Sermon 74

Saint Michel et saints anges.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 168rb-169vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 9vb-11ra ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 187rv.
F. 168rb : Angelis suis mandauit de te ut custodiant te, Ps. (90, 11).

Auantagium magnum est ei qui habet aliquid mittere uel mandare ad curiam, quando inuenit paratum nuntium et precipue nuntium talem qui nouerit patriam et loquitur linguagium 1855 . Fatuus esset si committeret nuntium suum portandum qui patriam nesciret et linguagium 1856 ignoraret. Claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit uerba per nuntium stultum, Prou. (29, 6). Iterum ille non est prudens qui differt mittere ad curiam quando habet ibi aliquid facere, ex quo inuenit nuntium conuenientem. Hoc ideo dixi quia deuota oratio non est aliud quam nuntius quidam quem mittimus ad curiam celestem. Modo uidetur mihi [quod] pro nuntio isto portando habemus modo messagiers davantage 1857 , non unum tantum set totum collegium angelorum qui omnes sciunt patriam |168va|. Nec mirum quia in ea nati et nutriti [sunt]. Angeli eorum in celis semper uident faciem patris mei (Mt. 18, 10). Omnes sciunt linguam. Nec mirum quia bene didicerunt portare talem nuntium. Angelii enim nuntii sunt et est officium eorum portare coram Domino nuntium orationum nostrarum. Habentes phyalas aureas plenas odoramentorum que sunt orationes sanctorum (Apoc. 5, 8) quas supplete offerunt in conspectu Dei. Dirigatur oratio mea etc. (Ps. 140, 2). Ex quo ergo habemus nuntios de auantagio et nuntios tales sicut angeli qui nouerunt patriam et locuntur linguam. Job XXXIII (23) : si fuerit pro eo angelus loquens ut anuntiet hominis equitatem, miserebitur eius. Fatui essemus si amplius differemus mittere ad curiam. Hec dies boni nuntii est (IV Reg. 7, 9). Angeli nuntii. Si tacuerimus et non anuntiauerimus sceleris arguemur. Ideo in principio sermonis per nuntios istos ad curiam regine mittemus 1858 et presentabimus illud xenium 1859 gratiosum quod portauit sibi nuntius regis celestis, quando ingressus ad eam angelus dixit Aue 1860 etc.

Angelis suis etc. Jura uolunt et consuetudo hoc habet quod puero patre orbato orphano 1861 quamdiu est minor annis soun saage princeps uel iudex prouidet de tutore, de tutour 1862 et de garde. Quando enim puer minor annis non habet discretionem ad seipsum regendum nec est in statu terram suam tenendi, idcirco princeps prouidet sibi de tutore et rectore seu custode. Hoc ideo dixi quia |168vb| uidetur mihi quod quilibet nostrum, quamdiu uiuit in hac uita mortali, est puer orphanus et puer minor annis. Utrumque ostendo, primo quia puer minor annis. Quamuis enim puer mortuo patre statim sic habeat 1863 et ius habeat in paterna hereditate, ius tamen uel consuetudo statuerunt terram infra tempus statutum quam et non ante puer debet ad tenendam terram uenire toto tempore preteritopuer fuit minor annis. Modo sic est quod omnia bona mundi sunt mobilia, in hoc mundo nichil possidemus 1864 proprie iure hereditarie. Non habemus hic manentem ciuitatem (Hebr. 13, 14). Adeo sunt mobilia bone uite presentis quod nulla stabilitas est in eis. Modo est homo diues, statim efficitur pauper ; modo sanus, statim infirmus ; modo uiuus, statim mortuus. Hodie est rex, cras morietur. Breuiter nichil iure hereditario possidemus. Iterum in hereditate celesti nullum 1865 ius habebamus ante mortem Christi patris nostri, set mortuo patre nostro statim sumus heredes regni celestis. Heredes quidem Dei etc. (Rom. 8, 17) et quamuis ex nunc sumus heredes tempus tamen statutum, antequam hereditatem tenere non possumus, scilicet finem uite presentis quia non uidebit me homo et uiuet (Ex. 33, 20). Si ergo puer est minor annis, quousque uenerit tempus quo debet terram tenere, possum bene dicere quod quilibet nostrum in hac uita presenti est puer minor annis. Puer ego sum (Jer. 1, 6).

