Sermon 80

Saint Denis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 183ra-184ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 11ra-12ra ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 187v-188r.
F. 183ra : Merces uestra multa est in celo, Luc. (6, 23).

Mercatio que modo currit est talis quod mercatores qui uendunt ad credenciam multo plus lucrantur et carius uendunt merces suas quam illi qui statim uolunt habere solutionem suam, et tamen sic uendere non est mercatio pura, set est ibi usura. Hoc ideo dixi quia sanctus Job dat intelligere quod nos omnes in hoc mundo sumus mercatores. Loquens enim de homine pro statu uite istius dicit : sicut dies mercenarii dies eius, Job VII (1). Secundum ueritatem quilibet hic mercatur et per mercationes suas, id est merita sua, lucratur uitam consciencie uel mortem gehenne. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. 3, 8). Finita presenti uita, nundine sunt finite, Ecc. (Eccle. 9, 5) : mortui nichil nouerunt amplius nec habent ultra mercedem. Tunc enim non est tempus mercandi uel merendi, set est tempus recipiendi solutionem suam. Tunc dicitur (Mt. 20, 8) : uoca operarios et redde illis mercedem. Mundus ergo est nundine quedam mercatoribus plene et sunt nundine iste ita bone quod quilibet uolens potest ibi lucrari. Sola enim uoluntate ubi |183rb| facultas deest, homo potest uitam eternam mereri fortiori ratione ubi est uoluntas cum opere. II Paral. XV (7) : confortamini et non dissoluantur manus uestre erit enim merces operi uestro. Item nullus nisi uolens potest hic perdere. Vita enim eterna non amittitur nisi per peccatum mortale. « Peccatum autem adeo est uoluntarium etc… 1972  » Item nundine sunt ita bone quod quicumque perdit ibi aliquid in fine recuperat et plus satis lucratur recuperando quam prius perdiderat. Qui enim perdiderat animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit eam (Jo. 12, 25). Nota si uis de illo qui perdidit denarium paruum, ut habes in sermone 1973 Petite etc. Nundine huius mundi sunt talis conditionis quod mercatores qui uendunt ad credenciam lucrantur ualde multum. Econtra modicum uel nichil lucrantur illi qui statim uolunt habere solutionem suam 1974 , qui bona que faciunt non faciunt propter Deum nec propter premium futurum set principaliter propter mundi gloriam, illi non uendunt ad credenciam. Amen dico uobis receperunt mercedem suam (Mt. 6, 2). Exemplum de militibus qui tot patiuntur in torneamentis, de diuitibus qui tot expendunt in pompis et uanitatibus mundi : nichil lucrantur isti. Set econtra illi uendunt ad credenciam qui bona opera faciunt pure propter Deum et propter futurum premium quod exspectant. Hoc modo docet mercari Augustinus 1975 qui dicit : « Si uis esse mercator optimus, fenerator egregius, da quod non potes retinere ut accipias quod non |183va| poteris amittere. Da modicum ut accipias centuplum. Da temporalem possessionem ut accipias hereditatem eternam. » Vere uidetur quod nos non perdimus illud lucrum hodie nisi propter 1976 defectum credencie. Si enim crederemus lucrum esse tantum sicut scripture et sancti predicant, libenter et audacter exponeremus mercationi omnia que habemus. Bona fortune mercabimur et lucrum faciemus, Ja. IIII (13). Sic fecerunt mercatores illi, martires Christi, Dyonisius et eius socii. Ideo dicitur eis : merces uestra multa est in celo, ubi notantur tria. Primo il ount paradis achaté, ore il sunt en possessioun, quia merces uestra est ; il n’ount garde de poureor 1977 chescun ad bone porcioun, quia merces uestra est ; il sount venuz a sauveté et a seure mansioun, in celo.

