Sermon 69

Assomption (collation).
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 159ra-161va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 73ra-75rb.
Plan :
Thème – La Vierge est comparée au Jourdain.
a. Elle a donné naissance au Christ.
b. Elle a permis de séparer les damnés des bienheureux.
c. Elle est un abri sûr.
d. Elle sanctifie.
I – Elle a quitté le monde malodorant (cf. sermon précédent).
II – Sa grande pureté.
Division 2 (Can. 4, 8) : preuves de cette pureté :
a. amour
b. beauté
c. honneur

F. 159ra : Exiens 1745 de finibus Tyri uenit per Sydonem ad mare, Mc. VII (31).

[Thème] Sicut in sermone dictum fuit, differentia est inter torrentem et fluuium quia torrens frequenter deficit |159rb| antequam ad mare perueniat, set fluuius undique continuat cursum suum. Ecci. I (Eccle. 1, 7) : omnia flumina intrant mare. Spiritualiter beata Virgo non solum propter causas dictas in sermone, ymmo etiam propter alias potest fluuio et maxime Jordani proprie comparari.

[a] Primo quia licet fluuius Jordanis multos circuitus faciat 1746 iuxta Jericho, uerumptamen in Mare mortuum influit et ipsum absorbet 1747 penitus et consumit sicut dicit Ysidorus 1748 , per Jericho quod interpretatur 1749 luna, mundus mare, qui multos habet defectus, mutationes et maculas sicut luna. Totus mundus in maligno positus est, I Jo. 6 (5, 19). In isto fecit beata Virgo multos circuitus dum post Annuntiationem angelicam ascendit in montana cum festinatione, postmodum rediit in Nazareth, deinde ascendit in Bethleem ubi peperit filium suum, postea abiit in Egyptum etc. In hunc mundum qui erat sicut Mare mortuum, per unum enim hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, Ro. 6 (5, 12). In hoc, inquam, Mare mortuum beata Virgo influxit quando Dei unigenitum mundo peperit qui mortem mundi absorbuit et consumpsit dicens, Jo. IX (14, 6) : ego sum uia ueritas et uita.« Mortem enim nostram moriendo destruxit et uita resurgendo reparauit 1750 . » In Mare etiam Mortuum influxit infernum quando filius eius illuc iuit et ipsum spolians, sanctos patres qui ibi detinebantur extraxit dicens : ero mors tua, o mors ero morsus tuus inferne, Osee 13 (14).

[b] Secundo comparatur Jordani quia, secundum Ysidorum 1751 , Jordanis diuidit Arabiam et Judeam |159va|. Judea interpretatur glorificatio 1752 et significat regionem beatorum ubi Deus continue et iugiter glorificatur et laudatur. Arabia 1753 autem interpretatur callida uel insidiatrix uel occidentalis et significat regionem dampnatorum, que est regio demonum qui nobis continue insidiantur, et hominum qui hic callide uixerunt et in occidente mortis sine penitentia obierunt. Modo sic est quod ante aduentum beate Virginis fuerunt iste regiones permixte, quando omnes ad infernum descendebant, set ipsa nobis protulit illum qui has regiones diuisit, de quo Mt. 16 (25, 32) dicitur : congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab inimico sicut pastor segregat oues ab edis. Unde de ipsa possumus dicere illud, Gen. X (25) : nomen uni tuum Phaleg eo 1754 quod in diebus suis diuisa sit terra. Phaleg 1755 interpretatur 1756 saluans uel saluatio et significat beatam Virginem que fuit initium salutis humane in cuius diebus cepit diuidi terra dampnatorum a terra beatorum. Peperit enim illum qui positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, Luc. 2° (34).

