Sermon 84

Omnibus sanctis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 190vb-192va.
Plan (cf. sermon précédent) :
II – L’homme, comme la jument, reçoit peu en échange de son travail.
Division 3 (Sap. 10, 17) : comment l’homme est récompensé :
La récompense.
La manière dont la récompense est donnée.
III – La générosité de Dieu.

[II] F. 190vb : quantum ad secundum principale dico quod sustinentes labores seculi modo tenent optimum breuium, merces uestra (Luc. 6, 23). Differentia est inter mercedes hominis laborantis et iumenti quia iumentum, quamuis laboret, nihil tamen pro mercede sua recipit nisi uictum. Homo uero preter uictum recipit denarium diurnum. Loquendo spiritualiter, per iumentum potest intelligi peccator, per hominem iustus et sanctus. Ratio primi est : scitis quod iumentum, quamdiu est in etate iuuenili, non ligatur set potest discurrere huc et illuc, set quia postquam creuit et peruenit ad etatem perfectam, tunc ligatur in tantum quod siue comedat, siue bibat, siue dormiat, siue uigilet, communiter est ligatum. Peccator primo quando temptatur, antequam consentiat temptatori, adhuc est in iuuenilitate et ideo potest retrocedere, potest |191ra| declinare libere ad dexteram uel sinistram, set postquam peruenit ad consumationem peccati per deliberatum consensum, tunc omni die, omni hora dyabolus tenet eum ligatum. Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum si constringitur, Prou. V (22). Propter quod peccator comparatur iumento. Homo cum in honore etc. (Ps. 48, 13). Alia ratio potest esse : scitis enim quod totus labor iumenti uel est in onus portando uel est in onus trahendo, ut communiter dicitur : grauius onus de mundo est onus peccati. Cetera enim grauia quiescunt super terram. Peccatum autem nec celum portare potuit nec finaliter poterit sustinere. Conuertentur enim peccatores in infernum etc. (Ps. 9, 18). Omnia enim ista onera portat uel trahit peccator. Peccator enim uel est interfectus omnibus peccatis uel potest infici. Constat autem quod ista [sunt] super se quibus actualiter est interfectus, ista enim omnia trahit post se quibus inficitur, quia unum peccatum mortale est aliquo modo causa omnium aliorum, ut dicit beatus Gregorius 2030 , ut habetur in secundo Sent. d 36 : « Peccatum enim quod per penitentiam non diluitur mox suo pondere ad aliud trahit. » Est igitur peccator iumentum. Unde uidetur mihi de peccato sicut de quodam ueneno de quo narrat Augustinus 2031 , XVIII libro de Ciuitate Dei capitulo 22. Dicit ibi quod cum semel esset in Ytalia, fuit sibi narratum quod in partibus illis erant quedam stabularie mulieres que uenenum propinatum in caseo conuertebant hospites suos in iumenta. Dicit etiam ibidem, capitulo XXIII, quod prestantius dicebat patrem suum per uenenum sumptum in caseo conuersum fuisse in tabellum |191rb| et quomodo natura cum aliis iumentis et animalibus baiulasse, ut sibi retulit pater suus. Venenum propinatum in caseo est peccatum suggestum a dyabolo. Numquam enim dyabolus temptat hominem de peccato nisi cum quadam dulcedine et albedine, cum quadam modica delectatione et apparentia bonitatis, et certe tale uenenum conuertit hominem in iumentum. Sicut enim legimus, Dan. IIII (30), quod Nabugodonosor propter peccata sua in bestiam est mutatus, set notate quod dicitur : bene reperiuntur quedam animalia que a parte superiori habent formam hominis, a parte inferiori formam iumenti, sicut legitur de centauro. Sic homo habet duas partes, spiritum et carnem : a parte spiritus habet formam hominis, a parte carnis contingit cum iumentis. Quando ergo spiritus est a parte superiori 2032 et caro a parte inferiori, ita quod spiritus dominatur carni et caro in omnibus obedit spiritui, tunc est commendabile. Set quando econtrario, tunc homo est monstruosior omnibus animalibus monstruosis. Unde dicit Bernardus 2033  : « Cur animam tuam uilipendis et ei carnem preponis dominam ancillari et ancillam dominari, magna abusio est. » Ecce ergo quomodo per iumentum intelligitur peccator.

