Sermon 75

Saint Michel et saints anges.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 169vb-171va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 29ra-30rb.
Plan :
Thème – Le rôle des anges auprès de l’homme.
I – Leur rôle d’envoyé
II – L’ordre donné par Dieu
III – Le devoir de garde
F. 169vb : Angelis suis mandauit 1873 etc. Ps. (90, 11).

[Thème] Ut ex uisibilibus ad inuisibilia attingamus, notandum quod sicut iudex temporalis ex officio tenetur puero nondum |170ra| annos discretionis habenti ante etatem longissimam de custode qui eum dirigat prouidere, qui etiam fructus et prouentus hereditatis congreget et colligat et in tuto reponat insuper illum ab aduersariis defendat, sic iudex eternus cui cura est de omnibus, uidens homines nondum perfectos in cognitione sui et Dei, nunc cognosco ex parte, (I) Cor. XI (13, 12). Omnis custodia angelorum adhibuit qui eos dirigant. Ecce mitto angelum meum qui preparauit uiam tuam ante te (Mt. 11, 10), qui bona que agunt coram Deo presentant, habentes phyalas aureas plenas odoramentorum que sunt orationes sanctorum (Apoc. 5, 8) quas offerrunt in conspectuDei, quos etiam ab inimicis eripiunt. Immittet angelos Domini in circuitu timentium te et eripiet eos (Ps. 33, 8) et eos in bono custodiant. Jeronimus 1874  : « Magna dignitas 1875 , ut unaquaeque anima ab exordio natiuitatis habeat angelum ad sui custodiam delegatum. » Et hoc est quod dicitur in hiis uerbis. In quibus tanguntur tria. Psalmus illos tangit quibus officium est commissum : angelis suis, quod stricte iniungit ne aliud sit obmissum : mandauit de te, ex quo mandatum est, oportet quod fiat, curam submergit ne quid sit amissum : ut custodiant te.