Circa primum nota quod inter uenditorem et emptorem forum semper est nullum quousque denarius Dei sit traditus et receptus. Quandoque 1978 enim emptor pluries offert denarium Dei antequam uenditor uelit eum recipere. Set ex quo denarius Dei traditus est et receptus, oportet de cetero quod for teneat et quod emptor rei empte possessionem habeat. Hoc ideo dixi quia secundum Augustinum 1979 , « regnum celorum modo est uenale ». Venditor est Christus. Quilibet nostrum potest esse emptor. Unde 1980 Augustinus 1981 loquens in persona Christi dicit : « Venalem habeo etc. » Nota quod habes in sermone Habundat ministerium iustitie (II Cor. 3, 9). Postea |183vb| concludas quod for non tenet inter hominem et Deum nec homo habet possessionem regni celorum quam erit donec denarius Dei sit traditus Deo et ab eo receptus. Denarius Dei est anima Dei ymagine insignita, sicut in denario est ymago regia. Ostenderunt ei denarium(Luc. 20, 24). Sequitur : cuius est ymago etc. Homo non est in possessione firma regni celorum donec anima in morte est Deo tradita et ab ipso recepta. Non semper autem anima in manu uenditoris, hoc est in eius gloria, recipitur statim cum ab emptore traditur uel offertur. Ymmo diu stat in purgatorio, set hoc priuilegium spirituale habent martires quod denarius eorum 1982 statim recipitur cum offertur. Justorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt etc. (Sap. 3, 1-2). Et alibi : iusti autem in perpetuum uiuent et apud Dominum est merces eorum. Sequitur (Sap. 5, 16-17) : et accipient regnum decoris et dyadema speciei de manu Domini. Hoc de primo.

De secundo autem quomodo quilibet habet bonam porcionem, dicas sicut habes in sermone 1983 Quicumque spiritu Dei aguntur etc. ubi oportet alias concordancias querere 1984 , ultima concordancia potest esse : anima mea, multa bona habes reposita in annos plurimos (Luc. 12, 19).

De tertio nota quod mercator, quantumcumque habeat multas merces preciosas, numquam est in tuto : non est certus an debeat perdere uel lucrari, quamdiu merces sue et ipse sunt in mari. Sapiens comparat uitam hominis in hoc mundo uie nauis |184ra| in medio mari. Viam nauis in medio mari uiam uite (Prou. 30, 19 ; Jer. 21, 8). Ratio est quia super terram uie faciliter cognoscuntur etc. ut in prothemate 1985 Vidimus stellam eius. Homo igitur, quamdiu est in mari huius mundi, quantumcumque habeat multas preciosas merces, multa et magna merita, numquam est in tuto nec est certus de finali dampno uel lucro, de dampnatione uel premio. Nemo enim scit utrum odio uel amore dignus sit (Eccle. 9, 1). Ideo in hac uita presenti nullus debet de se presumere nec confidere de propriis meritis. Exemplum in illis duobus qui ascenderunt in templum ut orarent etc. (Luc. 18, 10). Set postquam sancti applicauerunt ad portum salutis ad celum. De cetero sunt in tuto : nichil amittere possunt. In celo enim neque erugo neque tinea demollitur ubi fures non effodiunt nec furantur. Ad illum portum applicauerunt hodie martyres gloriosi, Dyonisius et eius socii, ut dicant cum apostolis (Phil. 3, 20) : nostra conuersatio in celis est, et dicatur eis illud Mt. (5, 12) : gaudete etc. quantum merces uestra copiosa est in celis. Ad illum portum nos perducat etc.

Notes
1972.

Cf. Augustinus Hipponensis, De uera religione, XIV, 27 (PL 34, 133).

1973.

Sermons 24 et 25.

1974.

suam] illi statim uolunt habere solutionem suam add. B

1975.

Manipulus florum, Elemosina K (Augustinus in epistula).

1976.

propter] per B.

1977.

poureor ] pourete B.

1978.

quandoque] quoniam P.

1979.

Manipulus florum, Elemosina K (Augustinus in epistula).

1980.

unde om. B.

1981.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 93, 24 (E. Dekkers et J. Fraipont, SL 39, 1956, p. 1325).

1982.

eorum] eis B.

1983.

Sermon 63 bis.

1984.

querere] conuertere B.

1985.

Sermon 44.