Sermon 79

Saint François.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 180vb-183ra.
Plan :
Thème – Les chemins qui ont mené saint François à Dieu.
I – La contemplation de Dieu.
Division 2 (Ps. 54, 7-8)
la fuite du monde et l’abandon des biens
l’éloignement du monde
l’apaisement du cœur
II – L’ordre du monde.
III – L’amour de Dieu.
F. 180vb : Volauit ad me unus de seraphin, Ysa. 6 (6).

[Thème] Illud quod maxime facit auis uolare ad predam est ardens desiderium circa predam, hinc est quod auceps uolens incitare auem ad uolandum debet dare sibi modicum de preda, quia talis angustia auget desiderium et ardorem. Franciscus ardebat tanto cordis desiderio circa predam suam, scilicet Christum. Luc. (24, 32) : nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jhesu. Ratio est : ignis inclusus calidior est, ideo illud [quando] continetur, facit ardens et feruens in tantum quod ipsum quem disrumpit sicut ignis inclusus infra uiscera nubis tenuis subtilem nubem diuidit et disrumpit. Suo ardore in terram illustrat suo splendore sicut patet in choruscatione. Ignis diuini amoris in Francisco fuit inclusus. Ideo fuit tanti ardoris et feruoris quod latere non potuit, ymmo nubem sui corporis, nubem uerum per penitentie austeritatem subtiliatam et attenuatam dirrupit et fregit, et sic suo fulgore mundum illuminauit et inflammauit. Unde bene potest dicere de igne diuini amoris illud Jere. secundo (20, 9) : factus est in corpore meo tanquam ignis estuans dansque in ossibus meis. |181ra| Et defendere non sustinens, ignis diuini amoris inclusus in Francisco tantum fuit ardens et feruens quod non sic potuit latere in corde quin exterius appareret in corpore. Exemplum de stigmatibus 1960 . Econtra ignis mundani amoris non solum non apparet exterius in corpore, ymmo, quod est peius, extinguitur interius in corde. Ratio est nubes : quandoque est nimis spissa et aquosa ita quod ignis latens exire prohibetur, ymmo extinguitur. Sic quando nubes corporis est nimis crassa dilatata, tunc ignem caritatis non solum permittit apparere exterius in opere set ipsum interius extinguit in corde. Sic loquitur Crisostomus 1961 , libro de Compuctione cordis dicens : « Sicut impossibile est quod ignis inflammetur in aqua, ita impossibile est compuctione cordis uigere in deliciis. Contraria enim hec sibi inuicem sunt. » Unde tales uoluptuosi optime figurantur (II) Mach. I (19) per puteum, in quo tres uias in quibus Franciscus uolauit ad Christum.

[I] Prima fuit contemplatio speculationis diuine superne. Volauit auis citius et securius, consequitur predam uolando ad celum sursum quam animal terrestre peditando deorsum quod non tenet laqueum rethe. Prou. I (17) : frustra iacitur rethe etc. Animal uero peditans in terra frequenter impeditur et tenetur laqueo. Job 19 (18, 9) : tenebitur planta eius laqueo. Sic multo securius sequuntur uolantes sursum per contemptum terrenorum et contemplationem celestium quam peditans deorsum se ipsos in terrenis negotiis implicando. Job 9 (18, 10) : |181rb| absconditum est in terra pedica eius. Dictum est hominibus terrenis : abscondit laqueos peditam sicut uenator animalium. Quedam animalia astuta que habitant in foueis, sicut uulpes que multa mala facit uineis et segetibus uastando, quarum refugium est in ingressu fouee, unde recurrendo ad foueam putant se latere. Quod uidens uenator ante foueam abscondit laqueum a quo uulpes retinetur et capitur, non potens ad foueam peruenire. Sic quidam uulpini astuti faciunt multa mala bona pauperum deuastando. Figura per uulpes, Judit. 6 (15, 4) : Sampson cepit uulpes etc. que destruxerunt uineas, segetes etc. Isti ponunt refugium, spem salutis, in ingressu fouee, hoc est in statu senectutis uel deliberate mortis. Tunc proponunt penitere, totum emendare set demon ante foueam abscondit laqueum, confidentibus in fouea senectutis parat laqueum cupiditatis quo senes restringuntur, ita retinentur quod nihil omnino possunt emendare nec dare. Seneca 1962  : « Cum cuncta uicia senescunt in homine, sola cupiditas iuuenescit. » Confidentibus in morte deliberata paratur laqueus et mors subita improuisa te sanus percutitur. Hac animaduersione peccator ut modo obliuiscitur sui qui uiuens oblitus est Dei. Beatus Franciscus omnia terrena contempsit. Exemplum 1963 quia coram episcopo renuntiauit omnibus et patri carnali restituit, ideo |181va| secure et libere uolauit ad Christum secundum consilium : Ps. d (54, 7-8) : uolabo et requiescam. Ecce elongaui fugiens. Ubi commendatur a tribus que debet habere : purum contemplatiuum mundi statum formidare fugiens.

