Sermon 83

Omnibus sanctis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 188rb-190vb.
Plan :
Thème – Dans le champ de Dieu, nous devons moissonner l’exemple des saints.
I – Différentes sources de joie.
la bonté de Dieu
la proximité de Dieu
la douceur
Division 2 (Abac. 3, 18) : la joie des saints :
sa durée
sa perfection
F. 188rb : Gaudete et exultate quoniam merces uestra copiosa est in celis, Mt. V (12).

[Thème] Quamuis tempus agrum colendi et seminandi sit tempus laboris et afflictionis, tamen tempus merendi et fructum percipiendi est gaudii et exultationis. Ita dicit Ps. (125, 6) : euntes ibant etc. Loquendo spiritualiter per agrum potest intelligi ecclesia militans. Ratio est : scitis quod in agro simul cum herba salutifera crescit herba mortifera et nociua, cum herba odorifera crescit herba fetida et immunda ; ymmo frequenter contingit quod quanto herba est minoris ualoris, tanto crescit in agro in loco pinguiori et fertiliori. Sic in agro Domini simul sunt boni et mali, |188va| dicente beato Gregorio 2016 in omelia quod in ecclesia « nec mali sine bonis nec boni sine malis esse possunt ». Ymmo frequenter contingit quod quando aliqui sunt peiores, tanto sunt in agro Domini pinguiores. Quare uia impiorum prosperatur etc., Jer. 12 (1). Sic etiam legimus in figura Mt. 13 (25) quod in agro patrisfamilias simul cum bono semine fuerunt zizannia seminata set neccessarie [est] quod, quamuis simul fuerint seminata, fuerint tamen processu temporis separata. Colligite,inquit, primum zizannia etc. (Mt. 13, 30). Sic in agro Domini quamuis modo sint similes boni et mali, finaliter tamen diuidentur. Exibunt enim angeli etc. (Mt. 13, 49). Ecce alia ratio quare ecclesia agro comparatur, est ista : scitis quod in agris frequenter reperiuntur fontes irrigantes, herbe uirentes, flores redolentes, fructus recreantes. Fons irrigans est uirtus pietatis et misericordie, herba uirens est puritas et munditia consciencie, flos redolens est honestas conuersationis, fructus reficiens est exhibitio bone operationis, et ista debent in agro Domini, precipue in uiris ecclesiasticis, reperiri. Sic enim erit ecclesia ager ille de quo dixit Ysaac Jacob filio suo : ecce odor filii mei etc., Gen. XXIIII (27, 27). Est igitur ecclesia ager illius figuli, de quo habetur Mt. XXVII (10), emptus et rigatus pretioso sanguine Jhesu in quem cum Ruth debemus ingredi, ut spicas post terga metentium colligamus. Vadam,|188vb| inquit, in agrum et colligam spicas que metentium fugerit manus, Ruth II (2). Spice fugientes manus metentium sunt exempla uirtutum, exempla bonorum morum nobis debita ex actibus sanctorum patrum predecessorum nostrorum. Istas spicas debemus colligere. Ex istis spicis discurrentes per agrum Domini, sanctorum sequentes uestigia, debemus componere messem nostram. Est ergo ecclesia ager, huius agri cultores et seminatores fuerunt isti gloriosi sancti de quibus hodie ecclesia sollempnizat. Alii enim plantauerunt in agro Domini oliuam pietatis et misericordie, sicut beata Virgo que de misericordia precipuecommendatur. Unde cantamus 2017 de ea : « O oliua fructifera, tu pietatis ubera nulli claudis hominum. » Hec est enim illa oliua fructifera in agro Domini de qua dicitur Jere. XI (16) : oliuam uberem pulcram fructiferam speciosam uocat Dominus nomen tuum. Alii seminauerunt in agro Domini granum synapis fidei christiane, sicut patriarche et prophete qui primordia nostre fidei proiecerunt, de quibus dicit Apostolus Heb. XI (39) : hii omnes testimonii fidei probati inuenti sunt. Istud est enim granum synapis de quo dicit Saluator in Mt. (13, 32) quod quamuis in principio fuerit minimum, tamen tantum creuit hodie quod est arbor et uolucres celi ueniunt et habitant in ramis eius. Alii clauserunt agrum Domini spinis paupertatis et |189ra| penitentie, sicut apostoli qui per uiam paupertatis Christum pauperem sunt secuti. Ecce nos relinquimus omnia et secuti simus te, Mt. 19 (27). Alii plantauerunt ibi rubum ardentem caritatis et amicitie, sicut martires gloriosi 2018  : « Maiorem et caritatem »etc. Alii plantauerunt in agro Domini cedrum altissimum contemplationis diuine, sicut doctores et confessores, qui fuerunt contemplatione precipui, de quorum quolibet potest dici : altitudo cedrorum altitudo eius, Amos II (9). Alii plantauerunt in agro Domini lilium castitatis et munditie, sicut uirgines gloriose de quibus spiritualiter potest dici illud Mt. VI (28-29) : considerate lilia agri quomodo crescunt. Dico autem uobis quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Fuerunt ergo isti gloriosi sancti agri Domini cultores et seminatores. Et ideo totum tempus eorum quo fuerunt in hac uita mortali, fuit tempus laboris et afflictionis. Alii enim distenti sunt, non sustinentes redemptionem filii 2019 . Set certe modo non sic. Modo enim metunt fructum sui seminis. Modo recipiunt mercedem sui laboris et ideo tempus modernum est eis tempus gaudii et exultationis, sic enim dicit Ps. (125, 5) : qui seminant in lacrimis in exultatione metent. Dicamus ergo eis : gaudete et exultate etc.

