Sermon 73

Nativité de la Vierge.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 166vb-168rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 57vb-59ra ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 187r.
F. 166vb : Noua lux oriri uisa est, Hest. VIII (16).

Consuetudo est altera a natura, sicut ab homine faciliter auferri non potest quod habet ex |167ra| inclinatione nature : quod natura dedit, tollere nemo potest. Sic nec potest ab eo faciliter tolli quod habet ex consuetudine, a coustume de longe teneure. Si potest Ethiops mutare etc. (Jer. 13, 23). Propter hoc pape et patres antiqui 1838 , uidentes quod malas consuetudines a tempore infidelitatis introductas in populo iam fideli totaliter auferre non possent, subtiliabant se qualiter durante consuetudine possent eam in bonum conuertere, uerbi gratia de festo quod sollempnizat ecclesia prima die augusti in honore principis apostolorum Petri in uinculis 1839 , quod prius fiebat in honorem imperatoris gentilis dampnati. Narra hystoriam sicut uis. Hoc ergo documentum habemus a patris 1840 antiquis quod consuetudo mala, que non potest auferri, debet in bonum conuerti. Hoc ideo dixi quia mala consuetudo aliquorum ex infidelitate primitus introducta est ista quod quando est noua luna, quando uident le cressaunt, flectunt genua, salutant, adorant, petunt auxilium ab ea. Illud ex infidelitate illorum processit, de quibus Sap. XIII (2) dicit : solem aut lunam rectores orbis terrarum deos putauerunt. Hanc malam consuetudinem possumus hodie in bonum conuertere. Scriptura enim et sancti beatam Virginem comparant lune, pulcra ut luna,Can. (6, 9). Si ipsa est luna, secure possum dicere quod est hodie noua luna. Possum bene dicere quod hodie uideamus nun pas le cressaunt mes le nessaunt Virginis Marie que |167rb| luna uocatur. Noua lux oriri uisa est. Ergo malam consuetudinem conuertamus in bonum. Indigemus nunc auxilio, non petamus a luna 1841 que non potest dare set a Maria illuminata et illuminatrix 1842 . Salutemus nun pas le cressaunt, set uirginem Mariam in die de soun nesaunt et qualiter salutabimus eam, eque libenter uel libentius respiciunt homines le cressaunt et equale uel maius festum faciunt sicut de plena luna. Ergo salutabimus Mariam eque sollempniter et eodem modo in die nouilunii sicut salutauit eam angelus in die Annuntiationis, quando fuit luna plena et dicamus cum angelo : aue etc.

Noua lux etc. Nota quod Deus, quando primo mundum creauit, fecit duo magna luminaria, Gen. I (16), quorum officium fuit diuidere noctem a die et e contrario. Fiant luminaria in firmamento celi ut diuidant diem et noctem (Gen. 1, 14). Set numquam legitur pro tempore illo quod fecit aliquod luminare quod posset noctem diei reunire. Illud esset bene nouum et mirabile ualde. Tale tamen luminare futurum predixerat, Ysa. (58, 10) : orietur in tenebris lux tua et tenebre tue erunt sicut meridies. Antiqua duo magna luminaria fuerunt Adam et Eua quibus Deus a principio tantam habundantiam luminis gratie contulit quod bene poterant luminaria magna dici. Fecit Deus duo magna, Gen. I (16). Illi duo posuerunt diuisionem et dissensionem propter peccatum suum |167va| inter diem et noctem, claritatem scilicet diuturnitatis et obscuritatem nostre humanitatis, inter Deum et hominem. Iniquitates nostre diuiserunt inter uos et Deum nostrum (Is. 59, 2). Hic nota quomodo multi bene de facto ostendunt quod sint filii Ade et Eue quia totum studium eorum est renouare 1843 discordias et diuisiones facere, precipue si sunt duo magna luminaria, due persone magne et nobiles in uno collegio uel communitate, quia quilibet uult preesse. Ipsi ponunt totum collegium in dissensione et ad litteram officium luminarium fuit 1844 , ut preessent diei et nocti et diuiderent lucem ac tenebras, Gen. III (1, 18). Nusquam legitur quod pro toto tempore Veteris Testamenti Deus fecerit aliquod luminare quantumcumque magnum, siue fuerit patriarcha siue propheta, quod potuerit predictam dissensionem inter Deum et hominem cedare, diem nocti reunire neque ad natiuitatem beate Marie, set in ipsa completum est uaticinium, Ysa. (58, 10) : orietur etc. Ipsa enim Maria que interpretatur illuminatrix uel illuminata 1845 , licet in tenebris peccati originalis fuerit concepta, tamen ortu suo, ymmo diu ante ortum fuit sanctificata et illuminata ut dicamus de ea : lux in tenebris lucet, Io. (1, 5). Ideo per eam fuit uox Dei reunita, quia in eius utero humanitas diuinitati coniuncta, due nature in una persona. Iterum ipsa est per quam nox diei reunitur, per quam scilicet peccatores Deo reconciliantur. Ad differentiam ergo antiquorum luminarium que fuerunt facta a principio |167vb| creationis et causa diuisionis, Maria in uerbo thematis clamat 1846 anticum Ysaie uaticinium hodie adimpletum cum dicit : noua lux oriri uisa est. Et uidete enim sicut mundus gaudet et festum facit de luna noua, iactat se quilibet et dicit : ego uidi le cressaunt. Ita ecclesia festiuat hodie de luce nouiter orta, iactat se et clamat in uerbo proposito quod uidit nun 1847 pas le cressaunt mes la novele lumiere en soun nessaunt. Noua luna etc. et uide tres mirabiles nouitates in natiuitate Marie. Primo clarté de iour per nuit et en tenps descourre, quia lux fuit etiam antequam oriretur 1848  ; secundo noviau bourionere 1849 en tenps demeurce, noua oriri, et tamen de matre que iam debuisset fecisse se portare uires que protulit ceo noviau bouriou 1850 erat iam matura. Tertio en tenps de desperacioun serteyne seurté, uisa est. Hec est preuisa sua natiuitas a parentibus pro tempore illo quo erant in maiori desperatione et deconsolatione. Nota quomodo angelus post obprobrium sterilitatis eis obiectum utrique apparuit et de prole futura eos assecurauit.