Per hominem uero intelligitur sanctus et iustus. Ratio est : scitis quod inter omnia animalia solus homo est risibilis, non quia semper actu rideat, set quia aptus natus est ad ridendum. Loquendo spiritualiter, solus iustus est dispositus ad ridendum. Peccator enim non habet unde ridere debeat in presenti, set magis dolere et tristari, ratione gratie amisse et culpe comisse. Bonum |191va| enim amissum et malum commissum sunt causa doloris et tristitie. Nihil etiam exspectat unde ridere debeat in futurum, quia nihil exspectare debet nisi tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Mt. 8, 12) et ideo peccator non est aptus ad risum set magis ad dolorem et fletum. In cuius figura legimus, Mt. 26 (cf. Mat. 26, 75), quod Petrus, postquam peccauit Christum negando egressus foras fleuit amare (Luc. 22, 62) set iustus huiusmodi gratiam [habet] in presenti, ut exspectat gloriam in futuro, et ideo, quamuis non semper actu rideat, est tamen summe dispositus ad ridendum. Beati qui nunc fletis quia ridetis, Luc. 6 (21). Ecce ergo quomodo per hominem intelligitur iustus, uere hic homo iustus est. Sicut ergo iumentum pro labore suo nihil reportat nisi uictum, sic peccatores si aliquid faciant de genere bonorum, nihil inde recipiunt nisi uictum. Amen dico uobis receperunt mercedem suam, Mt. V (6, 2). Isti sunt de quibus dicitur Ecclesiastes IX (5) : uiuentes sciunt se esse morituros, mortui uero nihil nouerunt amplius nec habent ultra mercedem. Set iusti et sancti, preter uictum quam habuerunt in mundo, recipiunt denarium diurnum in sero, sicut enim legimus Mt. XX (8, 9) quod cum sero factum esset dixit Dominus uinee procuratori suo : uoca operarios et redde illis mercedem, et receperunt omnes singulos denarios. Iste denarius singularis est Christus, cuius faciem uident hodie isti sancti, cuius uisio tota merces ut de istis possumus dicere illud quod scribitur Sap. X (17) : reddit Deus iustis |191vb| mercedem laborum suorum et deduxit eos in uia mirabili. In quibus uerbis tanguntur duo pertinentia ad istam mercedem iustorum. Primum est actus quo recipitur quia reddit Deus, secundum modus per quem acquiritur, deduxit eos in uia mirabili.

[a] Circa primum dicendum quod est differentia inter hominem et Deum quantum ad redditionem mercedis, quia ut homo 2034 communiter non respicit affectum operantis set opus, et ideo quamuis affectus operandi sit magnus, si opus sit nullum aut modicum, homo autem nullam aut modicam mercedem retribuit. Deus autem econtrario plus respicit affectum operantis quam opus, et ideo si affectus sit magnus, quamuis opus sit modicum, merces Dei dicitur esse magna. Ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Ge. 15, 1), propter quod dicitur Mt. X (42) : quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aque frigide tantum, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. Secundo, quamquam homo potest reddere homini pro labore, totum est temporale et transitorium, illud autem quod Deus retribuit est eternum, Ecc. XVIII (22) : non uerearis usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet. Justi enim in perpetuum uiuet (Sap. 5, 16).

