Sermon 72

Nativité de la Vierge.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 165ra-166vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 14vb-16ra.
F. 165ra : Maria mater Ihesu in Mat. (1, 18).

Tota die uentilatur questio inter theologos utrum magistris uel doctoribus conferatur aliquod spirituale lumen altius lumine fidei quo communiter illuminantur fideles, et sine dubio si uerum esset quod conferatur 1822 eis aliquod tale lumen, uerissimile est quod tunc infunderetur, quando ipsi primo incipiunt magistrari. Unde quia magistri in theologia communiter Parysius incipiunt in aula beate Virginis, si aliquod eis tale lumen infunditur, probabile est quod infunditur in principio illo quod tenetur in aula. Ante natiuitatem Ihesu Christi in utero Virginis numquam fuerat aliquod principium in theologia. Logos enim uel uerbum Dei numquam habuerat principium sue durationis, set primo fuit principium theologie, quando in aula uteri uirginalis Deus incepit esse homo et homo incepit esse Deus, Ysa. XLIIII (44, 6) : ego primus et ego nouissimus et absque me non est Deus. Potest dicere Christus quod numquam aliquis magister in theologia nec alias incipiet nisi ipse. Magister uester unus est Christus (Mt. 23, 10). Si ergo queritur utrum in hoc principio fuerit infusum aliquod nouum lu|165rb|men ultra cursum communem, respondeo quod 1823 sollempniter hanc questionem inuenio determinatam a multis doctoribus theologis antiquis et nouis, ueteris etiam et noue legis. Sapientissimus ille doctor Salomon, Sap. VI (6, 24), expresse 1824 posuit illud lumen ab initio Natiuitatis dicens sic : ponam in lucem scientiam illius. Ecce bene nouum et alias inauditum que ab initio Natiuitatis sue Christus habuit lumen scientie plenissime et perfecte. Iterum hanc questionem determinat alius doctor antiquus Dauid propheta qui dicit (Ps. 109, 3) : tecum principium in die uirtutis tue in splendoribus sanctorum. Splendores sanctorum sunt splendor luminis et gratie in uia et splendor glorie in patria quorum utroque fuit Christus illustratus a principio Natiuitatis sue. Illud fuit etiam bene nouum. Set ultimo inuenio hanc questionem determinatam expresse a nouo doctore theologo euangelista Matheo qui expresse innuit in euangelio hodierno quod principium theologie, quo Ihesus incepit in aula uteri materni, fuit priuilegiatum quodam lumine singulari, quia mater eius fuit Maria (Mat. 1, 18) illuminatrix uel illuminata 1825 et uidetur doctor iste in determinatione sua ponere triplex lumen. Primo lumen inclusum, mater, lumen diffusum, Ihesu, lumen infusum, Maria illuminata.

