Sermon 70

Saint Louis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 161va-162rb.
F. 161va : Rex sapiens populi stabilimentum est, Sap. VI (26).

Regnum stabilitur legibus per sapientes conditis et inuentis. Unde dicitur de sapientia, Prou. 9 (8, 15) : per me reges regnant, et loquitur sapienter : beatus Ludouicus fuit rex ualde sapiens, quod sic patet. Ille dicitur esse sapiens cui multa fallacia apparentia proponuntur et tamen non decipitur. Beato Ludouico fuerunt proposita omnia apparentia huius mundi, que sunt fallacia et plena fallaciis multis sicut diuitie, delicie et honores, et tamen in nullo istorum fuit deceptus, quia numquam commisit peccatum mortale, ut sibi |161vb| possit dici illud 2 Reg. X (14, 20) : tu autem Domine mi rex sapiens es sicut habet sapientiam angelus Domini. Set nota quod multi habent sapientiam sophiste, quia secundum Philosophum 1786 sophista querit solum sapientiam apparentem et non curat de existente. Sic est forte de multis. Aliquis quandoque plus querit sapientiam ut sapiens appareat quam ut sapiens existat, sicut ille qui querit scire ut doceat solempniter et apparenter et non curat tamen de existentia. Tales contempnat Apostolus, I Cor. 1 (17) : non in sapientia uerbi ut euacuetur crux Christi, sicut est ille qui solum querit sapientiam ut bene doceat. Set nota : quesiuit sapientiam ut bene uiueret. Set ut dictum est : regnum stabilitur per reges sapientes et ipse fuit sapiens. Ergo regnum suum stabilimentum est, ut dicantur de eo uerba proposita : rex sapiens etc. Et tanguntur tria, in quibus claruit sua sapientia. Primo in altitudine sereni principatus : rex sapiens. Secundo in multitudine terreni famulatus : populi. Tertio in certitudine solidi uel pleni status : stabilimentum est.

Quantum ad primum nota quod secundum philosophos, in regno anime unica potentia, scilicet ratio, regit et alias ordinat et illa sola est capax scientie, luminis et claritatis. Voluntas autem ceca est et potentie sensitiue magis. Set beatus Ludouicus habuit regere, ergo indiguit lumine sapientie, ideo in figura huius reges unguebantur|162ra| in capite, ut dicatur de eo illud 3 Reg. X (23) : magnificatus est rex Salomon diuitiis et sapientia in uniuersa terra etc. Et dicitur de beato Ludouico quod propter dulcedinem uultus eius omnis homo desiderabat eum uidere sicut Salomonem : ue terre, cuius rex puer est (Eccle. 10, 16). Aliquando puer ponitur super equum et licet deberet eum regere, hoc sentiens equus eum regit et proicit in lutum. Sic frequenter qui deberent alios regere per alios reguntur, ideo totum precipitatur. Per equum caro assignatur, per puerum inferior ratio, et quando illa est sola super carnalitatem, accipit frenum cum dentibus et precipitatur ratio inferior, quia non potest bene regere sola sine ratione superiori. Set nota : senes fuit et sapiens, ideo bene rexit. Ecci. X (Eccle. 10, 17) : beata terra cuius rex nobilis est.

De secundo nota quod in maiori periculo regendo requiritur maioris sapientia. Set ipse habuit regere populum multum. Ergo indiguit multa sapientia et eam habuit. Figuram de Salomone 3 Reg., qui non petiuit delicias uel diuicias set sapientiam et multum placuit Domino, ut patet ibi. Unde Prou. 4 (14, 28) : in multitudine populi dignitas. Set nota : primi reges Israel fuerunt Saul et Dauid. Unde bene rexit Dauid, Saul male ? Quare Saul eminebat super populum ab humero et supra, Dauid autem fuit paruus, ruffus etc. Sic aliquando rex est ita eleuatus per superbiam quod nullus pauper potest habere accessum ad ipsum et propter hoc populus male regitur. Econtra Dauid fuit in medio populi et paruus et quilibet poterat accedere. De |162rb| beato Ludouico etiam legitur quod in singulis septimanis sedit in communi loco, ut omnes qui uellent accederent, set Saul habet multos successores, quantum ad rectores, et impletum est illud Eccli. X (3) : rex insipiens perdit populum uel roboam.

Quantum ad tertium nota quod stabilimentum edificii consistit in fundamento. Unde inter aquam ponitur fundamentum de lignis, quia tunc edificium est solidum ratione fundamenti. Sic beatus Ludouicus pro persona sua et pro regno suo posuit fundamentum de lignis. Portauit lignum crucis et in tota uita sua fuit conatus ponere se super ligna in mari et ad nauigandum pro defensione fidei. Unde Ecci. 49 (17) dicitur de Ioseph quod natus est homo etc. Rector fratrum, stabilimentum populi. Set Sap. 4 (3) dicitur quod adulterine plantationes, si dabant radices altas, et hee sunt carnales operationes, quia tale opus non habet firmum fundamentum. Set opera sancti huius spiritualia fuerunt. Unde Ecci. 30 (31, 11) : stabilita sunt bona illius in Domino etc. et eleemosynas illius enarabit.

Notes
1786.

Aristote, De sophisticis elenchis, 1 (Aristotelis opera, III, 1831, p. 90).