[I] Tria tanguntur |189rb|. †† Dico primo quod euadentes locum periculi etc. Ideo debent gaudere et exultare : gaudete et exultate. Scitis quod nauigantes per mare, quamdiu sunt in mari, non possunt perfecte gaudere set postquam cum rebus suis feliciter peruenerunt ad portum etc., tunc exultant, tunc ostendunt signa letitie. Sic enim filii Israel, postquam transierunt mare rubrum, tetinerunt Domino carmen letitie et dixerunt (Ex. 15, 1) : cantemus Domino etc. Mare periculosum est mundus iste. Dicit enim Bernardus 2020 quod « periculum probat transeuntium raritas, pereuntium multitudo. In mari Marsilie de quatuor nauibus non perit una, in mari huius mundi de quatuor animabus uix euadit. » Ubi sciendum quod inter alia pericula maris narratur unum periculum de syrenis. Dicitur enim quod in mari sunt tres syrene 2021 ita dulciter et melodiose cantantes quod suo dulci cantu attrahunt et faciunt obdormire nauigantes quos, cum uiderint consopitos, unguibus lacerant et occidunt. Tres syrene maris sunt tria que reperiuntur in mundo, scilicet delicie, diuitie et honores, que ita dulciter cantant in auribus hominum mundanorum quod faciunt eos obdormire. Non sinunt |189va| eos de uia sua et salute sua cogitare et sic dormientes uulnerant et occidunt. Unde de gaudio mundanorum dicitur Job 21 (11-12) : infantes eorum exultant lusibus, tenent tympanum et cytharam gaudent ad sonitum organi etc. Et ideo mundus iste non est locus gaudii et exultationis set doloris et afflictionis. « In hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari impossibile est », Bernardus 2022 . Set isti gloriosi sancti habent materiam gaudii et exultationis, sicut illi qui euaserunt periculum, sicut illi qui feliciter peruenerunt ad portum, ut quilibet eorum possit dicere illud quod scibitur Ysa. LXI (10) : gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima in Deo meo. Si enim nauta gaudet euadens periculum, si auis gaudet euadens laqueum, multo magis debent gaudere anime bonorum, sicut de ipsis cantamus 2023  : « Gaudent in celis anime sanctorum ». Et notate quod isti gloriosi sancti habent materiam gaudii ex omni parte, a parte superiori ex refulgentia diuine bonitatis, a parte media ex confederatione sue societatis, a parte inferiori ex loco perpetue sanitatis.

