Sermon 71

Nativité de la Vierge.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 162rb-165ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 7va-9vb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 179v.
Plan :
Thème – Il est nécessaire que la conscience soit aussi nette qu’un livre bien copié.
Division – Les caractéristiques du miracle signalé par Matthieu :
I – le ventre fécond
Division 2 (Eccli. 24, 24) : le fruit du ventre de la Vierge
un goût qui marque l’affect
une odeur qui inspire la crainte
F. 162rb : Mater Ihesu Maria in Mat. (1, 18).

[Thème] Hec est consuetudo uniuersitatis huius, consuetudo studii Parysiensis quod quando aliquis primo magistratur in theologia, quando aliqui 1787 magister de nouo et primo incipit in aula, questio una uentilatur inter doctores antiquos et iuniores, ita quod antiquior doctor proponit questionem illam, iunior autem respondet ad eam, quod ideo premisi quia homines in hac uita presenti sunt sicut uniuersitas scolarium in |162va| studio Parysiensi. Unde in Actibus (16, 28) : uniuersi hic sumus, quasi dicat : de uniuersitate hac sumus. Prodolor, uniuersitas ista est notabile deteriorata. Uniuersa enim uanitas omnis homo uiuens dicit Ps. (38, 6). Studium huius uniuersitatis est adeo deterioratum, quasi a maiori usque ad minorem omnes auaritie student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, Ie. VI (13), et Ps. (13, 1) dicit quod corrupti sunt et abhominabiles facti sunt in studiis suis etc. Qui studet in libro corrupto ut corrigat eum ad exemplar ad bonum et emendatum, talis multum proficit in studio libri corrupti ; set qui studet in libro corrupto, non ut eum corrigat, set ut hiis que legit assentiat et adhereat, talis non proficit, ymmo turpiter errat. Liber corruptus et defectuosus est cor hominis. « In corde tuo quasi in libro scribe 1788  ». Audeo dicere quod in mundo non est liber in cuius studio homo possit tantum proficere sicut in libro proprie consciencie. Dicit Hugo, primo libro de anima 1789 , capitulum IX, quod « melior est qui se ipsum cognoscit quam qui se necglecto cursus syderum, uires herbarum, complexiones hominum, naturas hominum, naturas animalium celestium omnium et terrestrium scienciam haberet. Multi multa sciunt et se ipsos nesciunt cum tamen summa philosophia sit cognitio sui. » Ecce patet ex dicto Hugonis quod studium summe proficium et ualde utile est studere in libro proprie consciencie, quod est intelligendum quando homo in eo studet ut eum corrigat, ut uitia defleat et |162vb| uirtutes inserat 1790 . Reuertatur unusquisque a uia sua mala et dirigite uias uestras et studia uestra, Ie. XVIII (11). Set qui student in libro consciencie, non ut eum corrigant set ut hiis que legunt 1791 assentiant et adhereant, hoc est dictum : qui peccata propria rememorant et recolligunt, non ut ea defleant set approbent ut eis complaceant, tales non proficiunt, ymmo turpiter errant. De talibus dicitur : corrupti sunt et abhominabiles facti sunt in studiis suis (Ps. 13, 1). Utinam ex quo studentes sumus quilibet nostrum faceret sicut facit clericus studiosus, quando de capite proprio librum aliquem compilauit. Dicas ut in sermone precedenti, et addas quod dicit Hugo, libro II de anima 1792  : « Consciencia, inquit, est liber signatus et clausus in die iudicii aperiendus. » In Dan. (7, 10) : iudicium sedit et libri aperti sunt. Hoc modo studebat Paulus qui dicebat 1793 , Act. XXIIII (16) : in hoc ipse studeo conscienciam sine offendiculo habere ad Deum et ad homines semper. Habeo ergo quod homines in hac uita presenti sunt sicut uniuersitas scolarium in studio Parysiensi. In hac uniuersitate ad Natiuitatem filii Dei numquam fuerat aliquod principium theologie. Theologia dicitur a theos, quod est Deus, et logos, quod est uerbum uel sermo. Antequam ergo fuerat aliquod principium theologie, quia logos uel uerbum Dei numquam habuerat principium diuinationis sue, ymmo erat principium et finis omnis creature, set tunc fuit primum principium theologie in hoc studio 1794 , quando in aula |163ra| uteri uerginalis homo incepit esse Deus et Deus incepit esse homo. Ego primus et ego nouissimus et ante me non est Deus, in Ysa. (44, 6). Potest dicere Christus uerissime quod numquam aliqui 1795 magister incepit in theologia nec alias incipiet nisi ipse. Magister noster unus est Christus (Matth. 23, 10). Propter illud principium theologie quo Deus incepit esse homo et e contrario in aula uteri uerginalis fuit uentilata questio una inter doctores antiquos et nouos, Veteris et Noui Testamenti, ita quod antiquus et sollempnis Salomon, Prou. XXX (4) proposuit questionem talem quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti. Ad hanc questionem respondet doctor nouus euangelista Mattheus dicens uerba primo proposita (1, 18) : mater Ihesu Maria.

