Sermon 78

Saint François.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 178ra-180vb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 187v.
Plan :
Thème – Les différents degrés de parenté. Saint François fait partie des consanguins du Christ :
en lignée collatérale
en lignées ascendante et descendante
I – Dieu l’aime comme son semblable.
II – Dieu élève l’humble.
III – Il le conduit au ciel.
F. 178ra : Amice ascende superius, Luc. XIIII (10).

[Thème] Gradus propinquitatis inter carnales consanguineos et amicos in triplici linea solent computari collateralium, descendentium et ascendentium, et differunt tamen quia primus gradus in linea collateralium est fratris cum sorore uel duorum fratrum ; primus in linea descendentium est patris ad filium, secundus ad nepotem et sic descendendo ; primus in linea ascendentium est filii ad patrem, secundus ad auunculum et sic ascendendo, ita quod linee ascendentium et descendentium non sunt due |178rb| secundum rem set una tantum duplicata secundum duplicem computandi modum. Hoc ideo dixi quia sicut inter carnales consanguineos et amicos sunt gradus propinquitatis distincti, sic inter spirituales amicos de quibus Christus dicit : uos amici mei estis etc., Joh. XV (14). Sunt ergo gradus propinquitatis diuersi, non sunt enim omnes equaliter Deo propinqui et dilectionem graduum ipsemet annuit, Mt. XII (49-50) : quando extendens manus in discipulos dixit : ecce mater mea et fratres mei, quicumque fecerit uoluntatem Patris mei qui in celis est, ille meus frater et soror. Ecce linea collateralium, et mater est, ecce linea ascendentium et descendentium. Siue autem computemus gradu propinquitatis in linea collateralium sicut in linea ascendentium et descendentium, semper inueniemus quod beatus Franciscus inter Christi consanguineos : quantum ad [primum] tenet primum gradum.

[a] Computamus primo in linea collateralium. In hac linea beatus Franciscus quantum ad duo tenet primum gradum, primo quidem quia consanguinei dicuntur qui communicant in sanguine, unde proprie consanguinei sunt martires qui lauerunt stolas suas in sanguine agni, illi communicant in sanguine cum Christo ; pro cuius enim amore sanguinem suum fuderunt, sicut Christus econtrario : dilexit nos et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apoc. primo (5). Isti sunt bene consanguinei et amici quia maiorem autem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Jo. 15, 13). Set numquid inter istos beatus Franciscus martir mente et |178va| corpore desiderio tenet primum gradum ? Vere sic aliquo modo si computemus in linea collateralium, ymmo solus ipse fuit proprie sanguineus a latere : non solum in manibus eius et pedibus apparebant stigmata clauorum, ymmo etiam in latere eius, ac si fuisset Christi lancea perforatum, uulnus quodam rubeum apparebat quod sepe sanguinem sacrum effundens, tunicam eius et femoralia respergebat. Hoc non legitur de aliquo alio sancto. Ergo in linea collateralium ipse tenet inter Christi sanguineos primum gradum ut dicatur de ipso et beato Francisco illud Heb. II (14) : pueri a puritate dicti communicauerunt carni et sanguini. Ecce duo sanguinei. Adhuc quantum ad aliud tenet primum gradum in hac linea beatus Franciscus. Linea enim collateralium in qua primus gradus est fratris cum sorore uel duorum fratrum, est caritas. Caritas fraternitatis maneat in uobis, ad Heb. XIII (1). Caritatem fraternitatis adinuicem diligentes, Jo. III (Rom. 12, 10). Quantum ad hoc tenuit beatus Franciscus in hac linea primum gradum et suppremum quia ipse considerans quod illi qui tenent in hac linea primum gradum sunt frater et soror, qui ab eodem patre immediate originem trahunt, uidens insuper unum principium originis commune sibi et omnibus creaturis, quamlibet creaturarum quamcumque minima appelauit fratrem aut sororem, sicut patet in pluribus locis in sua legenda. Quando predicauit auibus, dicebat fratres uolucres et continue ante etiam imposuit silentium hyrundinibus suo garritu sermonem suum in |178vb| pedibus dixit 1941  : « Sorores hyrundines, usque modo satis loqute estis etc. » Quantum ad animalia etiam bruta, ipse efficiebatur quidem caritate fraterna agnos quod ducebatur ad uictimam, ipse quandoque redemit memor illius agni immaculati qui se ipsum optulit uictimam pro peccatis nostris. Similiter etiam uice uersa, animalia bruta uidebantur ad eum affici amicitia quadam fraterna, sicut in multis factis patet in legenda sua. Si ergo frater et soror tenent gradum primum in linea collateralium, patet quod beatus Franciscus tenet in hac linea gradum suppremum reputans omnem creaturam fratrem aut sororem ultra modum communem hominis, Prou. XIIII (18, 24) : uir amabilis ad societatem magis erit amicus quam frater si plus quam frater. Ergo ultra primum gradum computemus.