[c] Tertio comparatur Jordani quia sicut dicitur 4 Reg. 6 (5) ferrum securis quod in aqua ceciderat et usque ad fundum descenderat, in fluuio Jordanis natauit et manubrio se coniunxit et sic fuit securis reparata ; unde ligna scindi debebant ad construendum domos pro filiis prophetarum. Spiritualiter per manubrium Deus intelligitur cuius imperio |159vb| omnia debent regi sicut securis medietate manubrio gubernatur, modo sic est quod ab hoc manubrio humana natura per peccatum ceciderat et usque ad inferni profundissima ferebatur. Job 14 (17, 16) : in profundissimum infernum descendent omnia mea. Set in isto beatissimo fluuio, scilicet in Virginis utero, huiusmodi natura a fundo directionis eleuata natauit et in manubrio, hoc est in supposito diuino, recepta fuit et sic facta est securis de qua Mt. 3 (10) dicitur : iam enim securis ad radicem arboris posita est, hoc est securis per quam edificate sunt domus filiis prophetarum fidelibus, scilicet a longe aspicientibus et ad celum toto desiderio tendentibus, quibus dicit Jo. IX (14, 2-3) : uado parare uobis locum, et si abiero et preparauero uobis locum iterum ueniam et accipiam uos ad me ipsum.

[d] Quarto comparatur Jordani quia Christus tactu sue mundissime carnis ipsum sanctificauit sicut dicit Beda 1757  : « Sic Virgo beata quando concepit filium Dei fuit ex tactu sue carnis mundissime ampliori sanctificatione sanctificata, quod ex tunc non peccauit nec peccare potuit. » Bernardus 1758 in sermone : « Puto quod copiosior sanctificationis gratia in ipsam descendit, que non solum ortum eius sanctificaret, set etiam uitam eius deinceps ab omni peccato custodiret immunem. » De qua sanctificatione potest exponi illud 3 Reg. 9 (3) : sanctificaui domum hanc, et sequitur : ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi |160ra| mei ibi et cor meum cunctis diebus.

[II] Sic igitur Virgo beata Jordani fluuio comparatur, et ideo sicut fluuius ubicumque oriatur non deficit donec ad mare pertingerit, sic enim per nullum peccatum deficit set cursum uirtutum continuauit donec ad mare, quod Deus est, feliciter peruenit. Sicut dicunt uerba proposita : exiens de finibus Tyri etc., in quibus uerbis tria tanguntur. Primo quod ipsa reliquit mundi feditatem sancta germina suffocantem, exiens de finibus Tyri et de isto dictum est in sermone. Secundo ostenditur quod ipsa habuit summam puritatem cuncta crimina declinantem quod tangitur cum dicitur : uenit per Sydonem. Sydon interpretatur uenatio 1759 uel commotio iniquitatis et significat uitam beate Virginis que tante extitit puritatis quod semper ueniebat 1760 et querebat quomodo Deo placeret et ad celum perueniret et a se omnem iniquitatem et immunditiam repelleret ; quod et fecit, quod sic patet : dicit Philosophus 1761 quod damulam odiunt 1762 serpentes et fugiunt in tantum quod eius hanelitum 1763 sustinere non possunt. Spiritualiter per damulam que est capra 1764 siluestris, que idcirco damula dicitur eo quod de manu effugiat 1765 , Christus autem per eam 1766 intelligitur qui ante incarnationem fuit multum siluestris et a genere humano alienus. Ysa. 64 (7) : non est qui consurgat et inueniat te qui effugit de manu in quam omnia merita sanctorum excedit, sicut exponitur illud Can. ult. (8, 14) : fuge dilecte mi assimilate capree hymuloque ceruorum super montes aromatum,id estsanctorum|160rb| quorum merita transilit et excedit. Hanc damulam serpentes inferni odiunt et hanelitum gratie eius sustinere non possunt. Job XI (41, 12) : hanelitus eius prunas ardere facit. Modo sic est quod hanc damulam enim habuit ante partum in utero suo corporaliter et post partum in brachiis suis et gremio presencialiter et in corde suo iugiter, quod non est minus quam habere corporaliter. Unde Augustinus 1767 libro de uirginitate : « Felicior partus spiritualis quam carnalis. Beatior enim fuit Maria concipiendo Christum fide quam carne. Materna enim propinquitas nihil ei profuisset nisi ipsum melius 1768 fide quam carne gustasset. » Et idcirco non est mirum ex quo presentem semper habuit hanelitum filii sui, gratiam 1769 Spiritus Sancti si a se omnem serpentem peccati repulit et fugauit. Bene ergo dicitur quod habuit summam puritatem cuncta crimina relaxantem, propter quod sicut dicitur Can. 4 (8) : ueni de Libano sponsa mea, ueni de Libano, ueni coronaberis de capite Amana. Et nota quod in ista auctoritate tangit quatuor Spiritus Sanctus per que ostendit summam fuisse in beata Virgine puritatem.