De primo nota quando sic dies primo perpenditur uersus orientem, si nullum lumen in oriente appareat, signum est infallibile quod nondum adhuc est 1851 dies, ymmo nox est. Esset ergo bene nouum, si antequam lux appareret in oriente, iam esset claritas |168ra| diei tanta sicut est in meridie. Hanc tamen nouitatem futuram predixerant prophete. Nox sicut dies illuminabitur etc., Ps. (138, 12). Tenebre tue erunt sicut meridies (Is. 58, 10). Hec nouitas, ista prophetia impleta fuit in Maria secundum communem cursum, antequam homo ueniat ad punctum orientis, id est natiuitatis sue. Totum tempus precedens est tempus noctis, toto illo fuit in nocte originalis peccati discensurus, si sic decederet in tenebras exteriores inferni. Set hanc nouitatem inuenimus nos in Maria quia ipsa procul dubio sancta fuit antequam nata, antequam appareret in oriente et ante fuerit lux et ita perfecte illuminata. Quod si comparemus claritatem gratie, quam ipsa tunc habuit, claritati et sanctitati aliorum sanctorum, etiam qui fuerunt sanctificati in utero sicut Ieremias et Iohannes Baptista, erit quasi lux meridiana respectu lucis matutine 1852 . Ysa. XVIII (4) : quiescam et considerabo in loco meo sicut lux meridiana clara est. Si enim omnes sancti et sancte cum adhuc uiuerent interrogati fuissent, si dixerimus quod peccatum non habemus etc. (I Io. 1, 8). Verba sunt Augustini 1853 . Ecce quod alii sancti sunt in meridie in medio uite, non habuerunt tantam claritatem luminis gratie que preseruaret eos saltem quin peccarent uenialiter, set de beata Virgine dicit Bernardus in epistula ad canonicos Lugduni 1854  : « Ego puto quod copiosior sanctificationis benedictio quam in aliis sanctis ab utero sanctificatis in eam descendit que non solum ipsius ortum sanctificaret set et uitam ipsius deinceps ab omni peccato |168rb| immunem conseruaret. » Ecce ergo clarté de jour per nuit et en tenps descource quia fuit lux meridiana antequam appareret in oriente. Item nota quod non solum hanc prerogatiuam habuit pre aliis in utero sanctificatis quia fuit habundantius illuminata, ymmo etiam quod citius sanctificata, que duo tangebat Ysa. (58, 8) cum dicebat : sanitas tua citius orietur, et sequitur : tenebre tue erunt sicut meridies. Bene congrue datur ipsa intelligi per illam lucem de qua in Actibus (22, 6) dicitur : media nocte subito de celo circumfulsit lux. Expone sicut uis.

Notes
1838.

Exemplum 16.

1839.

in uinculis] et Pauli P, B.

1840.

patris] patribus P.

1841.

luna] mali add. P.

1842.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1843.

renouare] renuare P.

1844.

luminarium fuit] fuit luminarium B.

1845.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

1846.

clamat] et add. P.

1847.

nun] non B.

1848.

oriretur] orietur B.

1849.

bourionere] burgonere B.

1850.

bouriou] buriou B.

1851.

adhuc est] est adhuc B.

1852.

matutine] mutatine P.

1853.

Non inveni.

1854.

Manipulus florum, Maria AG (Bernardus in sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 174 (ad canonicos lugdunenses), 5 (SBO, VII, p. 390).