[Division] In qua responsione doctor ille ponit tria ualde mirabilia et alias inaudita. Primo enim ponit in uirgine uentrem fecundum, mater. Secundo in origine, patrem secundum 1796 mater Ihesu, mater scilicet Saluatoris mater patris. Tertio in caligine lumen iocundum, Maria 1797 . Ubi aduertendum quod cum in ordine originis pater sit prior filio, filius secundus a patre, mater prior filia, filia secunda a matre, in Natiuitate filii Dei mutatus est ordo, quia pater omnium per creationem factus est filius filie per generationem, filia etiam facta est mater patris et ideo pater qui ordine originis solet esse primus factus est secundus. Dixi ergo quod primo ponit in uirgine uentrem fecundum, mater inquit. Secundo in origine patrem secundum 1798 , mater Ihesu. Tertio in caligine lumen iocundum quia |163rb| Maria illuminatrix et illuminata 1799 . Hodie enim habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis (Is. 9, 2).

[I] De primo nota quod quamuis illud sit ualde mirabile, habet tamen quantum ad aliquid simile in operibus nature. Quando enim flores cadunt de arbore, antequam fructus formetur, ortolanus illo anno 1800 de arbore fructum non sperat, de arbore fructum non exspectat, set quando flores manent in arbore, quousque sit fructus sic bene formatus, tunc ortolanus de fructu sperat, tunc de arbore fructum exspectat. Arbor fructifera est mulier uel uxor fecunda. Uxor tua sicut uitis habundans, Ps. (127, 3). Fructus huius arboris est fetus uentris set flos arboris est candor uirginitatis, ergo fructus cum flore in arbore est fecunditas cum uirginitate in muliere. Ante partum uirginis mundus erat quasi ortolanus exspectans fructum de arbore nasciturum, exspectans natiuitatem illius quo solo et nullo alio est fruendum. Agricola patienter exspectat fructum, dicit quod 1801 fructus ille fuerat nobis sub iuramento promissus. Ps. (131, 11) : iurauit Dominus etc. De fructu uentris tui ponam super sedem tuam. Fructum illum ortolanus non sperabat, mundus non exspectabat de aliqua arbore nisi de illa in qua similis esset fructus cum flore, fecunditas cum uirginitate. Tale enim fuerat Ysa. (7, 14) uaticinium : ecce uirgo concipiet et pariet filium. Talis arbor fuit sola Maria. Omnis enim alia mulier, antequam fructus uel fetus |163va| formetur in uentre, perdit florem uirginitatis sue. Corrupta est mater Eua uiolata genitrix tua in Can. (8, 5). Set hoc in Maria fuit singulare quod uirtute Spiritus Sancti fructus formatus est in uentre eius manente flore uirginitatis. Ideo sibi soli dictum est : « Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus uentris tui ». Habemus ergo quantum ad aliquid simile in operibus nature ut, sicut uidemus simul in arbore florem et fructum, sic credamus in uirgine uentrem fecundum ; hanc similitudinem ponit Sap. Ecci. XXIIII (23) loquens in persona Marie : ego, inquit, quasi uitis fructificaui suauitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego fructus cum flore uirginitatis ; statim sequitur (24, 24) : ego mater pulcre dilectionis et timoris et agnitionis et sancte spei, quasi dicat : ego sum arbor illa de qua ortolanus fructum sperauit. Et uidete quam fecundus fuit uterus uirginalis, quam preciosum fructum attulit nobis. In fructu bone arboris sunt ista quatuor : sapor, odor, color et ualor. Hec uero habuit, et habet fructus uteri uirginalis primo saporis dulcedinem allicientem affectum : ego mater pulcre dilectionis, odoris fortitudinem incutientem metum : et timoris ; coloris pulcritudinem illustrantem aspectum : et agnitionis ; ualoris plenitudinem releuantis defectum seu releuantem defectum, quia sancte spei, spes enim eleuat.