[a] Primo ex amore demonstrato, ueni, quod ter in auctoritate replicatur propter tria priuilegia que fuerunt in ea, nulli alio 1770 sunt concessa. Primum est quod similis fuit mater et uirgo, secundum est quod in utero sic fuit sanctificata quod non peccauit et a peccato se preseruare potuit, tertium quod in conceptione filii sic fuit copiose sanctificata quod amplius peccare non potuit. Vel ideo dicitur ter ueni propter ternam |160va| scilicet mentis, oris et corporis integerrimam puritatem, set unde hoc quod hic dicitur sponsa, ueni,inquit, sponsa mea, cum ipsa fuit mater Dei ? Respondeo : hoc primo fit ut per hoc ostendatur immaculatissima eius puritas. Persona enim libera cum ancilla contrahere non consueuit. Si uis nubere, nube pari, ut ergo ostendatur nulli peccato seruitute subiecta dicitur ei : ueni sponsa. Sap. 9 (8, 2) : hanc amaui et exquisiui eam a iuuentute mea et quesiui eam sponsam mihi eam assumere. Secundo quia hoc est conditio prudentis sponse quod dum sponsus pro utilitate familie hinc inde discurrit, ipsa elemosinis insistat, bona conseruet et familiam decenter gubernet. Figura Reg. X (Tob. 10, 12) : obsculati sunt eam,scilicet parentes eius Saram mouentes eam etc. Regere familiam, gubernare domum. Sic enim rexit familiam ecclesie quando dixit filio suo : uinum non habent, et ministris : quemcumque dixerit uobis facite, Jo. II (3 ; 5). Ipsa est que distribuit elemosinas paradysi, cui dicimus : « Eua ergo aduocata nostra »etc. Ipsa est que 1771 dum filius suus pro utilitate ecclesie et humana salute ad crucem curreret et mortem simul in ea perimeret, ipsa 1772 bona ecclesie scilicet fidem seruauit, quando fides in hora mortis in ipsa sola remansit, quo tempore potuit dicere de ea Spiritus Sanctus illud Can. 6 (8) : una est columba mea, perfecta mea, una est mater sue una |160vb| est genitrici sue. Ipsa enim pro illo tempore fuit unica ecclesie militanti. Tertio uocat eam sponsam quia quando due persone intense se diligunt, consueuerunt mutuo diuersis nominibus se uocare ad ostendendum amoris magnitudinem. Sic Christus beatam Virginem : fuit enim eius ad ipsam tanta dilectio ut unico nomine exprimi non posset. Unde Can. 2° (10) dicit : ipsa en dilectus meus loquitur mihi surge propria amica mea, columba mea, formosa mea et ueni. Ambrosius 1773 libro 2° de uirginitate : « Quante in una uirgine species uirtutum emicant ? Secretum uerecundie, uexillum Dei, deuotionis obsequium : Virgo intradomum, comes ad ministerium, mater ad templum. »