[b] Secundo tangitur modus per quem ista merces acquiritur (Sap. 10, 17) : deduxit eos in uia mirabili. Vie per quas merces celestis acquiritur sunt multum mirabiles. Quid enim est mirabilius uia fidei ? Illis ascensum prebere que per humanam rationem inuestigari non possunt, |192ra| et tamen per istam uiam patres nostri ambulauerunt et ad mercedem peruenerunt. Sancti per fidem uicerunt regna opera sunt etc. (Hebr. 11, 33). Propter quod dicitur Ecc. (Eccli. 2, 8) : qui timetis Deum credit illi et non euacuabitur sedes uestra. Que uia est mirabilior uia spei ? Transcendere omnia que uidentur et sperare quod oculus non uidit auris etc. et tamen per istam uiam ambulantes patres nostri mercedem optinuerunt. In te sperauerunt patres nostri sperauerunt et liberasti eos etc. (Ps. 21, 5). Que etiam est uia mirabilior quam uia caritatis, que precepit diligere non solum amicos, uerum etiam inimicos ? Diligite inimicos uestros benefacite his qui oderunt, si enim diligatis qui uos diligunt quam mercedem habebitis, Mt. V (44 ; 46). Et tamen per istam uiam ambulauerunt isti sancti : quis nos separabit a caritate Christi etc. (Rom. 8, 35). Iste ergo sunt uie mirabiles per quas isti sancti ambulauerunt, unde cantamus 2035  : « Sancti tui Domine uniter comparetus sunt. » Item adhuc preter istas uias sunt alie uie multum mirabiles per quas sancti transierunt. Est enim mirabile ire per ignem et non comburi, per aerem et non deici, per aquam et non mergi, per terram et non inquinari siue puluerizari. Isti gloriosi sancti ambulauerunt per ignem sine combustione. Primo ad litteram, quia multi mirabili Dei potentia fuerunt de incendiis liberati siue tres pueri de fornace 2036 , Johannes de dolio 2037 feruentis olei. Secundo spiritualiter, ut per ignem intelligantur temptationes et tribulationes huius mundi. Omnes enim qui placauerunt Deo per |192rb| multas tribulationes transierunt, Judith 9 (8, 23), ambulauerunt etc. per aerem sine deictione. Primo ad litteram, sicut apparet de Helya et Maria Magdalena que angelicis manibus eleuabantur a terra. Secundo spiritualiter, ut per aerem intelligatur celum quia quamuis isti sancti corpore essent in mundo, mente tamen et spiritu habitabant in celis. Nostra conuersatio in celis est (Phil. 3, 26). Ambulauerunt etiam per aquam sine submersione. Primo ad litteram, sicut apparet de filiis Israel in mari, de Jona in uentre ceci. Secundo spiritualiter, ut per aquam intelligantur diuitie corporales. Super aquas ambulauerunt ipsas conculcando, spernando et contempnando, et sic ad Christum perueniunt in cuius figura Mt. IX (14, 28) quod Petrus dixit Christo : Domine, si tu es, iube me uenire ad te. Super aquas ambulauerunt et super terram sine inquinatione quia, quamuis essent in terra, nihil tamen terrenum desiderabant, set omnino excutiebant puluerem terrenorum de pedibus affectionum suarum. Ecce ergo quomodo sancti ambulauerunt per uias mirabiles per quas ad mercedem eternam peruenerunt, ut de quolibet eorum possit dici (Sap. 10, 10) : iustum deduxit Dominus per uias res et ostendit etc.

[III] Quantum ad tertium principale dico quod contempnentes laticem riuuli fonte gaudent, bonorum omnium multum copiosa est. Volens implere uas suum copiose, non debet ire ad riuulum set ad fontem. Fons omnium bonorum [est] Deus, a quo bona cuncta procedunt, riuuli bona temporalia. Omnis enim bonitas creata bonitati |192va| diuine comparata est aliquid minus quam riuulus respectu fontis, ymmo quam una gutta respectu totius aque maris. Ideo isti gloriosi sancti, uolentes uas suum et appetitum uel desiderium implere copiose, contempserunt riuulum et accesserunt ad Deum. Sciebant enim quia (Ps. 129, 7) apud Deum misericordia et copiosa apud etc. Unde quilibet eorum potest dicere illud quod scribitur Act. 22 (6) : circumfulsit me de celo lux copiosa. Ad quam lucem nos perducat.

Notes
2030.

Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechielem prophetam, I, 11, 24 (M. Adriaen, SL 142, 1971, p. 179).

2031.

Augustinus Hipponensis, De Ciuitate Dei, XVIII, 18 (B. Dombart, SL 48, 1955, p. 608).

2032.

superiori] superioris P.

2033.

Manipulus florum, Caro siue corpus N (Bernardus in sermone et Hugo de Claustro anime).

2034.

homo] ut add. P.

2035.

Non inveni.

2036.

fornace] hab add. P.

2037.

CAO, 3, 3234, S. Johannis ev.