[b] Secundo in linea ascendentium et descendentium. Linea est humilitas. Humilitas enim est una secundum rem, uariata secundum modum, una secundum rem quod ille idem qui descendit inferius per ueram humilitatem ascendit superius ad gloriam celestem, Eph. IIII (10) : quod autem ascendit quidem est nisi quia descendit primum etc. : qui descendit ipse est et qui ascendit, secundum modum computandi duplicem. Deus enim computatur ordine retrogrado quem computemus nos quia illi qui computant ascendendo superbos uidet qui reputatione sua super ceteris altiores. Gregorius 1942  : « Tanto sit quilibet uilior Deo quanto pretiosior sibi ; tanto pretiosior Deo quanto propter eum |179ra| uilior sibi. » Exemplum in primo angelo qui uolens tenere primum gradum in linea ascendentium dicens (Is. 14, 13) : ascendam super astra Dei exaltabo solium meum. Tenet infimum gradum in linea descendentium. Exemplum econtra de beato Francisco qui, uolens tenere gradum infimum in linea descendentium, uerecundebatur ualde quando inueniebat aliquem pauperiorem se, bene computauit ipse in linea descendentium, quando ordinem suum appellauit ordinem minorum et superiores ordinis prelatos uocauit ministros. Et ideo econtrario in linea ascendentium Deus posuit eum in gradu ualde alto, quod fuit ostensum in uisione cuidam socio suo oranti cum eo : uidit inter multas sedes in celo unam ualde nobilem mirabili gloria refulgentem et cum apud se admiraretur cuius esset sedes illa nobilissima, « audiuit uocem dicentem sibi : sedes hec unius de ruentibus et nunc seruatur Francisco humili 1943 . » Hec uisio cum linea ascendentium et descendentium supradicta fuit optime figurata in Gen. (28, 12) ubi Jacob uidit scalam stantem super terram cuius cacumen attingebat ad celum et angelos ascendentes et descendentes per eam. Scalam per quam angeli nunc ascendunt et descendunt et cuius culmen attingit celum est humilitas. Linee utique ascendentium et descendentium de qua Ambrosius 1944  : « Nihil excelsius humilitate, que quasi superior nescit extolli, quia nemo illud affectat quod in se |179rb| iudicat. » In hac scala primo ascendunt angeli, postea descendunt. Set beatus Franciscus econtrario : primo descendit in tantum quod secundum compotum et reputationem suam, inter amicos et propinquos Christi tenuit infimum gradum in linea descendentium. Nunc autem de ordine retrogrado Deus computat eum inter primos ac magis propinquos in linea ascendentium unum prebens ei locum de quo cecidit angelus dicens : amice ascende superius. Similem suum diligit, amice, humilem suum erigit, ascende, nobilem situm porrigit illum scilicet a quo angelus cecidit, superius.