[I] Circa primum nota quod diligens tabellarius scribit unumquodque ad illud officium ad quod est magis aptum. Deus autem maximam diligentiam uult adhibere ad procurationem salutis. Unde et filius Dei fuit principalis huius actor, secundum quod Deus excellens ut homo, unde decens |170rb| est ut illi qui prope ipsum sunt procurandi habeant officium. Ad hoc enim agendum 1876 apti sunt, nam sciunt, possunt et uolunt. Sciunt, quia uigent acumine sciencie magis quam mali, quia non solum uident in lumine naturali quod non sufficit nec in lumine fidei quod deficit set in lumine glorie quod totum conspicit. Angeli eorum in celis semper uident faciem Patris, Mt. XVIII (10). Possunt quia potentes uirtute, Ps. (102, 20). Volunt, quia gaudium est angelis super uno peccatore penitentiam agente (Luc. 15, 10). Hanc aptitudinem habent ab eo qui facit angelos suos spiritus (Heb. 1, 7). Gregorius 1877  : « Angelus nomen est officii ; non nature ». Officium eorum [est] nuntiare et reuelare spiritualia, corporalia non indigent nuntiis, quia se mergunt sensibus, qui nesciunt cauere set nuntiant ea cordi, nam uisus nuntius est pulcritudinis, gustus dulcedinis, tactus delectationis. Set eo ipso quo se offerunt et mergunt debent contempni quia reddunt se suspectos 1878 quod utique prouidentia diuina disposuit quia de eis parum curauit. Ideo eo in publico 1879 exposuit set spiritualia tamquam pretiosa, quibus aspectus mundi non est dignus, in occulto esse uoluit et per nuntios spirituales cordi humano nuntiare uoluit, ita tamen quod angeli nuntiant minora, archangeli maiora quod congrue fit ut sicut sunt spiritus 1880 , sic spiritualia sunt eorum officia. Omnes sunt administratorii spiritus, Heb. I (14), et quia secundum iudicem populi ita 1881 et ministri eius (Eccli. 10, 2). Spiritus autem est Deus. Ideo congruum est ut istos spiritus faciat sibi ministros et hoc quod sequitur : et ministros suos flammam |170va| ignis, ad Heb. II (1, 7), quod officium ministri possit bene fieri, oportet quod habeat contradictorem, et quia caro concupiscit aduersus spiritum (Gal. 5, 17), ideo uult suos ministros esse spirituales. Unde etsi ministri sui uiuent in carne, habent tamen uotum continentie annexum, ut sic « in carne preter carnem uiuant », quod est uita angelica secundum Jeronimum 1882 . Qui enim diuisus est ad plura, minor est ad singula. Caro que diuidit se ad plura quia carnales multa querunt, ideo caro in suis officiis parum prodest. Caro non prodest quicquam set spiritus 1883 est qui uiuat. Ideo ydoneos suos fecit ministros Noui Testamenti non littera set spiritu. Ideo accesserunt angeli et ministrabunt ei, Mt. IIII (11). Et quia non sufficit ministrare proficua nisi arceantur aduersa, ideo fecit eos inflammantes 1884 et ignitos. Sicut enim princeps terrenus habet incendiarios suos quorum officio regnum aduersariorum destruit et eos fugere compellit, sic princeps 1885 angelorum eos flammeos et ignitos facit. Unde cherubim collocauit et gladium flammeum atque uersatilem (Gen. 3, 24). Claritas flamme signat claritatem sciencie qua nos illuminant per ignem qui habet uim purgatiuam. Notatur quod nos purgant et calefaciant 1886 qua nos ad caritatem perficiunt et inflammant, ut sic cogitantes peccata purgemus nos et ad caritatem preparemus, cuius flamma fugat demones. Secundum enim doctores et Dyonisium 1887 hoc facit ordo in spiritibus quod situs in corporibus. Ideo sicut lumen magnum iuxta ipsum maius reddit et |170vb| magnus ignis iuxta modicum similiter amplius accendit, sic ad nos ordinantes lumen sue sciencie et feruorem dulcedinis sue nos illuminant et 1888 purgant et proficiunt et inflammant amplius quam essemus prius. In signum huius angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem 1889 etc. in Daniel (3, 49). Azarias, qui adiutus interpretatur 1890 , significat quemlibet quem Deus adiuuat prouidendo ei adiutorium angelorum. Quod quia facit omnibus, ideo habet socios cum quibus descendit angelus ad fornacem 1891 feruoris, scilicet ad cor ubi est ignis amoris et facit medium fornacis quasi uentum roris flantem (Dan. 3, 50), quando inspirat bona, ad quorum inspirationem sequitur ros deuotionis, quo, dum aspergitur fornax ardens, amplius inardescit, et diffunditur flamma per splendorem honesti operis et succenduntur ministri regis tacta rei, quia percipientes hoc interius intenduntur igne inuidie qui dum temptant amplius, faciunt homines bonos feruore, propter quod qui sic succendunt amplius incenduntur.