Primo ponit lumen inclusum, mater. Ratio positionis sue est ista : diffinitum numquam est sine diffinitione sua. Modo figura sic diffinitur. Figura est que termino uel terminis |165va| clauditur. Numquam ergo est figura nisi sit terminis inclusa. Adhuc igitur ut splendor glorie sit figura substantie eius (Hebr. 1, 3), ut lumen diuinitatis figuraretur seu poneretur in figura nostre humanitatis, oportuit in figura terminos uel limites materni termini claudere. Hoc factum est uirgo Dei genitrix. Quando ille quem totus orbis « non capit, intra se clausit uiscera factus homo 1826  ». Ecce ratio quare ponit lumen inclusum et exemplum sensibile est ad hoc quia lumen radii solaris inclusum in domo, utpote transiens per fenestram usque ad parietem, accepit eandem figuram cum figura fenestre per quam transiit, ita quod si fenestra fuerit triangularis, quadrata uel circularis, lumen radii solaris figuram eandem uel similem habebit. Radius precedens a sole intrans domum est filius Dei qui dicit de se 1827 ipso (Io. 16, 28) : exiui a patre et ueni in mundum. De quo dicit Apostolus ad Hebr. (3, 6) : Christus 1828 in domo sua tamquam filius que domus sumus nos. Fenestra uel porta per quam radius iste intrauit domum que sumus nos, domum humane habitationis, fuit uterus uirginalis, ista est porta sanctuarii de qua dicitur Eze. XIIII (44, 2) : porta hac clausa erit et non aperietur et uir non transiet per eam quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam et radius solis transiens per hanc portam similem figuram, formam scilicet humanam, assumpsit. Sap. VII (1) dicitur : sum |165vb| quidem et ego mortalis homo similis omnibus et in uentre matris figuratus sum caro. Figuratus, non certe figura angulari quia ueritas que Deus est non querit angulos, set figura circulari in qua coniungitur finis principio, creatura Deo. Vultis ergo scire cuius figure et habitus est uir ille qui occurrit uobis ? Ecce quid dicitur in Can. (3, 11) : egredimini et uidete filie Syon regem Salomonem in dyademate qua coronauit eum mater sua. Ista est mater in cuius persona dicitur (Eccli. 24, 24) : ego mater pulcre dilectionis et timoris et agnitionis et sancte spei. Dilectio et agnitio pertinent ad partem anime rationalem 1829 que continet intellectum et affectum. Ipsa ergo fuit simul mater pulcre dilectionis et agnitionis, retrahens affectum a turpi amore mundanorum et abstrahens intellectum in contemplatione diuinorum. Egredimini et uidete filie Syon (Can. 3, 11),mater timoris terrens et concutiens 1830 irascibilem ad metum iudicorum. Regem Salomonem. Salomon interpretatur retribuens iniquis 1831 , mater sancte spei (Eccli. 24, 24), mouens et alliciens concupiscibilem ad appetitum premiorum. Indyademate etc. Spes respicit premium sicut timor iudicium. Fuit ergo mater pulcre dilectionis. Ad litteram narratur de ea quod quia ipsa erat lucerna in qua fuerat clausum lumen diuinitatis, relucebat in facie eius quedam pulcritudo tanta et tante uirtutis quod quicumque temptatus de aliquo turpi |166ra| et uili peccato aspiciebat in eam, et multo magis in faciem Christi filii sui, solo aspectu faciei sue turpis affectio, turpis temptatio recedat ab eo. Ergo bene mater pulcre dilectionis. Tota pulcra es amica mea (Can. 4, 7). Iterum quod tunc fiebat aspicientibus eum uel eam oculo 1832 corporali adhuc hodie fit aspicientibus in eos oculo mentali, ut ergo a uicio reuocetur affectus, debet in eius contemplatione eleuari noster aspectus. Egredimini ergo ab exteriori occupatione mundanorum, et uidete filie Syon. Contemplamini seu speculamini altitudinem diuinorum sicut specula. Specula que ponuntur in superiori parte domus uel castri significant rationem que est superior pars hominis, et rationem non inferiorem que intendit temporalibus 1833 administrandis, set superiorem que consulit leges eternas et intendit diuinis inspiciendis. Filii ergo Syon sunt uiri contemplatiui, precipue religiosi, et ibi uocantur filii Syon uel filie, non serui uel ancille. Legimus enim in Gen. XVII (15) quod Abraham et Sara matrimonio coniuncti quandoque uocati sunt Abraham et Saray, sicut habes in sermone 1834 beati Benedicti et concludas sic, ut non scitis ancille filii set libere que sursum sunt sapite non que super terram (Col. 3, 1). Illa enim que sursum est libera est que est mater nostra (Gal. 4, 26). Inter alios religiosos predicatores quadam singulari prerogatiua gloriantur se esse filios beate Virginis et merito, quia ipsa fuit mater Christi |166rb| dando sibi habitum nostre humanitatis. Ita est mater ordinis dans nobis habitum nostre religionis et itaque fratres non sumus ancille filii set libere (Gal. 4, 31). Vere quamdiu habundauit Abraham in littera et aspiratione et defecit Sara in littera, tamdiu habundauit ordo in deuotione et litteratura 1835 quantum ad intellectum, tamdiu sunt filii obedientie, tamdiu sumus filii libere. Potuit dici : liberi facti sunt filii (Mt. 17, 25). Set heu timeo quod hodie sit uerificatus pro nobis planctus Ieremie dicentis : egressus sum a filia Syon, omnis decor eius (Lam. 1, 6). Ordinis fuit studium et iam me Syon, id est scolares lugent, eo quod non sit qui ueniat. Filii Syon incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in uasa testea opus manuum figuli (Lam. 4, 2). Expone : non sic hominum, set sumus tales quod cuilibet nostrum et de quolibet possit dici illud Io. (19, 26) : mulier dicatur beate Virgini, ecce filius tuus, deinde discipulo, ecce mater tua.

