debuerunt secreta celestia reuelari ut possimus 1741 ei dicere illud, 2° Paral. I (12) : sapientia et sciencia data sunt tibi. Jeronimus 1742  : « Non est in mundo locus dignior utero uirginali in quo Dei filium Maria suscepit, nec in celis regali solio quo Mariam Dei filius sublimauit. » Et hoc est quod 4 tangitur in auctoritate.

Quod hodie scilicet recepta est ad ciuium supernorum contubernium, quod tangitur cum dicitur Salomonis qui interpretatur retributor 1743 et significat Christum qui est retributor omnium bonorum, in cuius consortio consistit premium beatorum. Nota : aliter se habet rex ad hominem dum est in uia uel in bello et etiam dum sedet pro tribunali et aliter dum sedet in mensa, quia illos |159ra| qui sunt prope eum, dum est in uia uel in 1744 bello uel dum sedet in iudicio, non semper plus premiat, set quandoque plures eorum occidit et condempnat. Set ad illos qui sunt prope eum in mensa, sic se habet quod maior propinquitas ad ipsum est signum maioris dilectionis et maioris suorum bonorum conseruationis. Sic spiritualiter in uia multi uidentur esse prope Christum, multi etiam uidentur prope ipsum pugnare quos tamen in iudicio condampnabit. Figura Joab fuit prope Dauid in multis bellis et tamen ipsum precepit occidi, 3 Reg. 21 (II Reg. 2, 6) : non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. Quam plurimi etiam erunt in iudicio prope eum, tamen quibusdam dicet : ite maledicti etc. Set illis quos magis prope se ponet in mensa celesti, plura de bonis suis celestibus conferentur. Modo sic est quod Virginem gloriosam magis prope se hodie collocauit, 3 Reg. 2 (19) : positus est tronus matri regis, scilicet Salomonis, que sedet ad dexteram eius. Et idcirco hodie super omnes creaturas gloriosior est effecta, quod fuit figuratum 3 Reg. X (2) ubi dicitur quod regina Sabba ingressa cum comitatu multo Jherusalem uenit ad regem Salomonem. Ista regina est Virgo beata que hodie cum comitatu maximo angelorum ingressa est Jherusalem ecclesiam scilicet triumphantem, ubi iuxta Salomonem filium suum collocata in perpetuum coronata triumphat (Sap. 4, 2), cuius corone nos participes efficiat Jhesus Christus etc.

Notes
1702.

Manipulus florum, Maria A (Augustinus de natura et gratia) ; Augustinus Hipponensis, De natura et gratia, XXXVI, 42 (C.F. Urba, J. Zycha, CSEL 60, 1913, p. 263).

1703.

infra] inter P, B.

1704.

Odilo] Odilio B, Odilia Clunacensis P.

Odilo V Cluniacensis, Sermones¸ sermo XII de Assumptione Dei genitricis Mariae (PL 142, 1024A).

1705.

procedit] quando add. P, B.

1706.

erat – immersa om. B.

1707.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 132.

1708.

significat] quod add. P.

1709.

Non inueni.

1710.

CAO, 3, 4125 (Assumptio S. Mariae).

1711.

Exemplum 13.

1712.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 66.

1713.

mortalis] immortalis P.

1714.

Manipulus florum, Maria R (Hieronymus).

1715.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 97.

1716.

Non inueni.

1717.

denigrantur] redigerentur B.

1718.

Gregorius Magnus, Moralia in Job, XIV, 53 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 736).

1719.

attolli] attollit B.

1720.

inuergantur] invirgantur P.

1721.

Manipulus florum, Luxuria Y (Hugo).

1722.

adultima] adultana B.

1723.

sequitur] habetur exp. B.

1724.

donorum] uel add. P, B.

1725.

malum] Ie. 3 add. P.

1726.

Manipulus florum, Maria B (Augustinus in sermone de Assumptione) ; Ambrosius Autpertus, Sermo de Assumptione sanctae Mariae, 4 (R. Weber, CM 27B, 1989, p. 1029).

1727.

Isidorus Hispalensis, Etymologiarum siue Originum libri XX, XIII, 11, 6 (G. Gasparotto, Paris : Belles Lettres, 2004, p. 58).

1728.

Manipulus florum, Maria C (Augustinus in sermone de natura beate Marie) ; autor incertus, Sermones de tempore, sermo CXX, in natali Domini, IV, 3 (PL 39, 1985).

1729.

qui] aut P, B.

1730.

quia] que B.

1731.

renouata] reuocata P.

1732.

renouauit] reuocauit P.

1733.

Manipulus florum, Maria Y (Bernardus sermone 98) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in Assumptione beatae Mariae, 4, 8 (SBO, V, p. 250).

1734.

Virgo beata] beata Virgo B.

1735.

Non inueni.

1736.

non om. P.

1737.

Manipulus florum, Maria T (Hieronymus).

1738.

resplendit] resplendiat P, B.

1739.

AH, vol. 54, n° 217, p. 340 (de beata Marie).

1740.

pueros] et add. B.

1741.

possimus] possumus P, B.

1742.

Manipulus florum, Maria S (Hieronymus).

1743.

Non inveni.

1744.

in om. B.