[a] Oculus clarus maxime debet cauere puncturam quia ipsum uulnerat et excecat. Status mundi est clauus pungens, oculum cordis ledens. Figura Num. 33 (55) : erunt in uobis quasi claui in oculis et lancee in lateribus. Dictum est de habitatoribus terre, unde mundus temptando pungit sicut clauus, lancea in qua punctione se ipsos interimuntur quasi balena 1964 , de qua legitur quod uenator eam pungit exterius, dimittens lanceam intra uulnus, quod ipsa sentiens non laborat excutere lanceam, ymmo descendens ad profundum maris confricat se ad terram et lanceam sibi infigit, in tantum quod se ipsum interficit. Sic mundus per temptationem corpus exterius pungit et uulnerat. Dan. 13 (10) : erunt ambo uulnerati amore eius. Modo licet mundus possit exterius uulnerare, in nobis non est assensum prebere uel negare. [Bernardus] 23 : « Potest inimicus excitare temptationis motum set in te dare uel negare consensum 1965 . » Modo sunt quidam fatui qui sentientes temptationis puncturam, non excutiunt eam nec fugiunt, ymmo in ea se profundant et immergunt in tantum quod se ipsos consentiendo interimunt, figurati per armigerum Saul de quo I Reg. 31 (I Paral. 10, 5) dicitur : irruit hic in gladium suum et mortuus est. |181vb| Franciscus puncturas mundi et temptationes fugit, id est fugiens mundus latuit. Nota : Franciscus de mundo fugit nudus, nihil secum mundanum portans, ideo fugit perfecte quia numquam retro respexit nec mundo potuit ipsum retinere. Figuratur per Joseph, dicitur Gen. 39 (12) quod relicto in manu eius scilicet Egyptie pallio fugit et egressus est foras. Sic multi fugiunt de mundo sicut dicitur de latrone de mercato qui, portans secum furtum, frequenter retro respicit, ex quo suspectus habetur propter hoc proponi Christum frequenter mundano retro se cogitando appetendo et tunc talis non fugit nudus set portat secum furtum aliquod. Mundanum furtum figuratur per Rachel (Gen. 31, 19) : furata est ydola patris sui. Ideo talis persona merito habetur suspecta, detinetur, capitur, occiditur. Sic Achor furatus est de anathemate, fuit precepto Domini lapidatus, Josue I 1966  ; debet ergo statum mundi formidare et perfecte fugere. Exemplo Dauid I Reg. 19 (18) : Dauid fugiens saluatus est.

