Sermon 82

Omnibus sanctis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 185vb-188rb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 188r.
Plan :
Prothème – Comment obtenir une grâce.
Thème – Dieu règne sur le ciel et la terre :
En l’absence de Dieu, l’homme vit modestement sur terre.
Toute joie y est limitée.
Il se passe le contraire au ciel.
I – Tout le ciel est réuni en présence de Dieu.
II – Le mal est mis de côté.
III – Sa présence garantie la sûreté.
F. 185vb : Omnis multitudo sanctorum est, in ipsis est Dominus, Num. XVI (3).

[Prothème] Ille qui uult aliquam gratiam impetrare a rectore uniuersitatis proponit uel proponi facit petitionem suam in congregatione generali, in qua congregatione omnes magistri regentes conueniunt una cum rectore. Si igitur que petit possit |186ra| impetrare per congregationem generalem, rector non habet refutare, quin teneatur signo sigillare omnia. Congregatio autem generalis non omni die fit, ymmo contingit quandoque quod est tantum semel in mense. Hoc ideo dixi quia rector uniuersitatis Deus est, Dominus uniuersorum tu es, et de hoc rectore uniuersitatis dicitur in Ecclesiastico (Eccle. 5, 8) : uniuerse terre rex imperat seruienti. Magistri ac regentes sunt sancti cum Christo regnantes, Dan. (7, 22) : regnum optinuerunt sancti. Modo congregatio generalis non est apud nos omni die, ymmo nec semel in mense set tantum semel scilicet ista die. In festo enim omnium sanctorum omnes magistri regentes conueniunt, quoniam ecce reges terre congregati sunt conueniunt in unum (Ps. 47, 5), rector presens cum ipsis omnibus quia multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus. Ergo qui uult actiue gratiam impetrare debet in hac generali congregatione proponere petitionem suam, debet sanctos omnes in suum 2004 auxilium inuocare, quia ubi omnes magistri consentiunt, rector nescit eis aliquid refutare, quia non derelinquit sanctos suos dicitur in Ps. (36, 28). Pro gratia igitur rectoris habenda proponatis petitionem toti generali congregationi et dicat quilibet illum uersiculum : « Orate pro nobis omnes sancti Dei 2005  » etc.

[Thème] Omnis multitudo etc. Vulgaliter dicitur quod dominus ille miserabilis est de cuius presencia domus minus ualet. Communiter enim in presencia domini familia melius habet, in absentia autem domini familia parce uiuit nec umquam in |186rb| hospitio tenet aliquod magnum festum, quando dominus non est. Hoc ideo dixi quia Dominus noster Christus habet et tenet duo hospicia quorum uni semper presens est, alteri autem non. In domo patris mei mansiones multe sunt (Jo. 14, 2). Primum hospicium cui Dominus non est presens est mundus, in Jo. (17, 11) : iam non sum in mundo et hii in mundo sunt. Pessimam familiam habet istud hospicium quia multitudo hec pessima, Num. XIIII (27). Secundum hospicium cuius familia optima etc. semper presens est Dominus, est celum. Omnis multitudo sanctorum, ecce familia optima, et in ipsis est Dominus, ecce Domini presencia. In primo hospicio propter absenciam Domini familia uiuit parce et paupere nec umquam est ibi aliquod festum grande.