Secundo fuit mater timoris terrens etc. : Regem Salomonem. Salomon interpretatur retribuens iniquis uel pacificus 1836 . Nota quod legitur de quodam animali panthera quod propter pulcritudinem suam alia animalia libentissime conuersantur cum eo, set propter bonum odorem fugiunt eum animalia uenenosa. Habet tamen caput ita terribile quod alia animalia nimis timent nec audent eum respicere. Unde quando uult cum aliis conuersari, inclinat et abscondit aliquantulum |166va| caput suum. Nota quod facies Christi adeo plene est gratiarum quod cuncti reges terre desiderabant uidere faciem Salomonis (2 Paral. 9, 23), et ecce plus quam Salomon hic (Mt. 12, 42), set ante natiuitatem ipse habuit caput adeo terribile quod non uidebit me homo et uiuet (Ex. 33, 20). Nunc autem conuersaretur ipse : adeo inclinauit et humiliauit caput sue maiestatis quod exinaniuit semet ipsum etc. in natiuitate sua. Ergo ostendit se tamquam Salomonem pacificum. In terra pax hominibus bone uoluntatis (Luc. 2, 14). Set in finali resurrectione ad terrendum in malos eriget caput suum, tunc ostendet se iudicem et capitaneum. Nullus ergo tamen presumat de misericordia uel clementia Salomonis pacifici quin tamen homo timeat potentiam regis Salomonis, iustitiam Salomonis retribuentis iniquis. Qui enim timet Deum faciet bona et qui continens est iustitie apprehendet illam et obuiabit illi quasi mater honorificata (Eccli. 15, 1-2).

Tertio fuit mater sancte spei. Spes enim respicit celsitudinem et certitudinem premiorum. In dyademate etc. Ante incarnationem filii Dei corona glorie nondum adhuc fuerat fabricata. In omnibus istis nemo portabat dyadema, primo Mach. VIII (14). Dyadema enim uel corona non est circulus mathematicus set est circulus talis materie, puta auro uel argento applicatus. Modo circulus mathematicus numquam nisi in sensibili materia reperitur. Ante incarnationem uerbi |166vb| Deus erat circulus mathematicus cuius centrum ubique et circumferentia… Numquam enim numerus mathematicus uocatur numerus numerans. Numerus autem numeratus est numerus, non sensibili applicatus. Sic figura mathematica est figura figurans, figura figurata est materie applicata. Deus erat figura figurans cuilibet rei formam et figuram tribuens, circulus omnia circuens 1837 . Set tunc fuit ille primo circulus figuratus quando in utero matris fuit nostre nature humane unitus, in figura humana protractus. In uentre matris figuratus sum caro, Sap. VIII (7, 1). Dyadema regni seu corona glorie primo fuit fabricata in utero uirginis gloriose. In die illa erit Dominus exercituum corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui, Ysa. XXVIII (5). Omnis corona glorie in manu Domini et dyadema regni in manu Dei tui, Ysa. (62, 3). In signum huius in die natiuitatis dominice apparuit circa solem circulus aureus uel corona, in medio circuli uirgo pulcherrima tenens puerum in gremio. Nota totum ; nec mirum quia sicut circa solem materialem, ubi omnes radii conueniunt et concurrunt, apparet quedam claritas ad modum corone uel circuli luminosi, non sic ubi radii solis sunt diuisi et dispersi. Sic applica etc.

Notes
1822.

conferatur] conferetur B.

1823.

respondeo quod] et B.

1824.

expresse] expresso B.

1825.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1826.

Bernardus Clareuallensis, Sermones in Assumptione beatae Mariae, 1, 3 (SBO, V, p. 230).

1827.

se om. P.

1828.

Christus] psalmus P, B.

1829.

rationalem] rationem P.

1830.

concutiens] concusciens P.

1831.

Non inveni.

1832.

oculo] uel exp. P.

1833.

temporalibus] temporibus P.

1834.

Sermon 49.

1835.

litteratura] litteramur P.

1836.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 138.

1837.

circuens] tribuens B.