[b] Secundo oportet mundum formidatum declinare, elongaui. Volens superna contemplari necesse habet a terrenis elongari. Gregorius 1967 V Moral. : « Mens ad contemplandum superna non perducitur nisi ab eis que exterius implicant studiose retrahatur. » In figura huius, quando Christus uoluit se, ab apostolis se elongauit. Luc. 22 (41) : ipse auulsus est ab eis etc. Ratio huius est : res licet sit modica, quando tamen est oculo nimis propinqua, impedit uisum |182ra| a uisione maioris rei, sicut digitus positus super oculum impedit uideri maius quam nullum angulum occupat in oculo, quando uero impedit a perfecta uisione, quia licet non occupat, tamen eius partem sic mundus licet sit et retardat, I Jo. 3 (11) : qui malefacit non uidet Deum. In quibusdam autem, licet mundus cor suum non totum ocupat, tamen perfecte per negatiuam et secundum quod mundus in corde eorum ocupat maiorem angulum, secundum hoc maius uel minus perfecte suum clare. Unde Thy. dicitur illud, Ex. 33 (20) : non poteris uidere faciem meam, id est habere contemplationem perfectam et claram. Non uidebit me homo et uiuet (Ex. 33, 20),uita scilicet mortali. Franciscus uidit Deum perfecta contemplatione. Nota exemplum quod Deus amicitiam omnium mundanorum ita ab eo fugauit quod nihil mundanum in corde eius et minimum angulum occupat, super quo Domino regnantur in Ps. (87, 19) dicens : elongasti a me amicum et proximum. Set non quidam elongant se a mundo non ut uere mundum fugiunt set simulatione, ut ipsum sequente melius accipiant, sicut homo quandoque simulat quod fugiat ut hostem sequentem postea capiat. Figura Judic. secundo (20, 32) quod filii Israel uolentes aduersarios superare et capere, fugam arte similantes inierunt consilium ut sic eos ad sequelam sui traherent. Unde statim habita oportunitate, qui prius fugam assimilauerant uersa uice ipsos qui fugauerant, sequebantur et ca|182rb|piebant. Sic multi ypocrite elongant se a mundo non ueraciter quod mundum respuant, set simulatorie ut ipsum sequentem melius capiant, probatio quod habita oportunitate, facta oblatione, mundum quem respuere uel fugere uidebantur, uersa uice amplexantur, unde eorum cursus exitus ad mundum iudicat quod sic est. Fugiebant ut melius caperent. Unde Hugo de Sancto Victore 1968  : « Quidam honores fugiunt ut honores obuiant, subesse eligunt ut preesse possunt. Sepe enim ut gloria acquiratur, contempnitur, et mundus ut optineatur relinquitur. »

[c] Tertio illud quod perturbat cor sedare, requiescam. Impossibile est cor nostrum diuina contemplari, nisi sedetur et requiescat a perturbationibus mundi. In figuram huius Apostolis ad contemplationem uocatis dixit Christus (Marc. 6, 31) : uenite seorsum in desertum locum requiescite. Ratio huius est : aere et commoto et nubibus obscuratis impossibile est solem et celum clare uideri. Unde ad uidendum ad celum clare oportet quietum et serenum esse aerem. Sic ad contemplandum diuina oportet quod mens nostra sit serena a mundi turbationibus, quietata ista est ratio, Gregorius V Moral. d 1969  : « Numquam contemplationem commotio iungitur nec preualet mens nostra turbata conspicitur ad quod uis usque tranquilla inheare. » Ergo oportet ad contemplationem cor habere serenum. Quomodo hoc possit fieri ? Patet sic. Aer propinquus terre uix potest esse serenus et quietus quia uentus illic |182va| flans nebulas eleuat, aerem commouet et perturbat. Set aer in tantum eleuatus a terra quod uentus non potest illic attingere, aer est quietus et serenus. Sic cor adeo terre propinquum quod uentus mundani honoris etc. Et illic flat per appetitum inordinatum, frequenter turbatur nec Deum contemplari potest. Jere. 4 (19) : sensus cordis nostri turbati sunt. Cor Francisci fuit ab omni terreno bono elongatum in tantum quod nullus uentus mundanus ad ipsum contingere poterat nec flare. Ideo quietum et serenum diuine contemplationi erat ydoneum ut merito dicatur de ipso illud 4 Reg. 4 (11) : diuertit in cenaculum et quieuit ibi, in cenaculum scilicet sue sciencie religionis. Nota exemplum de eius contemplatione.

