Sermon 77

Saint François.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 175va-178ra ; Upsalla, Univ. Bibl. C 276, f. 130r.
Plan :
Thème – La raison doit diriger la chair, et non le contraire. L’humilité est nécessaire pour atteindre la gloire.
I – Voir sermon précédent.
II – L’esprit doit s’élever.
Division 2 (Jer. 49, 22) : comment se manifestent les progrès de l’esprit.
mépris des biens terrestres
contemplation des biens célestes
supporter le manque
F. 175va : Amice ascende superius (Luc. 14, 10).

[Thème] Dicunt logici quod locus ab inferiori ad superius tenet constructiue et est consequentia ualde bona, set qui econtrario arguit non est bona consequentia, ymmo decipitur talis per fallaciam consequentis. Processus |175vb| autem huius uite presentis est quasi quidam processus sillogisticus tendens ad unam conclusionem finalem. Finalis autem conclusio omnium uiuentium est mors. Ps. (77, 50) : non pepercit in morte animas eorum et uitam eorum in morte conclusit. In hoc processu decipiuntur multi per fallaciam consequentis. Tunc est fallacia consequentis quando fit de consequente antecedens et econtrario, nisi in uno casu, quando scilicet arguitur a determinatione consequentis, tunc enim non est fallacia set bona consequentia. Iterum fallacia consequentis est, ut dixi, quando argumentum a superiori ad inferius affirmando. Spiritualiter et moraliter in homine sunt duo, scilicet sensualitas et ratio, quorum unum debet esse antecedens et aliud consequens, ratio debet antecedere et dirigere sensualitatem, sensualitas sequi uel consequi rationem. Figura Mt. 30 (2, 9) ubi dicitur quod stella quam uiderant in oriente antecedebat eos usque ubi erat puer. Stella apparens in oriente et antecedens et ducens ad puerum Jhesum directe est lumen rationis communicatum homini et collatum ab oriente Natiuitatis sue, ut antecedat sensualitatem et dirigat omnes actus hominis ad Deum et ad suam salutem. Hoc antecedens gloriatur se habere sapiens cum dicebat (Sap. 7, 12) : letatus sum in omnibus quoniam antecedebat me etc. Et certe tunc decipitur homo per fallaciam consequentis quando fit de antecedente consequens, quando scilicet ratio que debet antecedere sequitur sensualitatem. Tunc est consequentia ualde mala quia si secundum carnem uixeritis moriemini (Rom. 8, 13). Ecce pessima consequentia nisi in uno casu, quando scilicet arguitur |176ra| a destructione consequentis uel negatione, scilicet quando ratio arguit sensualitatem, destruit desideria carnis per opera penitentie, negat sensualitati delicias quas petit et appetit. Tunc arguitur a destruxione consequentis et est consequentia ualde bona quia si Spiritu facta carnis mortificaueritis uiuetis (Rom. 8, 13). Figura ad hoc Numerorum ubi dictum est Moysi (Ex. 17, 5) : antecede populum et uirgam sume in manu tua. Moyses ascendens est ratio dirigens que debet tenere uirgam correctionis cum qua destruit desideria carnis. Sic arguit a destructione consequentis nec erat fallacia, set legimus (Exo. 7, 10) quod Moyses semel uirgam suam proiecit ad terram et uersa est in serpentem. Sic recte quando ratio negligit et dimittit uirgam directionis cum qua destruat desideria carnis, sic arguit a destructione consequentis, uirga correctionis mutatur in serpentem fallacie et deceptionis. Serpens decepit me in Gen. (3, 13). Iterum secundo decipitur per fallaciam consequentis. Qui procedit a superioribus ad inferius affirmando non est econtrario, ab inferiori ad superius procedit superbus quia qui se exaltat humiliabitur. Ecce mala consequentia et fallacia. Je. 49 (16) : arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui. Set ab inferiori ad superius procedit uerus humilis quia qui se humiliat exaltabitur. Ecce bona consequentia, scilicet honor et gloria, quod ita sit, non oportet longe ex natura querere. Expresse docet hoc Dominus in euangelio hodierno ubi dicebat ad inuitatos parabolam illam (Luc. 14, 8) : cum inui|176rb|tatus fueris ad nuptias non recumbas in primo loco. Non incipias a superiori ne forte honorabilior te sit inuitatus et dicat tibi qui te inuitauit (Luc. 14, 9) : da huic locum et incipias cum rubore nouissimum locum tenere. Ecce processus a superiore ad inferius ubi est consequentia mala. Set cum inuitatus etc. recube in nouissimo loco. Incipias ab inferiori ut, qui cum uenerit qui te inuitauit, dicat tibi : amice ascende superius. Ecce ab inferiori ad superius est ne bona consequentia certe sit, quod statim subdit (Luc. 14, 10) : et erit tibi gloria etc.