[a] Declaro utrumque : primo quidem quod familia parce et paupere uiuit in primo hospicio patet. Ille diceretur parce uiuere qui numquam comederet ad satietatem et qui semper plus esuriret in fine quam in principio mense. Sic recte uiuit familia huius mundi. Nam hii mundani numquam comedunt ad satietatem, numquam satiantur temporalibus bonis insatiabiles. Item in fine mense, hoc est in senectute, homines mundani plus esuriunt, magis sunt cupidi quam in iuuentute. Cum cetera uicia in nobis senescant, sola auaritia in senibus iuuenescit. Recte uidetur mihi de mundanis hominibus sicut de sompniantibus quibus uidetur quod panem uel cyphum in manu teneant quam optime comedant et bibant, |186va| et licet in hoc aliquam talem delectentur, plus tamen cruciantur, quia quanto plus bibunt, tanto plus appetunt. Finaliter quando expergefiunt, nihil habent in manibus et uenter eorum remanet uacuus. Sic mundani homines, incorporantes sibi bona fortuna, credunt ea optime tenere in manibus suis et quod nullus possit auferre ab eis, et licet in hoc medio delectentur, plus tamen incomparabiliter cruciantur quia continue congregant et non satiantur. Unde in Ecclesiastico (Eccle. 4, 8) : congregare non cessat nec satiantur oculi eius diuitiis. Finaliter autem expergefiunt in morte, inueniunt manus uacuas bonis temporalibus. Ps. (75, 6) : dormierunt sompnium suum etc. Inueniunt etiam animam uacuam bonis spiritualibus. Ysa. (29, 8) : sompniat esuriens et comedit, cum autem expergefactus fuerit, uacua est anima eius. Patet ergo quod familia primi hospitii uiuit parce et paupere. Tho. IIII (23): pauperem uitam gerimus. Causa huius est absentia Domini. Sicut enim dolium capax unius modii repleri non potest mensura minori, sicut homo cum sit capax Dei nullo sub Deo potest satiari. Augustinus 2006  : « Animam Dei capacem nihil minus Deo repleri potest. »

[b] Dixi secundo quod in hospicio mundi numquam tenetur aliquod magnum festum, omne enim gaudium mundi breue est et momentaneum. Job (20, 5) : gaudium ypocrite ad instar puncti. Nec mirum quod communiter omne grande festum precedet uigilia, postea prepos|186vb|ceraret, habet uigiliam precedentem, unde qui faceret debitum ordinem festum omnium sanctorum in ecclesia triumphante, scilicet Ps. (86, 7) : letantium omnium habitantium est in te. Vigilia illud festum precedens est uita presens. Et ideo illi qui uolunt facere festum in uita presenti, qui uiuunt in letitia et edia, ipsi preposcerant ordinem debitum, indubitanter facient uigiliam postea. Finaliter enim erunt in miseria et tristitia, Amos VIII (10) : conuertam festiuitates uestras in luctum et omnia cantica uestra in planctum. Hoc habetur diffusius in sermone 2007 Nunc clamemus. In signum huius quod tempus presentis uite non est tempus festi set uigilie, ecclesia de nullo sancto festiuat, quamdiu est in presenti uita. Ps. (73, 8) : quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Ecce quod in hospicio mundi numquam est aliquod grande festum et hoc totum propter absentiam Domini, quia sola presentia Dei plenum et perfectum gaudium affert humano cordi. Bernardus 2008  : « Illud est uerum et summum gaudium quod non de creatura et de Creatore concipitur, quod cum acceperis nemo tollet a te, cui aliunde comparata omnis suauitas dolor est, omnis iocunditas meror est, omne dulce amarum est, omne decor fedum est, omne postremo quod delectari potest molestum est. »

[c] In secundo hospicio, hoc est in celo, est totaliter econtrario. Ubi enim familia uiuit |187ra| habunde, in Ecc. (Deut. 11, 29) : introduxit te Dominus in terram optimam, ubi absque penuria comedes panem tuum et rerum omnium,Heb. (Deut. 8, 9), ubi est continue festum grande, ibi enim est multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium : gloria in excelsis Deo, in Luca (19, 38). Cantamus 2009 enim : « O quam felix illa ciuitas in qua iugis sollempnitas. » Ratio est quia Deo hospicii semper est presens ibi. In plenitudine sanctorum detentio mea (Eccli. 24, 16). Non possunt filii sponsi lugere quamdiu sponsus est cum eis, in Mt. (9, 15) et in Luca, toti familie huius hospicii et Domino ibi presenti. Mater ecclesia facit hodie festum grande de quo festo thema propositum loquitur cum dicit : omnis multitudo sanctorum est. Ecce tota familia huius hospicii, et in ipsis est Dominus, ecce presencia Domini ubi hoc festum apparet sollempne et precisum propter tria, propter totum celi collegium ibi congregamini, omnis multitudo, propter cunctum mali contagium ibi segregamini, sanctorum est, propter tutum Dei consortium eis aggregamini, in ipsis est Dominus.