[II] Secunda ratio siue uia qua Franciscus uolauit ad Deum [est] regulatio ordinationis eterne, unus. In omni multitudine ordinata est dare unum primum quod est mensura et regula aliorum. Sanctus ordo fratrum minorum est multitudo ad Franciscum ordinata 1970 et cum ipso. Luc. 2 (13) : facta est cum angelo multitudo militie, et iste ordo cum angelo Francisco ducente uitam angelicam est militia celestis. Probatio : militie terrene dantur terrena stipendia, sicut militibus regum principum et baronum ; militie uero celesti sicut sunt milites qui solum amore Dei et proximi militant, dant ecclesie stipendia spiritualia sicut sunt arma uirtutum in quibus armantur. 2 Cor. 4 (10, 4) : arma militie uestre non sunt corporaliaetc. Nam fortior militia |182vb| requiritur ad capiendum castrum quod hostis iam intrauit et ocupauit ad destruendum, auferendum munitionem quam ibi fecit, quam ad edificandum solum uel custodiendum iam edificatum. Militia huius ordinis non solum Christus habet edificare, id est parare corda exemplis eius predicationibus et doctrinis, non solum seruare iam edificata, set habet corda peccatorum que demon iam ocupauit capere omnem munitionem penarum cogitationum, suggestionum destruere et auferre. Unde fratres huius ordinis sunt de quibus consulitur, I Thy. I (18) : milites in illis militiam bonam. In ista multitudine et militia Franciscus est unus princeps et magister. Mt. 23 (8) : unus est magister uester. Magister carpentarius uolens lignum tortuosum gibbosum dolare et rectificare, applicat sibi funiculum, uolens lapidem grauem sursum trahere alligat enim funiculum. Sic corda in numero peccatorum primo gibbosa tortuosa dolata sunt et retificata per funiculum Francisci aut fratrum suorum, Jac. 2 (1) : in manu eius funiculum mensorum. Tunc mediante funiculo Francisci, murus, id est ordo fratrum minorum, exaltatus et infiniti peccatores tracti et eleuati apud Deum. In funiculis Adam traham eos in uinculis caritatis, Osee 11 (4).

[III] Tertio uia qua Franciscus uolauit ad Christum est scintilla dilectionis interne, de seraphin (Is. 6, 6) ardentes interpretatur 1971 . Scintilla ardens naturaliter mouetur et uolat sursum, uerum est quod impeditur a perfecto |183ra| uolatu quamdiu aliquid terrestre admixtum, Deut. 4 (39) dicitur : Dominus ipse est Deus in celo sursum etc. quousque contingant et stent cum Deo. Figura Ysa. 2 (6, 1) : uidi Dominum sedentem super solium excelsum et sequitur (Is. 6, 2) : seraphin stabat super illud. Unde beatus Franciscustotus ardens in Deum merito super omnia mundana uolauit quousque ad Deum uenit, Ps. (17, 11) : Cherubin et uolauit etc.

Notes
1960.

stigmatibus] stantinatibus P.

1961.

Manipulus florum, Delicie F (Crisostomus De reparatione lapsi).

1962.

Manipulus florum, Auaritia R (Hieronymus in quodam sermone).

1963.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, II, 4 (Fontes franciscani, p. 790).

1964.

Exemplum 20.

1965.

Manipulus florum, Temptatio AD (Bernardus sermone 39).

1966.

Non inveni.

1967.

Manipulus florum, Contemplatio E (Gregorius libro 5 Moralium).

1968.

Manipulus florum, Honor Q (Hugo).

1969.

Manipulus florum, Contemplatio F (Gregorius libro 5 Moralium).

1970.

ordinata] ordinato P.

1971.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 122.