[I] Si uis uitare fallaciam et habere bonam consequentiam, scilicet consequi gloriam, procedas per uiam humilitatis ab inferiore ad superius, hoc est quod ibi dicitur : amice ascende. Ubi tria tanguntur ut supra.

[II] Quantum ergo ad secundum, nunc excitatur animus ad profectum uigoris, ibi ascende. Aquila uidens 1930 pullos suos potentes uolare nihilominus torpentes in nido ut eos excitet et prouocet ad uolandum duo facit : quia primo subtrahit eis cibum, et secundo uerberat eos alis et sic eos ad uolandum excitat et compellit. Sic uere facit nobis Dominus Deus temporibus istis ut nos potentes et prompti in malo et torpentes in bono, excitet ad cognoscendum spiritualem et profectum ad Deum et primo subtrahit nobis cibum. Videtis quanta caristia, quanta penuria est hodie uictualium. Renouati sunt dies antiqui de quibus dicitur in Gen. (41, 54) quod in uniuerso orbe panis |176va| deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti. Egyptus tenebra peccatum significat 1931 , et uera et patria tam et precipua huius fame peccata nostra in cuius figuram dicitur quod terra erat inanis et uacua et tenebre erant super faciem abyssi. Secundo Dominus uerberat nos alis suis, id est malis multiplicibus, persecutionibus, guerris, infirmitatibus mortalibus quibus totus mundus est hodie plenus. Inuenerunt nos multa mala, I Mach. I (12). Hoc ideo anima facit uel fieri permittit ut nos excitet sicut aquila ad ascensionem animi et profectum uigoris. Sicut aquila prouocans etc., Ps. (Deut. 32, 11). Non ergo torpeamus amplius in nido peccati set faciat quilibet iuxta uerbum Jeremie figuratiue loquentis 49 (22) : ecce sicut aquila ascendet et uolabit et expandet alas suas super Bosram. In qua auctoritate tria tanguntur in quibus profectus spiritualis manifestatur. Primum est despectus et subpeditatio terrenorum ibi : ecce ascendet. Secundum est aspectus et contemplatio supernorum ibi : et sicut aquila uolabit. Tertium est respectus et sustentatio egenorum ibi : et expandet alas suas super Bosram, que interpretatur in angustia 1932 uel in tribulatione.

[a] De primo nota quod quanto aliquis plus ponit de terra sub pedibus suis, tanto altius ascendit. Sic quanto amplius terrena subpeditat et contempnit, tanto plus in spiritualibus proficit et altius ad Deum ascendit. Ps. (17, 10) : caligo sub pedibus eius et ascendit super |176vb| cherubin et uolauit. Cherubin interpretatur plenitudo scientie 1933 , et sunt clerici et uere simplices et ydiote aliqui qui terrena subpeditant et contempnunt, super cherubin ascendunt. Augustinus 1934  : « Ecce ydiote rapiunt celum, nos autem cum litteris nostris demergimur in infernum. » De isto spirituali profectu et ascensu per contemptum et abiectionem terrenorum habebamus in natura familiare exemplum quod est certum experimentum. Accipiatur ouum unum et per modicum foramen in testa factum, euacuetur tota sua medulla naturali, postea obturetur et impleatur rore et modica cera et aliquo tali claudatur, et tunc ponatur ad pedem haste eleuate in tali tamen dispositione et situ quod radius solis directe percussiat super testam. Videbis quod uirtute solis rorem calefacientem testa ascendit usque ad summitatem baculi uel haste. Sic spiritualiter cor humanum ad litteram quasi figure oualis, si euacuetur tota sua naturali medulla, id est omni carnali affectione et terreno amore, ut impleatur rore gratie, obturetur etiam cera et desiderio ceteris dulcedinis uel aliquo alio scilicet timore inferni, tunc ponatur per profundam meditationem et situetur in pede baculi crucis ubi potissime radius solis incidit, ubi feruor diuini amoris maxime apparuit. Cor sic calefactum usque ad summitatem baculi siue haste ascendet usque ad diuinitatem que fuit supprima |177ra| uel usque ad gloriam que terminauit Christi Passionem. De hoc ascensu cordis ad Deum per euacuationem terreni amoris dicitur in Ps. (23, 3-4) : quis ascendet in montem Domini etc. innocens manibus et mundo corde.