[b] Secundo hoc idem ostenditur ex decore conseruato. Veni,inquit, de Libano, quod bis dicitur propter decorem duplicem, corporis scilicet et anime, quem integerrime conseruauit. Nota : dicit Jeronimus 1774 quod in monte Libani ex herbis et arboribus ibi crescentibus tantus odor fragrabat quod ibi nullo modo uiuere poterant quecumque reptilia uel etiam quecumque alia animalia uenenosa. Unde in illo monte, secundum ipsum, quiescentes a serpentibus et a uenenosis omnibus aliis tuti erant. Sic in Virgine gloriosa fuit tantus odor uirtutum et donorum Spiritus Sancti quod non solum omne uenenum peccati ab ipsa penitus est repulsum, quin ymmo omnes qui per deuotionem uolunt in ipsa |161ra| quiescere ab omni crimine et peccati periculo tutissime conseruantur. Unde 1775 Bernardus 1776 in sermone : « Sicut a te despectus et auersus necesse est quod pareat, sic a te reuersus et a te respectus impossibile est quod pereat. Filioli, hec peccatorum scala, hec mea maxima fiducia, hec tota ratio spei mee. » Unde ipsa potest dicere illud Ecci. 24 (21) : quasi Libanus non incisus uaporaui habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus.

[c] Tertio hoc idem ostenditur ex honore exspectato, ueni coronaberis. Nota : primogenitus regis qui ius primogeniture non perdidit nec uendidit, indubitanter exspectat coronari. Spiritualiter beata Virgo dignitate inter omnes filios et filias ecclesie militantis fuit primogenita Dei. Ecci. 24 (5) : primogenita ante omnem creaturam. Jus sue primogeniture non perdidit nec pro lenti sedulio uendidit, hoc est pro quibuscumque deliciis carnalibus uel mundanis sicut Esau uendidit, propter quod non immerito celesti corona debuit coronari. Ambrosius 1777 super Lucam : « Non mirum si Dominus redempturus mundum operationem suam tunc inchoauit a Maria, ut per quam salus omnibus comprobatur eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore. » De qua coronatione dicitur Sap. X (4, 2) : in perpetuum triumphat coronata incoiquinatorum certaminum premium unicens. Hoc idem ostenditur ex uigore comprobato de capite Amana. Nota : illi qui uolunt uendere tyriacam 1778 primo ostendunt uirtutem eius circa aliquam inflaturam uel circa aliquod uenenosum et quando uirtus tyriace uincit et superat |161rb| uenenum, tunc habetur certitudo de eius bonitate. Spiritualiter Virgo ostendit uirtutem suam contra serpentem anticum qui est dyabolus et Sathanas cuius caput conteruit et uersutias superauit quod dudum ante fuerat predictum. Gen. 3 (15) : ipsa conteret caput tuum, ait Dominus de muliere ad serpentem. Quousque ad beatam Virginem per nullam mulierem fuit impletum propter quod eius uirtus optime comprobata [est], istud autem intelligitur cum dicitur : de capite Amana, quod interpretatur 1779 iniqus ei uel comprimens eum et significat anticum serpentem dyabolum, scilicet qui inique compressit genus humanum cuius caput fuit a Virgine beata contritum, et propter hoc ratione huius uirtutis sic probate debuit coronari, quia non coronabitur nisi qui legittime certauerit, 2° Thymo. 2° (5), quasi dicat (Can. 4, 8) : in celo coronaberis de capite Amana quia uirtute tua caput dyaboli conteruisti. De uirtute loquitur Cassiodorus 1780 in quadam epistula dicens : « Tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. Quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune ? »