Dixi secundo quod quilibet nostrum est orphanus, quod ostendo dupliciter. Primo quia ex quo mater remanet uidua, scilicet post |169ra| mortem mariti, restat ut pueri remaneant orphani. Mater nostra Ecclesia est, sponsus eius Christus. Qui habet sponsam sponsus est. Mortuo ergo Christo ecclesia remansit uidua et nos omnes filii eius manemus orphani. Fiant filii eius orphani et uxor eius uidua (Ps. 108, 9). Secundo quia hec est differentia inter puerum qui diu fuit orphanus et illum qui fuit semper sub cura et obedientia patris, quia ille qui fuit semper sub cura parentum, quando uenit ad hereditatem et ad terram tenendam, inuenit hereditatem suam in optimo statu, inuenit agros et uineas bene cultos, horrea et cellaria plena, maneria integra. Econtra ille qui diu fuit orphanus, quia bona sua tractauerunt extranei, inuenit bona sua dissipata et maneria destructa. Sic spiritualiter si homo in statu innocentie perstitisset sub cura et obedientia Dei patris, quando uenisset ad tenendam terram in finem uite huius mortalis, non inuenisset manerium suum, corpus terrenum, dissipatum ; ymmo translatus fuisset ad immortalitatem glorie sine corporali morte, set postquam per peccatum desinit esse sub obedientia patris, factus est orphanus. Unde quando uenit ad terram tenendam, inuenit bona sua dissipata, tam bona fortune quam bona nature, inuenit etiam domum suam luteam dissipatam et destructam. Ps. (140, 7) : dissipata sunt ossa mea secus infernum.Ysa. XLIX (8) : ut possideres hereditates dissipatas. Sic patet utrumque, prius scilicet quod quilibet nostrum in hac uita mortali est puer orphanus et puer minor annis. Ideo |169rb| suppremus iudex et princeps Deus cuilibet nostrum prouidet de tutore. Deputauit enim unum angelum ad custodiam cuilibet nostrum, custodiuit me angelus eius etc. Judith XIII (20). Jeronimus 1866  : « Magna dignitas animarum, ut unaqueque ab exordio sue natiuitatis habeat angelum ad sui custodiam delegatum. » Ubi nota quod in mundo inueniuntur multi operarii, multi scissores qui sciunt facere gardecorps. Non est magnum magisterium, quilibet intromittit se de hoc, set magisterium esset pulcrum qui sciret facere unum gardelame. Videtur mihi quod omnes nos sumus scissores, quilibet intromittit se de fere gardecorps, set quasi nullus intromittit se de fere gardelame 1867 , nullus curat nisi solus summus artifex Deus qui fecit cuilibet nostrum non solum gardecorps, non solum dedit nobis illa que ordinantur ad custodiam corporis, ymmo cuilibet dedit une gardelame, unum custodem anime et tutorem. Hoc dicit uerbum primo propositum : angelis suis mandauit etc. Ubi tria nominantur. Primo Dieu les a fez ses comisseres pour porter ses messages : angelis suis. Il sount 1868 ses secreteres et l’en dit soun corage : mandauit. Plus il sount ses vicares sus tout le humayn lignage : ut custodiant te.