[b] Secundo est aspectus et contemplatio eternorum. Sicut aquila uolabit, contemplatio uolatus dicitur pro tanto quia sicut auis uolans aerem uerberat et subintrat. Nec tamen aer in aliquo leditur, ymmo remanet integer ut uidetur propter quod inter difficilia ad cognoscendum enumerat sapiens (Prou. 30, 19) : uiam aquile in celo. Sic cor humanum, quando de re aliqua cogitat, rem aliquam subintrat nec res ipsa in aliquo leditur nec alicui patet uia per quam ingreditur, et ideo contemplatio uolatus dicitur. Iterum illud quod facit auem uolare plume sunt, que non sunt de natura auis nec pili hominis, set sunt superfluitates quedam ad uolandum ordinate que ideo uolare faciunt, quia infra se aerem continue recipiunt, cuius natura est ad locum suum tendere et corpus cui inheret substentare et portare. Vis scire utrum plume que faciunt cor uolare species rerum intelligibilium relicte sunt ? Quando enim oculus uidet aliquam rem, statim pluma una radicatur in corde, species scilicet rei illius que non est de natura intellectus set est superaddita ut faciat cor per rem illam uolare et de re illa cogitare. Virtute enim continet rem totam et inclinat intellectum in eam. Nota autem : quecumque plume faciunt auem uolare in altum quia non ille plume |177rb| que mutantur set alie, set species rerum numerabilium secundum quas cor humanum frequenter mutatur, non faciunt cor uolare in altum set ale contemplationis. Et ideo dicitur : sicut aquila uolabis. Aquila enim inter omnes aues altius uolat et hoc ei contingit propter fortitudinem uisus in quo preeminet ceteris auibus. Videt enim solem in rota absque lesione aliqua. Set quid est rota solis radii solares ? Quanto magis elongantur a sole ? etc. ut habes in sermone 1935 de Assumptione In hac die tua etc. Tunc applica quod quanto homo in hac mortali uita melius uidet et contemplatur perfectius rotam solis, omnes bonitates et perfectiones in Deo unitas et in creaturis diuersas, tanto plus terrena contempnit et in amore Dei amplius proficit et ideo altius uolat uel ascendit, in Job (39, 27) : eleuabitur aquila et in arduis ponet nidum suum.