[a] Dico primo quod habent materiam gaudii a parte superiori ex refulgentia diuine bonitatis. Si enim esset unum speculum in quo reluceret omnis pulcritudo et bonitas creature absque deformitate quacumque, illud speculum inspicere esset summe gaudiosum et delectabile. Tale speculum est facies |189vb| maiestatis diuine, ideo faciem Dei uidere est eis summe gaudiosum et delectabile, unde Ysa. LXVI (14) : uidebitis et gaudebit cor uestrum. Exemplum in natura. Scitis quod in uere, quando uiola lilium et alii flores et herbe uirentes incipiunt apparere et natura congaudet, corporalis oculus delectatur uidendo. Si ergo oculus corporalis delectatur uidendo species creature, multo magis debet delectari oculus mentalis uidendo speciem Creatoris, cum omnis bonitas creature perfectius sit in suo Creatore propter quod dicitur in Luc. (6, 23) : gaudete in illa die et exultate. Et bene dicitur in illa die : si enim auicule cantant et exultant uidentes diem temporalem et transitorium, in multo magis debent gaudere sancti habentes diem perpetuum et diuinum. Hec est enim dies quam fecit Dominus etc. (Ps. 117, 24). Ista est dies quam iste auicule exspectauerunt cum magno desiderio toto tempore uite sue. Unde dicebat Saluator Judeis (Jo. 8, 56) : Abraham pater uester exultauit ut uideret enim diem meum uidit et gauisus est. Habent ergo materiam gaudii a parte superiori uidendo Deum supra se, ita prophetauerat Ysa. (35, 2) : ipsi uidebunt gloriam Domini decorem Dei nostri. Sequitur (Is. 51, 11) : letitia sempiterna super capita eorum gaudium et letitiam optinebunt.

[b] Secundo dico quod habent materiam gaudii a parte media ex confederatione sue societatis. Naturaliter enim uidemus quod propter colligantiamet uicinitatem quam membra unius corporis habent adinuicem, bonum unius |190ra| redundat in membra alterius, I Cor. 12 (12) : omnes sancti et sancte sunt membra unius corporis coniuncta et unita uinculo caritatis, et ideo gaudium unius est gaudium omnium. Et econtrario meum gaudium omnium uestrum est, 2 Cor. 2 (3). Ex quo sequitur quod gaudium beatorum est maximum, quod quanto maior multitudo gaudium, tanto est maius gaudium singulorum. Unde Augustinus 2024 in Encheridion : « Que lingua uel quis intellectus capere sufficit illius superne ciuitatis quanta sint gaudia angelorum et chorus interesse, cum beatissimis spiritibus assistere glorie conditoris. » Dicit autem Rabanus 2025  : « Quid prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum ? »

[c] Habent etiam materiam gaudii a parte inferiori ex loco perpetue suauitatis ; si enim loquamur de suauitate, audiamus Bernardum 2026 dicentem : « O beata regio paradysi ! O beata regio deliciarum ! Ad quam suspirio de ualle lacrimarum, ibi sapientia sine ignorantia, ibi memoria sine obliuione, ibi intellectus sine errore, ibi ratio sine obscuritate fulgebit. Beati qui habitant ibi et laudabunt Deum in secula seculorum. » Si uero loquamur de sanitate corporis, audiamus Augustinum 2027 dicentem : « Facilius possumus dicere quid ibi non sit quam quid ibi sit. Non ibi mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est ibi infirmitas, nulla fames, nulla sitis etc. »

[Division 2] Potest igitur quilibet eorum dicere illud Abacuc 3 (18) : ego autem in Domino gaudebo et exultabo in Deo Jhesu meo |190rb|. Ubi tanguntur duo de gaudio beatorum. Primum est permanentia sue durationis, in Domino gaudebo, secundum est excellentia sue perfectionis, exultabo in Domino,id est meo.

[a] Circa primum sciendum quod differentia est inter lumen candele et lumen solis, quia lumen candele, eo quod materia in qua est, est corruptilis, necessario est corruptibile. Ymmo frequenter contingit quod, post absentiam luminis, nihil remanet nisi fetor, set lumen solis, quia habet materiam incorruptibilem, est incorruptibile. Talis est differentia inter gaudium quod habetur de mundo et gaudium quod habetur de Deo in rebus diuinis. Gaudium enim mundanum, sicut mundus mutabilis et transitorius, ita est mutabile et transitorium. Gaudium ypocrite ad instar puncti, Job IX (20, 5). Mundus uocatur ypocrita quia exterius pretendit sufficientiam set interius habet deffectum et indigentiam, et ideo gaudium mundanum est ad instar puncti quia transitorium et quasi momentaneum. Ymmo contingit quod post gaudium, nihil remanet nisi dolor. Extrema gaudii luctus occupat, Prou. 14 (13). Set gaudium quod habent sancti de Deo est perpetuum et incorruptibile. Gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo tollet a uobis, Jo. 16 (22). Propter quod dicit Apostolus, Phil. III (4, 4) : gaudete in Domino semper iterum dico gaudete. Set hodie uidetur esse uerificatum uerbum Ysa. (22, 13) : ecce gaudium et letitia occidere uitulos iugulare arietes comedere carnes et bibere uinum. Set certe |190va| istud non est gaudium spirituale et diuinum set corporale et transitorium. Non enim est regnum Dei in esca potus set iustus iustitia pax et gaudium in Spiritu Sancto, Ro. IX (14, 17). Ergo gaudete in Domino, quasi dicat : cum enim gaudium proueniat ex coniunctione boni conuenientis que conuenientior est quam anima tamen suo creatore, propter quod dicit Bernardus 2028  : « Illud est uerum ac summum gaudium quod non de creatura set de Creatore concipitur quod cum acceperis nemo tollet a te cui aliunde comparata omnis iocunditas meror est, omnis suauitas dolor est, omne dulce amarum est, omne decor fedum est, omne postremo quod delectari potest molestum est. »