[I] De primo nota quod ymago, figura seu similitudo sigilli faciliter imprimuntur cere molli necdum solum cere molli imprimitur, uerum etiam pergameno subtili seu pellicule tenui, si cere superponatur. Verum est quod non est sigillum aliquod ita autenticum quod non falsificatur quandoque set falsarii incurrunt penam grauem ualde. Spiritualiter cera mollis est cor beati Francisci (Ps. 21, 15) : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio uentris mei. Sigillum autem cuius ymago debet imprimi humano cordi est sigillum crucis Crucifixi. Can. VIII (6) : pone me ut signaculum super cor tuum. De hoc signo dictum est Moysi in figura Num. XXI (8) : fac serpentem eneum et pone eum pro signo, serpens eneus quia figura serpentis tamen ueneno serpentino caret significat Christum qui uenit in similitudinem carnis peccati et tamen peccatum non fecit etc. |179va| Ad litteram ipsemet comparat se serpenti eneo : sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto etc., Jo. III (14). Serpens iste positus est pro signo Luc. II (34) : positus est hic etc. et in signum cui contradicitur. Ymago et similitudo huius sigilli non solum impressa cere molli, scilicet cordi beati Francisci, quod ad modum cere mollis totum liquefiebat in amore crucifixi, uerum etiam pellicule tenui superposite cere molli. Pellicula qua tegitur cera mollis, id est mens humana, est caro nostra. Job (10, 11) : pelle et carnibus uestisti me. Pellicula autem beati Francisci ita erat attenuata uigiliis, ieiuniis et laboribus multis quod dicere potuit Christo (Gal. 2, 19) : confixus sum cruci, et ideo non solum in eius mente, uerum etiam in exteriori cute fuit impressa ymago crucifixi et eius figura ut dicere posset (Gal. 6, 17) : ego stigmata Domini Jhesu in corpore meo porto. Cum ergo omne simile diligit sibi simile et beatus Franciscus fuit crucifixo similius, merito potest dicere Christus de eo illud Can. (5, 16) : talis est dilectus meus et ipse est amicus meus. Talis, inquam, sicut ego sum. Ergo suum similem diligit. Verum est quod illud sigillum quandoque fuit falsificatum, quamuis ualde autenticum. Quidam enim dubitauerunt ne negotium illud esset ficticium, set isti tamquam falsarii sigilli regis grauiter sunt puniti. Narra de quodam canonico in quadam ciuitate qui, cum iuisset ad ecclesiam et uidisset ymaginem beati Francisci |179vb| depictam cum stigmatibus illis, statim cepit dubitare et hoc pro impossibili reputare, qui statim punctus adeo sentit in manu sinistra ictum percussure et sensit sonitum quasi esset spiculum egrediens in balista. Tunc deposita cyrotheca inuenit foramen in manu de quo ardor importabilis exibat nec tamen 1945 in cyrotheta uestigium aliquod apparebat 1946 . Cum autem hunc dolorem biduo sustineret, multis ad se uocatis narrauit quomodo propter plagam dubitatis quam habuerat in mente, fuisset sic uulneratus et plagatus in carne et petens ueniam a beato Francisco, et se firmiter credere confidens curatus etiam statim sic quod nec dolor nec uestigium aliquod postea remanserit, figuratur beatus Franciscus singularis Dei amicus et per Moysem assumptum de aquis cui Dominus loquebatur facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum. Ad litteram solent amicis secreta reuelari. Beatus autem Franciscus multas reuelationes diuinas habuit. Unde absentium [est] presentium secreta et futura multa cognouit, ipse est alter Abraham de quo Jac. I (2, 23) : amicus Dei appellatus est Abraham. Primo uocatus [est] Abram ita quod defficiebat in littera et aspiratione. Sic beatus Franciscus ante conuersionem suam non fuit homo multum litteratus set post conuersionem habuit litteras diuinitus inspiratas. Unde ipse Abraham pater uidens 1947 et pater multarum gentium |180ra| set iste singulariter amicus Dei appellatus est, hoc de primo.

[II] De secundo nota quod quanto aliquis plus ponit de terra sub pedibus suis, tanto altius in celum ascendit. Maximus autem subpeditator et contemptor terrenorum fuit beatus Franciscus qui nihil terrenum reputauit suum set solum sibi mutuo commodatum. Narra quomodo cum semel quia infirmus fuerat, mantellum unum super tunicam portaret, inuenit pauperem nudum, tunc dicit 1948 socio suo : « Mantellus iste huius pauperis est. Mutuo enim illum receperamus donec contingeret uos inuenire magis indigentem. » Unde mantellum exuens pauperem illum induit. Figuratus optime beatus Franciscus qui sic mundum subpeditauit per illum Jacob de quo dixit Esau qui interpretatur 1949 uanus et significat mundum in quo nihil est nisi uanitas. Ecces. Primo (2) : uanitas uanitatum etc. Subplantauit me inquit en altera uice (Gen. 27, 36). Ubi notandum quod Jacob uolens secunda uice subplantare Esau fratrem suum, induit se uestibus alienis quarum fragrantiam statim cum pater sensit, dixit : ecce odor filii mei etc. et in Gen. (27, 27). Jacob subplantator significat 1950 beatum Franciscum qui, ut perfecte subplantaret mundum, induit se uestibus alienis quarum fragrantiam statim cum pater sensit dixit : ecce odor filii mei etc. in Gen. Jacob subplantator ea perfecte abdicauit omne terrenum quod etiam uestem qua induebatur non reputabat suam, set sibi ab aliquo commodatam, et fratres |180rb| sui nihil quod habeant reputant suum. Dicunt quod totum est domini pape, totum est alienum. Iste indutus sic aliena ueste subplantauit mundum en altera uice. Primo siquidem subpeditat ipsum in sua conuersione quando coram ipso terminatis se omnibus uestimentis et femoralibus et restituens ea patri ac omnibus paternis bonis renuntians dixit 1951  : « Usque modo uocaui te patrem in terris, amodo possum dicere : Pater noster qui est in celis etc. » Video legenda subplantauit eum altera uice indutus aliena ueste. Cum enim in iuuentute in orto nudus super terram iaceret et se omnibus indumentis etiam femoralibus spoliari fecisset, dixit fratribus astantibus : « Ego feci quod meum erat, doceat uos Deus quod uestra interest. » Quod uerbum intelligens unus de astantibus optulit ei tunicam, femoralia et cordam, dicens 1952 fratri isti : « Tibi tamquam pauperi acomodo ea que recipias obedientie sancte mandate. » Tunc uir sanctus et gauisus est ualde uideri se subpeditasse omne terrenum quod etiam indumentum non haberet nisi ab aliquo acommodatum. Ecce ergo Jacob qui indutus alia ueste subplantauit Esau en altera uice. Iterum Jacob indutus ueste odorifera est beatus Franciscus, unde dicas de hoc, sicut habes in sermone 1953 Benedixi ei et erit benedictus. Concludas quod beatus Franciscus tantum de terra posuit sub pedibus quod subpeditauit omne terrenum, ideo ascendit altius uersus celum, eleuatus a terra non solum mente |180va| set etiam corpore, quandoque propter altam contemplationem celestium, ut sibi congruat illud prius dictum (Ps. 17, 10) : caligo sub pedibus eius, quantum ad subpeditationem terrenam. Et ascendit super cherubin et uolauit (Ps. 17, 11) in contemplatione diuinorum. Cherubin, plenitudo sciencie 1954 , significat clericum multis bonis plenum. Narra quomodo semel interrogatus a quodam doctore theologie de quadam subtili questione, ita subtiliter et clare respondit quod doctor ille pre admiratione dixit 1955  : « Theologia istius hominis altius aquila contemplationis uolat in celis, nostra theologia pedibus graditur super terram. » Unde sibi congruit illud Job XLIX (Jer. 49, 22) : ecce sicut aquila ascendit et uolauit et exponeret alas suas super Bosram. Auctoritatem hanc habes exposita in collatione 1956 que incipit Amice etc. et sunt ibi multa que possunt applicari ad beatum Franciscum.