[c] Tertium est in quo attenditur spiritualis profectus scilicet respectus et sustentatio egenorum ibi (Jer. 49, 22) : extendet alas suas super Bosram que interpretatur in angustia 1936 uel in tribulatione. Auis enim, quamdiu tenet plumas et alas suas clausas, solum corpus suum cooperit, nulli proficit nisi sibi set quando alas expandit, tunc pulli deplumati subintrant, fouentur et calefiunt ibi. Dixi autem quod plume non sunt de natura auis set sunt superfluitates addite. Plume ergo sunt bona fortune superaddite bonis nature. Aues plumas multas et alas habentes sunt diuites in temporalibus habundantes, set |177va| pulli deplumati sunt pauperes et egeni. Set sunt diuites aliqui qui alas et plumas suas tenent ita clausas quod nullo modo uolunt eas pauperibus expandere. Narra de archydiacono 1937 quem puer rogauit, cum cominaretur ei, quod portaret eum secum : « Domine, inquit, pro Deo non ponatis me in archa uestra », rationem subiungens : « Audiui, inquit, quod quicquid ibi ponitur in perpetuum non exibit. » Debent diuites ergo multas plumas et alas habentes expandere ut pulli deplumati, pauperes et egeni, protegantur sub alis eorum. Juxta illud in Ps. (60, 5) : protegar in uelamento alarum tuarum et alibi (Ps. 16, 8) : sub umbra alarum tuarum. Protege nos. Inter autem omnes homines mundi qui magis proprie plumas habent sunt clerici. Plume, ut dixi, sunt superfluitates addite : si layci homines, diuites, milites uel mercatores habent multas diuitias, non sunt eis superflue quia debent filiis thesaurizare, set uir ecclesiasticus qui unus est et secundum non habet et tamen congregare non cessat, qui thesaurizat et ignorat cui congregat etc. in Ps. (38, 7), talis proprie habet plumas et alas quas debeat expandere in Bosram. Ad litteram : quicquid habet ultra uictum et uestitum totum est plume superflue. Totum est pauperibus errogandum. Figuram habemus ad hoc Ex. 26 (25, 20) ubi dicitur quod cherubin utrumque latus propitiatorii tegebant expandentes alas suas et aperientes oraculum. Cherubin plenitudo sciencie interpretatur 1938 , qui debent esse clerici uiri ecclesiastici, |177vb| qui debent alas suas expandere ad sustentationem pauperum, ut inueniat diem sibi propitiam et alis a quibus bona ecclesiastica habuerunt. Set notandum quod preter illa cherubin que olim fecit Moyses in tabernaculo, Salomon alia postmodum fecit in templo et in hoc conueniebat ultima cum primis quia utique expandebant alas suas set differebant, quia duo prima habebant uultus suos uersus propitiatorium, duo ultima ad exteriorem domum. Sic recte est de uiris ecclesiasticis antiqui et moderni temporis : utique expandebant alas et multa expendunt set aliter et aliter quia primi habebant alas et uultus uersus ad propitiatorium inexpensis quas faciebant, habebant oculos ad propitiatorium, expendebant bona sua in sustentatione pauperum, set hii habent uultus uersus ad exteriorem domum quia non propter Deum set propter fauorem et honorem mundanum, propter fastum totum patrimonium crucifixi hodie expenditur in pompis et apparatu uestium, in fallatis equis, in superfluitate ciborum, in donariis meretricum, hoc non est alas expandere, scilicet in Bosram. Est ergo tertium in quo attendit spiritualis profectus, scilicet respectus et sustentatio egenorum. Ps. (Deut. 32, 11) : expandit alas suas et assumpsit eum etc. Set quid 1939 facit illud ad spiritualem profectum scilicet respectus et sustentatio egenorum ? Certe multum. Nota quod debiles et impotentes qui non possunt incedere nisi |178ra| cum auxilio baculorum, qui gallice potentias uocantur, quando uident arborem multis fructibus onustam, ut deiciant ad se fructus, deponunt potentias et proiciunt eas ad arborem, et quanto plus proiciunt, tanto habundantius fructus ad se sentiunt. Potentie quibus inuituntur debiles, contracti sunt peccunie in quibus confidunt diuites auari. Unde dicitur de illo rege diuite Arphasas, Judit. 6 (1, 4), quod gloriabatur quasi potens in potentia sua set alii diuites qui non possunt sursum ascendere iuxta illud : quod difficile qui peccunias habent in regnum Dei intrare, Mt. X (23). Item quicumque uolunt habere de fructu ligni uite, quod est plantatum in medio paradysi, debent potentias suas deponere et proicere pauperibus, quia quanto plus proicient, tanto habundantius fructum recipient. « Amen dico uobis : quod uos qui reliquistis omniaet secuti estis me, centuplum accipietis et uitam eternam possidebitis 1940  ». Quod nobis contingat.

Notes
1930.

Exemplum 18.

1931.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 66.

1932.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 86 (sub nomine Bosor).

1933.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 74.

1934.

Manipulus florum, Meritum C (Augustinus super Mattheum 11).

1935.

Sermon 65.

1936.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 86.

1937.

Exemplum 19.

1938.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 74.

1939.

quid] quit P.

1940.

CAO, 3, 5502, S. Pauli, Comm. Evangelistarum, Comm. Apostolorum.