[a] Circa primum nota quod sal de se insipidum et amarum, utpote de aqua maris amara uirtute solis formatum, appositum cibis insipidis |163vb| dat eis dulcedinem saporis, in tantum quod omnis cibus sine sale est insipidus. Spiritualiter Maria dicitur quasi amarum mare 1802  ; nec immerito quia sicut mare est mater aquarum : unde omnia flumina intrant mare (Eccle. 1, 7), sic Maria est mater gratiarum. Ignorabam quoniam omnium horum mater est, Sap. VII (12). In conceptione filii Dei omnia flumina gratie intrant, Cor. I (Eccle. 1, 7), corpus Marie. Congregationes aquarum appellauit Maria in Gen. (1, 10). Sic habemus maris 1803 sal et 1804 significat sapientiam. Sal ergo formatum de aqua maris, uirtute solis, est filius Dei qui est sapientia patris formatus de purissimis sanguinibus Marie, uirtute Spiritus Sancti. In uentre matris figuratus sum caro, Sap. (7, 1). Sal illud dat omnibus cibis saporem dulcedinis. Sicut enim sine sale cibus non sapit, set sal dat cibo dulcedinem saporis, sic propter Deum omnis creatura est diligibilis, sine eo creatura non habet pulcritudinem dilectionis 1805 seu rationem diligibilis, ymmo dilectio creature sine dilectione Dei est turpis et non pulcra dilectio. Iterum sal illud amarum dat cibis amaris saporem dulcedinis, quia cogitanti amaritudines quas Christus pro nobis sustinuit et feruenter diligenti, omnis amaritudo penitentie et tribulationis dulcessit. Nullus sapor tantum dilectat gustum uel tantum dilectat et dulcorat affectum sicut dilectio Dei. Uinum et musica letificant cor super utraque autem dilectio sapientie, Ecci. XL (20). Ratio est quia febricitanti 1806 et multum estuanti 1807 melius sapiunt potus acetosi et fructus |164ra| acerbi. Dilectio deponit hominem quasi in langore et estu febrili in Can. (5, 8) : nuntiate dilectio quia amore langueo. Languor amoris est fortissimus et estus febrilis uehementissimus. Can. VII (8, 6-7) : pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachia tua quia fortis ut mors dilectio, dura ut inferus emulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum non poterant 1808 extinguere caritatem nec obruent illam, cordi languenti et ostuanti dulcedinem Dei. Omnis potus amarus, omnis fructus acerbus penitentie et tribulationis dulcescit 1809 breuiter, nichil est graue, ymmo omnia sunt leuia et dulcia diligenti. Can. VIII (7) : si dederit homo omnem substantiam domus sue pro dilectione quasi nichil est, despiciet eam. Figuram ad ista habemus IIII Reg. (2, 19) ubi populus ciuitatis dicebat ad Helyseum : habitatio ciuitatis huius optima est set aque pessime sunt et terra sterilis. Tunc dixit Helyseus (2, 20-21) : affer mihi uas nouum et mitte in illud sal. Quod cum attulissent et misisset in aquas dixit : Sanam has aquas et non erit ultra mors neque sterilitas. Expone figuram ut alibi in sermone Receptum est uas in celum, et conclude finaliter quod uas nouum in quo dulce amarum fit et amarum dulcescit 1810 est Maria, in cuius utero celestis dulcissimus filius Dei contraxit amaritudines nostre infirmitatis et passibilitatis, et e contra cor amaricatum in ea inuenit dulcedinem consolationis |164rb| et cor temptatum dulcedinem deuotionis. Legimus 1811 enim de ea quod dum Maria adhuc uiueret, relucebat in facie eius quedam pulcritudo talis uirtutis quod quicumque temptatus de aliquo turpi attente uultum eius respiciebat, statim turpis temptatio recedebat. Bene ergo dicitur (Ecci. 24, 24) : mater pulcre dilectionis, fugans a corde turpitudinem male affectionis. Tota pulcra es amica mea et macula non est in te (Can. 4, 7).