[I] De primo nota quod totum collegium seu totus conuentus religiosorum congregari solet spiritualiter in duobus locis. Primo in capitulo, ubi est locus penitentie et purgationis, secundo in refectorio, ubi est locus pictancie et refectionis. Et contingit frequenter quod propter defectum capituli frater priuatur pictancia refectorii. Hoc ideo dixi quia totus numerus electorum est sicut quidam conuentus religiosorum, cuius pater abbas Christus est. Ipse enim est in quo clamamus abba pater (Rom. 8, 15) in multitudine electorum. |187rb| Heb. (Eccli. 24, 4) : laudem et inter benedictos benedicetur. Quod numerus electorum sit quidam conuentus religiosorum patet sic. Fratres unius conuentus unius ordinis habent unum spiritualem habitum per quem distinguuntur ab aliis. Item in conuentu religiosorum, non licet cuiquam habere proprium Christi proprietarii in religione, puniuntur hoc modo quod non sepeliuntur in cymiterio benedicto. Sic spiritualiter electi distinguuntur a reprobis per spiritualem habitum caritatis. Omnes enim habentes caritatem sunt fratres unius religionis. Caritas feruitatis maneat in nobis que est proprius habitus religiosorum, quibus non licet habere aliquid proprium. Caritas enim facit omnia communia. Augustinus 2010  : « Non dicatis aliquid proprium set sint uobis omnia communia. » Sequitur quod caritas de qua scriptum est non querit que sua sunt etc. Propter hoc diues ille proprietarius, qui caritate uoluit communicare micas mense sue pauperi Lazaro, in morte non est sepultus in cymiterio benedicto, ymmo mortuus est diues et sepultus in inferno (Luc. 16, 22). Significatur habitus caritatis per istam uestem inconsutilem que in morte Saluatoris diuisa non fuit. Hoc est caritas que non est uis diuisiua set unitiua propter caritatem. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una in Act. (4, 32). Et adeo est unitiua quod caritate coniuncti, nec gladio nec morte possunt disiungi. Apostolus (Rom. 8, 35 ; 38) : quis nos separabit a caritate Christi etc. Certus sum quod neque mors neque uita etc. Patet ergo quod numerus electorum est sicut conuentus religiosorum sub abbate Domino |187va|. Multi unum corpus sumus in Christo, Apostolus (Rom. 12, 5).

Conuentus iste congregatur in duobus locis, in capitulo primo et in refectorio secundo. Capitulum locus penitentie et purgationis est, locus purgatorii figuratur per illam piscinam probaticam in qua iacebat multitudo magna languentium, cecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aque motum. Multitudo magna languentium in piscina probatica est multitudo electorum in loco purgatorii, probantur in igne sicut uasa figuli probat fornax hii uariis langoribus decenti, exspectant continue motum aque, motum diuine misericordie, clamantes cum propheta : ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo uiscerum et miserationum tuarum continuerunt se super me (Is. 63, 15). Timere debent quicumque capitulum illud exspectant et ideo sancti uiri uolentes illud capitulum euadere, faciunt recte sicut prudentes religiosi. Prudens religiosus uolens euadere capitulum uisitatoris etc. ut habes in sermone Hunc uidebunt Filium hominis etc.

Secundus locus in quo congregatur conuentus religiosorum est refectorium, celum uidelicet, in quo reficitur habunde totum collegium bonorum, letaberis et reficieris coram Domino Deo in cunctis (Deut. 12, 18). Nullus admittitur ad pictanciam illius refectorii communiter, nisi primo fuerit in capitulo et nisi transiuerit per purgatorium uel nisi capitulauerit seipsum in uita presenti peccata sua corrigendo et labores penitentie sustinendo, set isti qui fuerunt in capitulo in|187vb|uitantur ad refectorium. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos (Mt. 11, 28). De hoc refectorio ubi congregatur totum collegium bonorum dicitur sub alio nomine in Actibus Apostolorum (18, 10) : in hac ciuitate multus est mihi populus. Ciuitas dicitur illud refectorium, quia ibi est ciuium unitas, uite omnis multitudo quod uir unus non sit in mundo, ibi enim rixantur continue homines sicut canes in aula uel refectorio unum os rodentes. De hoc habes in sermone 2011 Jhesu fili Dauid. Ps. (54, 10) : uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate. Secundo dicitur ciuitas ad diuisionem uille campestris in qua non inueniuntur omnia ad nutum necessaria, set in ciuitate inuenitur quicquid desiderat appetitus. Sic in mundo mens non inuenitur unde satiatur set in Deo inuenitur quicquid desideratur. Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine (Ps. 30, 20). Hoc de primo.