[b] Circa secundum membrum autem, sciendum quod signum est quod gaudium sit magnum in aliquo quando non solum manet interius in corde, ymmo per aliqua signa manifestat se exterius in opere, puta saltando, cantando uel per aliquid simile. Tale uidetur esse gaudium beatorum et hoc signatur per hoc quod dicitur exultate, id est extra saltate gaudium cordis per aliqua signa exterius prosilire. Ratio autem huius exultationis est ista. Scitis quod uenatores, quando reperiunt uestigium prede sue, gaudent quodam gaudio imperfecto et in spe, set quando tenent predam et non timent de eius amissione, tunc exultant et pretendunt signa letitie. Preda 2029 quam nos querimus est Jhesus. Jhesum queritis Nazarenum (Marc. 16, 6). Vestigia prede nostre fuerunt per desertum paupertatis et penitentie. Ductus est Jhesus in desertum, Mt. 4 (1), per spinas tribulationis et |190vb| angustie, exiit Jhesus portans coronam spineam et purpureum uestimentum, Jo. 19 (5). Et ideo isti gloriosi sancti adhuc exeuntes in mundo gaudientes per uestigia prede sue poterant quidem gaudere. Sic enim ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Jhesui contumeliam pati (Act. 5, 41). Set certe istud quia de eo quod habebant non in re set tantum in spe : spe gaudentes in tribulatione patientes, Ro. 12 (12). Set modo non solum debent gaudere, ymmo etiam exultare, sicut exultant uictores capta preda quando diuidunt spolia (Is. 9, 3). Sic enim predictum fuerat per prophetam (Ps. 149, 5) : exultabunt sancti in gloria. Ad quam nos perducat.

Notes
2016.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo¸ II, 38, 7 (PL 76, 1286B).

2017.

AH, vol. 54, n° 278, p. 419 (Dominikaner, De beata Maria).

2018.

CAO, 3, 3685, Comm. Apostolorum.

2019.

filii] laudabilia et uerbum exper in sum et unct et cant lar sunt septi sunt testimonium sunt etc. Heb. XI add. P.

2020.

Manipulus florum, Mundus U (Bernardus).

2021.

Exemplum 21.

2022.

Manipulus florum, Mundus B (Augustinus ad Diascorum) ; Augustinus Hipponensis, Epistulae, epist. 203, salutatio (A. Goldbacher, CSEL 57, 1911, p. 316).

2023.

CAO, 3, 2927, S. Hippolyti, Omnium sanctorum.

2024.

Manipulus florum, Gloria eterna S (Augustinus in Encheridion uel Gregorius in homelia) ; Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo¸ II, 37, 1 (PL 76, 1275B).

2025.

Manipulus florum, Solemnitas D (Gregorius homelia 23 super euangelia) ; Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo¸ II, 26, 10 (PL 76, 1204-1205).

2026.

Manipulus florum, Gloria eterna AN (Bernardus in sermone) ; cf. Bernardus Clareuallensis, Sermones de diuersis, 42, 7 (SBO, VI/1, p. 260).

2027.

Manipulus florum, Gloria eterna C (Augustinus de simbolo libro 3) ; Quoduultdeus, Sermones III de symbolo¸ II, 12 (R. Braun, SL 60, 1976, p. 348).

2028.

Manipulus florum, Gaudium N (Bernardus in quodam sermone).

2029.

preda] predam P.