[III] De tertio nota quod locus ab inferiori ad superius tenet constructiue etc. ut habes in collatione predicta, in alia que incipit Sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis (Hebr. 1, 3), et pro concordantia uel figura poteris inducere quod beatus Franciscus habuit argumentum superius et inferius, Job XV (19). Item potes assignare causam quare locus a superiori ad inferius tenet destructiue et non constructiue quia cito deficit, ymmo non constituitur altum edificium nisi iacietur 1957 primo fundamentum. Ideo Cassiodorus 1958  : « Nullo modo poterit in anima nostra uirtutum structura consurgere, nisi prius iacta fuerunt uere humilitatis corde nostro fundamenta, que firmissime 1959 collocata perfectionis et caritatis |180vb| culmen ualeant sustinere. » Figura in Pe. XLI (Eze. 41, 7) : latius erit templum in superioribus et sic de inferioribus ad superiora ascendebatur. Superbia de supernis celestibus ad yma precipitat, ab ymis ad alta leuat angelos in celo ad tartara corruit, hoc in mundo ad celum ascendit. Ubi nos perducat.

Notes
1941.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, XII, 3-4 (Fontes franciscani, p. 882-883).

1942.

Manipulus florum, Humilitas N (Gregorius libro 18 Moralium) ; Gregorius Magnus, Moralia in Job, XVIII, 38 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 925).

1943.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, VI, 6 (Fontes franciscani, p. 827-828).

1944.

Manipulus florum, Humilitas H (Ambrosius super Lucam libro 7) ; Ambrosius, Expositio euangelii secundum Lucam, VIII, 40 (M. Adriaen, SL 14, 1957, p. 312).

1945.

nec tamen] nec tamen add. P.

1946.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, VI, 8 (Fontes franciscani, p. 828).

1947.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 61.

1948.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, VIII, 5 (Fontes franciscani, p. 845-846).

1949.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 65.

1950.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 67.

significat] significat add. P.

1951.

Bonauentura, Legenda major sancti Francisci, II, 4 (Fontes franciscani, p. 790).

1952.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, XIV, 4 (Fontes franciscani, p. 903-904).

1953.

Sermon 49.

1954.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 74.

1955.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, XI, 2 (Fontes franciscani, p. 870).

1956.

Sermon 77.

1957.

iacietur] iaciatur P.

1958.

Manipulus florum, Humilitas AS (Johannes Cassianus libro 12 de spiritu superbie) ; Johannes Cassianus, De institutis coenobiorum et de octo principalium uitiorum remediis, XII, 32 (M. Petschenig, CSEL 17, nouv. ed. 2004, p. 230).

1959.

firmissime] firissime P.