[II] De secundo nota quod quamdiu granum iacet in grangia, commixta sunt et ideo discerni non potest, de quo sit ibi plus cum quodlibet granum paleam suam habeat, set in horreo granum non ponitur, nisi prius a palea segregetur, palea proficitur in funo uel igne comburitur, quando granum in horreo collocatur. Recte est de mundo sicut de grangia in qua iacent simul granum cum paleis : commixti sunt boni cum malis nec est aliquod granum quod non habeat unam uel duas paleas, scilicet maculam culpe et reatum pene. De istis paleis habemus figuram, Ex. V (7), ubi filii Israel colligerunt paleas |188ra| in Egypto ad conficiendos lateres. Later est corpus humanum a principio de terra formatum quod ad modum lateris : quando igne aduersitatis decoquetur, ad opera spiritualia fortificatur. Apostolus (II Cor. 12, 10) : cum infirmor fortior sum et potens. Econtrario quando plus in aqua lauatur, tanto plus sordidatur, hoc est quando plus nutritur in deliciis, tanto plures sordes peccatorum contrahit. Filii Israel adhuc in Egypto exeuntes, nondum terram promissionis intrantes, sunt electi in mundo, repromissam beatitudinem exspectantes. Tho. (Tob 2, 18): filii sanctorum sumus et uitam illam exspectamus quam Deus daturus est etc. Isti pro conficiendis lateribus compelluntur paleas colligere, quia pro corporibus nutriendis in deliciis incurrunt maculam culpe et reatum pene. Ysa. XIII (16, 7) : huc qui gloriantur super muros toti lateris loquimur plagas suas, id est culpas quas incurrunt et penas quas passuri sunt in gloria et deliciis carnis uixerunt. Patet ergo quod in mundo latent 2012 simul granum et palea, nec est granum aliquod quod paleam suam non habeat. Set sicut in horreo est purum granum ab omni palea segregatum, sic enim celum dicitur quasi sine terra et sine palea terrene affectionis, in quo nullus est nisi sanctus quia omnis multitudo sanctorum ibi sunt et in eis 2013 sanctorum est Dominus (Num. 16, 3). Sicut enim palee, id est mali, proiciuntur in igne inferni, iuxta illud (Mt. 3, 12) : paleas combutite igne inextinguibili, sicut sancti cum Deo collocantur 2014 in horreo paradysi : |188rb| sanctos applicabit sibi. Possunt dicere sancti cum Apostolo (Eph. 1, 4) : elegit uos Deus ante mundi constitutionem et essemus sancti et immaculati in conspectu eius. Hoc de secundo.

[III] De tertio nota quod sine Dei consortio impossibile est hominem esse in tuto. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem etc. (Ps. 126, 1). Set homo qui habet Deum secum nihil timet aduersum. Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector uitee mee (Ps. 26, 1), et alibi (Ps. 117, 6) : Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat. Set perfectum Dei consortium nullus habet in hac presenti uita. Jeronimus 2015  : « Nullus est hic tutus de salute sua set in celo sunt sancti in tuto quia numquam carent Dei consortio. » In cuius figura dicitur II Paral. XX (7) : dictum est illis timentibus ad pugnam : egredi ad eos ad se currandum cras egrediemini.

Notes
2004.

suum] sui P.

2005.

Non inueni.

2006.

Manipulus florum, Anima M (Bernardus in sermone dedicationis).

2007.

Sermon 105.

2008.

Manipulus florum, Gaudium N (Bernardus in quodam sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 114, 1 (SBO, VII, p. 292).

2009.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

2010.

Manipulus florum, Religio B (Augustinus de communi uita et regula clericorum) ; Augustinus Hipponensis, Epistulae¸ epist. 211, par. 5 (A. Goldbacher, CSEL 57, 1911, p. 359).

2011.

Sermon 14.

2012.

latent] latet P.

2013.

et in eis] ciues P ; est] et P.

2014.

collocantur] collocauit P.

2015.

Non inueni.