Circa primum nota quod papa sciens duos uicinos discordes 1869 in guerra solet mittere legatos pro pace inter eos formanda uel si concordare non possunt, ad fouendam |169va| partem que habet iustitia 1870 pro se et partem oppositam condampnandum. Unde si papa sit certitudinaliter informatus de iustitia unius partis et iustitia alterius, optime cauet sibi ne mittet legatos infauorabiles reos, utpote qui sunt de ipsius genere, set eligit legatos tales qui sunt fauorabiles ei qui habet iustitiam pro se et reum condempnent et innocentem absoluant. Summus pontifex Christus est. Christus assistens pontifex etc. (Hebr. 9, 11). Duo principes uicini discordes tantum sunt caro et spiritus, quorum unus uult super alium principari. Caro enim concupiscit aduersus spiritum etc. (Gal. 5, 17). Guerra talis est quod caro nititur spiritum interficere morte culpe. Si enim secundum carnem uixeritis moriemini (Rom. 8, 13). Spiritus nititur mortificare carnem per opera penitentie. Si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis (Rom. 8, 13). Guerra est tanta quod nec legatus nec papa qui possit eam perfecte cedare in hac uita, et ideo non ad concordandum set condampnandum partem ream et aliam fouendam mittit papa legatos angelos 1871 qui sunt spiritus ut sint spiritui fauorabiles et carni contrarii. Spiritus enim habet iustitiam pro se quia habet rationem de parte sua, caro non. De hoc exponas illud Ps. (Hebr. 1, 17) : facit angelos suos spiritus, ut sint spiritui nostro fauorabiles, et ministros suos flammam ignis (Heb. 1, 7) ut aduersantur et noceant carni.

De primo nota quomodo nuntii pape bene recipiuntur ubique, nullus audet hospicium eis refutare, set non recipiuntur omnes qui dicunt se nuntios pape |169vb| nisi probentur primo et uideatur utrum portent bullam uel signum aliquod papale. Spiritualiter nuntius pape uenit ad nos quando Deus inspirat aliquid. Statim debet sibi aperiri cordis hospicium per consensum. Fatuus est qui refutat sibi hospicium, set quia non omnes spiritus angeli sunt a Deo missi, quia quidam sunt angeli mali, immissiones sunt quedam per angelos malos (Ps. 77, 49), ideo primo probandi sunt spiritus an ex Deo sunt, antequam per consensum recipiantur in hospicio cordis. Nolite, dicit Apostolus (I Jo. 4, 1), omni spiritui credere set probate spiritus an ex Deo sunt. Qualiter autem probari possent ? Nota quod naute tunc dicunt se habere uentum propicium quando bene concordat gubernaculo. Dicas sicut scis de materia ista. Finaliter adducas figuram de Apoc. (7, 2) ubi Johannes uidit tantum unum angelum habentem signum Dei uiui, habentem signum summi pontificis et tamen uidit quatuor quibus datum est nocere terre et mari. Expone. Dicitur secundo (Hebr. 1, 7) : ministros suos flammam ignis. Ubi nota de citationibus diuersis que procedunt de curia iudicis, sicut habes in sermone 1872 Venite ad nuptias ibi etc. Habes figuram quomodo Absolon fecit segetes Joab igne succendi (II Reg. 14, 30-31). Finaliter adducas figuram de Gen. (3, 24) : cherubim collocauit Dominus et flammeum gladium etc. Expone.

Notes
1855.

linguagium] languagium B.

1856.

linguagium] languagium B.

1857.

davantage] devantage B.

1858.

mittemus] Marie B.

1859.

xenium] eusenium P.

1860.

Aue] Maria ideo quilibet dicet Aue Maria add. B.

1861.

orphano] orphanus P.

1862.

tutour] tutur B.

1863.

habeat] habet P.

1864.

possidemus] possumus P.

1865.

nullum] ullum P.

1866.

Manipulus florum, Angelus C (Hieronymus super Mattheum libro 3) ; Petrus Lombardus, Sententiae, II, dist. 11, 1, 1 (Grottaferrata, 1971, p. 380).

1867.

gardelame] gardelaume B.

1868.

sount] sunt B.

1869.

discordes] et add. P.

1870.

iustitia] justitiam B.

1871.

angelos] scilicet add. B.

1872.

Sermon 102.