[b] Secundo fructus uteri uirginalis odoris fortitudinem incutientem metum, mater timoris. Legitur de quodam animali quod uocatur panthera 1812 quod propter nimiam eius pulcritudinem libenter conuersantur cum eo animalia munda set propter eius bonum odorem fugiunt animalia uenenosa. Quamuis autem panthera habeat residuum corporis ualde pulcrum, caput tamen habet adeo terribile quod quando caput erigit, cetera animalia nimis timent nec audent ipsum respicere. Quid ergo facit uolens cum ceteris animalibus conuersari ne terreat ea nimis ? Caput suum inclinat et abscondit. Spiritualiter panthera in cuius aspectu et coniunctu delectantur animalia munda et cuius odorem fugiunt animalia uenenosa, filius Virginis est in cuius amore et coniunctu delectantur summe corda deuota et munda et cuius amor fugat uitia et expellit peccata. Ecci. primo (27) : timor Dei expellit peccatum. Nam qui sine timore est non poterit iustificari (Eccli. 1, 28). Animal aliquod adeo est pulcrum |164va| et delectabile ad uidendum quod cuncti reges terre desiderabant uidere faciem Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic (Mt. 12, 42), in cuius 1813 uisione consistit tota merces sanctorum, set tamen caput habet ita terribile quod quando erigit caput suum, quando ostendit se iudicem et capitaneum quilibet timebit, uix erat qui audeat respicere eum. Ps. (101, 16) : timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terre gloriam tuam. Sap. V (2) : uidentes turbabuntur timore horribili. Quid ergo fecit in primo aduentu suo uolens cum hominibus conuersari ? Juxta illud (Baruch 3, 38) : post hoc in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est ? Caput sue maiestatis adeo inclinauit et abscondit quod exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens etc. (Phil. 2, 7). Bene caput inclinauit et abscondit, quando inclinatus est in gremio paupercule uirginis : uere tu es Deus absconditus (Is. 45, 15). Ego,inquit, mortalis homo sum similis omnibus et in uentre matris figuratus sum caro (Sap. 7, 1). Figuratus, non quidem 1814 figura angulari quia ueritas que Deus est non querit angulos, set figura circulari in qua finis coniungitur suo principio, creatura Deo. Egredimini et uidete filie Syon regem Salomonem indyademate qua coronauit eum mater sua in Can. (3, 11). Salomon interpretatur pacificus 1815 . Iterum interpretatur retribuens iniquis. Filius Dei in primo aduentu suo fuit Salomon pacificus, unde et tunc angeli cantauerunt (Luc. 2, 14) : in terra pax hominibus etc. Set in secundo aduentu erit Salomon retribuens iniquis. Timete eum qui postquam occiderit habet |164vb| potestatem mittere in gehennam (Luc. 12, 5). Unde hoc quod homines hodie non timent Deum nec per consequens fugiunt peccatum, per timorem enim Dei declinat omnis a malo, Prou. XV (16, 6), causa est quia non respiciunt caput terribile panthere, non recogitant futurum Dei iudicium. Non est timor Dei ante oculos eorum (Ps. 35, 2). Vel si recogitant non credunt. Qui uidet sagittarium depictum in pariete uel hostem cum arcu 1816 suo depicto, nichil timet nec dimittit ad parietem accedere quia scit ad sagittandum : statim a facie arcus 1817 fugeret et nullo modo accederet. Scriptura loquens peccatoribus dicit (Ps. 7, 13) : nisi conuersi fueritis gladium suum uibrauit arcum suum tetendit etc. Nota de arcu 1818 quod habes alibi si uis. Ergo qui crederet scripturam ueram esse timeret et fugeret a facie arcus, nullo modo ad peccatum accederet. Ps. (59, 6) : dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus 1819 . Signum est ergo quod homo non credit quod scriptum sit nisi sola pictura, ex quo ad peccatum accedit. Sic patet quod uolens peccatum fugere, debet timorem Dei ante oculos mentis habere. Qui enim timet Deum et qui continens est iustitie apprehendet illam et obuiabit illi quasi mater honorificata (Eccli. 15, 1-2). Iustitia obuiabit aliquibus sicut mater cum uirga correctionis, illis scilicet quos flagellat in uita presenti. Aliis autem obuiabit sicut inimica, non ad corrigendum set ad exterminandum. Utrumque modum |165ra| considerans Gregorius 1820 dicebat : « Dum intueor Iob sedentem in sterquilinio, Iohannem esurientem in heremo, Petrum suspensum in patibulo, huic considero quantum Deus puniet quos reprobat, qui sic in presenti flagellat quos amat. » Est ergo Maria mater non solum pulcre dilectionis set etiam timoris. Rogemus Dominum dicentes collectam 1821 illam deuotam : « Sancti nominis tui Domine pariter et amorem ». Quod nobis concedit.

Notes
1787.

aliqui] aliquis P.

1788.

CAO, 4, 6143, Dom. IV Quadragesimae.

1789.

Manipulus florum, Consideratio sui AF (Hugo libro 1 de anima capitulo 9).

1790.

inserat] Ie. add. P.

1791.

legunt] allegant P.

1792.

Manipulus florum, Consciencia P (Hugo libro 2 de anima capitulo 9).

1793.

dicebat] studebat P.

1794.

studio] studeo B.

1795.

aliqui] aliquis P.

1796.

secundum] ibi P.

1797.

tertio – Maria om. B.

1798.

secundum] fecundum B.

1799.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1800.

illo anno] anno illo B.

1801.

quod om. B.

1802.

Non inveni.

1803.

maris] mare P.

1804.

et om. B.

1805.

dilectionis] dilectationis exp. B.

1806.

febricitanti] febricitati P.

1807.

estuanti] estuantis B.

1808.

poterant] potuerat B.

1809.

dulcescit] dulcessit B.

1810.

dulcescit] dulcessit B.

1811.

Non inveni.

1812.

Exemplum 17.

1813.

cuius] eius B.

1814.

quidem] quidam B.

1815.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 138.

1816.

arcu] archu B.

1817.

arcu] archu B.

1818.

arcu] archu B.

1819.

arcus] archus B.

1820.

Manipulus florum, Tribulatio AC (Gregorius in quadam homelia).

1821.

Corpus orationum, SL 160G, n° 5346.