[II] Circa secundum nota quod persone se mutuo diligentes sibi inuicem mandant salutes. Sic facit nobis Deus per istos nuntios. Ymmo in principio littere ponitur salutatio, sicut hoc est maximum et primum mandatum quod accipit angelus scilicet nuntiare salutem. Multum sunt ingrati qui tales rumores contempnunt. Cuiusmodi sunt qui spiritibus inspirantibus bonorum angelorum consentiunt malis suggestionibus malorum angelorum ? Malum est ergo quod tantam negleximus |171ra| salutem tam diligenter nobis nuntiatam quia memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea (Ps. 102, 18). Memoria mandatorum sine opere est sciencia que inflat ; de hac non exit nisi uentus superborum qui faciet edificia ruere, quia audientes uerba et inuidentes opera scandalizantur et corruunt. Ideo esset faciendum opus uelut signum quoddam 1892 sensibile quasi memorale. Sicut qui nodant corrigam faciunt, ideo cum memoria 1893 necessaria est dilectio cuius signum et effectus est operis exhibitio. Nam qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me (Jo. 14, 21). Ideo propter hoc signauit Deus quod oportet fieri cito (Apoc. 1, 1) loquens per angelum suum seruo suo. Jo. (21, 7) : qui erat discipulus quem diligebat Jhesus. Qui habet memoriam et dilectionem mandatorum habet radicem operum, et sicut qui habet radicem arboris habet totam arborem et fructum eius tamquam suum, sic in proposito, et quia Deus ibi uult esse ubi obeditur eius mandatis, ideo sequitur (Ps. 102, 19) : Dominus in celo parauit sedem suam. Indignum est tamen Dominum sedere ad terram : in celestibus residet. Item qui uolunt indulgentiam impetrare aut beneficia, oportet eos adire sedem, sic hoc oportet hominem recurrere ad sedem Dei quam utique facere in se ipso non potest, et sic impetrare quod ultra numquam talem sedem ministrant angeli ; et quia omnes peccauerunt, ideo omnes indigent ista indulgentia, indigent quam impetrant isti cursores et nuntii, ideo sequitur (Ps. 102, 19) : regnum ipsius omnibus dominabitur, quia qui minor est in regno celorum maior est maiore qui |171rb| sit in regno mundi. Unde sicut ubi est plus de elemento predominante ut pote de igne ibi est, sic ubi plus de Deo ibi est plus de dominio. Unde quia peccatores Deum non habent per gratiam, ideo serui sunt. Ubi etiam est plus de conditione celesti, ibi plus est de dominio. Hinc est quod uiri celestes dominantur temptationibus quod utique congruum est, nam ministri Dei opera seruilia exercere non debent sicut patet de ministris altaris. Ymmo reges eorum eis genua flectunt dum sunt in executione sui officii. Sunt enim a seruitute exempti sicut angeli, nisi habeant aliunde quod serui sunt. Totum autem quod exhibent Deo est in recognitione Domini ipsum laudando, unde sequitur (Ps. 102, 20) : benedicite Dominum omnes angeli eius, omnes potentes uirtute. Mali enim angeli potentes sunt set non uirtute. Non enim est potestas super terram que eis ualeat comparari, Job XLII (41, 24).

Circa tertium nota quod pedes, [id est] affectiones, habebimus liberos quamdiu erimus in hac uita. Ideo indigemus custodia, propter quod angeli boni dirigunt nos portando lucernam coram nobis ne inceps pedes ponamus, ideo (Luc. 2, 9) angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos. Ideo ab Apostolo angelus lucerna uocatur et sic disponunt ad uisionem ne cadamus. Unde angelus Tobie restituit uisum. O quam necesse est nobis ista illuminatio ! Nam uia peccatorum tenebre et lubricum et angelus Domini persequens ei set dum erat Petrus dormiens inter duos milites uinctis cathenis duabus, Christi angelus Domini astitit et lumen refulsit etc. (Act. 12, 7). Et sic eripuit eum et custodiuit, unde Judith dicebat (13, 20) : Custodiuit me angelus eius.

Notes
1873.

mandauit] de te ut custodiant te add. B.

1874.

Manipulus florum, Angelus C (Hieronymus super Mattheum libro 3) ; Petrus Lombardus, Sententiae, II, dist. 11, 1, 1 (Grottaferrata, 1971, p. 380).

1875.

dignitas] dignitatis B.

1876.

agendum] agendi P.

1877.

Manipulus florum, Angelus K (Gregorius in homelia : erant appropinquantes etc.) ; Gregorius Magnus, XL homiliarum in Evangelia libri duo, II, 34, 8 (PL 76, 1250C).

1878.

suspectos] suspecta P, B.

1879.

publico] pupplico B.

1880.

spiritus] spiritus add. P.

1881.

ita] iste B.

1882.

Petrus Chrysologus, Collectio sermonum, 143, 3 (A. Olivar, SL 24B, 1982, p. 872).

1883.

spiritus] sicut exp. B et corr. in marg.

1884.

inflammantes] flammantes B.

1885.

princeps] militie add. B.

1886.

calefaciant] calefaciam P.

1887.

Non inueni.

1888.

et om. B.

1889.

fornacem] fornacum B.

1890.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 109.

1891.

fornacem] fornacum B.

1892.

quoddam] quidem B.

1893.

cum memoria] commemoria B.