[III] Tertio principaliter ostenditur quod ipsa peruenit ad ueram felicitatem 1781 cordis lumina satiantem, ad mare. In mundo non est perfecta fertilitas, non enim satiatur oculus uisu nec auris impletur auditu, Ecces. Primo (1, 8). Set in celo ubi Deus uidetur facie ad faciem perfecta, fertilitas reperitur, intelligitur autem Deus per mare quia Ecces. primo (1, 7) : omnia fluuia intrant mare et mare non redundat. Deus enim continet perfectiones omnium euntium et possibilium et tamen propter hoc eius perfectio non augetur nec beatitudo 1782 sanctorum augetur in aliquo, ex hoc quod in mente |161va| diuina conspiciunt creaturas. Unde Augustinus 1783 super illud Jo. Ic (17, 3) : hec est uita eterna ut cognoscant te, dicit : « Infelix qui omnia nouit et te nescit, beatus autem qui te nouit et illa nescit. Qui autem te et illa nouit, non propter illa beatus, set propter te solum. » Propter hoc dicit Job XI (9) : longior terra mensura eius et latior mari. Ad istud mare tam immensum peruenit hodie beata Virgo. Unde potest dicere illud Ecci. 24 (8) : gyrum celi circuiui sola quantum ad gradum sublimitatis ingressa, et profundum abyssi penetraui quantum ad intentionem uisionis in essentia diuina, et in fluctus maris ambulaui quantum ad dotes corporis inter quas est corporis agilitas, et sequitur (Eccli. 24, 9-8) : in omni populo et in omni genere primatum habui quia « ad ethereum peruenit thalamum in quo rex regum stellato sedet solio 1784  ». Ad quod nos perducet 1785 .

Notes
1745.

collatio in marg. B.

1746.

faciat] facit P.

1747.

absorbet] ab B.

1748.

Non inveni.

1749.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 137.

1750.

Non inveni.

1751.

Isidorus Hispalensis, Etymologiarum siue Originum libri XX, XIII, 21, 18 (G. Gasparotto, Paris : Belles Lettres, 2004, p. 146).

1752.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 152.

1753.

Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 155.

1754.

Phaleg eo] phalegeo P, B.

1755.

Phaleg] Phalegeo P, B.

1756.

Non inveni.

1757.

Non inueni.

1758.

Manipulus florum, Maria AG (Bernardus in sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 174 (ad canonicos lugdunenses), 5 (SBO, VII, p. 390).

1759.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 88.

1760.

ueniebat] uenebatur P.

1761.

Exemplum 14.

1762.

odiunt] ostendunt B.

1763.

hanelitum] anelitum B.

1764.

capra] caprea B.

1765.

Isidorus Hispalensis, Etymologiarum libri XX, XII, 38, 1.

1766.

autem – eam om. B.

1767.

Manipulus florum, Maria E (Augustinus super illud Luce 11 : beati qui audiunt uerbum Dei etc.)

1768.

melius] felicius B.

1769.

gratiam] scilicet add. B.

1770.

alio] alii P.

1771.

que] quod P.

1772.

perimeret ipsa] ineret B.

1773.

Manipulus florum, Maria H (Ambrosius de Virginibus libro 2) ; Ambrosius Mediolanensis, De Virginibus, II, 2, 15 (PL 16, 210D).

1774.

Non inueni.

1775.

unde om. B.

1776.

Manipulus florum, Maria AF (Bernardus in sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Sermo in natiuitate beatae Mariae Virginis, 7 (SBO, V, p. 279).

1777.

Manipulus florum, Maria F (Ambrosius super Lucam) ; Beda, In Luca euangelium expositio, I, 1 (D. Hurst, SL 120, 1960, p. 36).

1778.

Exemplum 15.

1779.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 102 (sub nomine Ammoni).

1780.

Manipulus florum, Maria AP (Cassiodorus in quadam epistula) ; Cassiodorus, Variarum libri duodecim, XI, 40 (A. Fridh, SL 96, 1973, p. 458).

1781.

felicitatem] fertilitatem B.

1782.

beatitudo] habitudo P.

1783.

Manipulus florum, Beatitudo siue beatus A (Augustinus super illud Johannis : hec est uita eterna ut cogno) ; Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, V, 4 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 60).

1784.

CAO, 3, 3707 (Assumptio Mariae).

1785.

perducet] perducat Jhesus Christus etc. B.