Sermon 85

Pro defunctis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 192va-196rb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 188rv.
Plan :
Thème – Comment aider les défunts à accéder au paradis.
Division – Les modalités de la fête des défunts.
I – Moïse encourage cette célébration. La mémoire des morts :
Comme l’argent, les cendres salissent.
Comme l’argent, on peut les disperser.
II – C’est un jour de miséricorde.
III – C’est un jour d’affliction.
F. 192va : Sabbatum requiescionis est, affligetis animas uestras, Leui. XVI (31).

[Thème] In Mt. (11, 12) dicitur quod regnum celorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud. Rationem huius dicti assignans, beatus Jeronimus 2038 quantum ad omnes generaliter dicit sic : « Grandis est uiolentia in terra nos esse generatos et celorum sedem querere et possidere per uirtutem quod non tenuimus per naturam. » Vult dicere quod motus ille qui terminatur ad requiem salutis patrie ideo est nobis omnibus uiolentus, quia uirtus nature sufficienter ad eum non inclinat, et hoc certe uerum est quia non est uiolentis nec currentis set miserentis Dei, dicit Apostolus ad Rom. IX (16). Set si uolumus sensu 2039 hec uerba ad spiritualem intellectum trahere, ad mortuos scilicet de quorum requie nunc agimus, dicere possumus quod motus ad requiem celi non nobis set tamen ipsis est pure et proprie uiolentus. Ratio huius est quia secundum Philosophum 2040 , « uiolentum dicitur proprie cuius principium est ab extra,nil conferente uim passo ». Nobis igitur, quamdiu sumus in presenti uita, promotioni nostre ad salutem aliquid conferre possumus, opera meritoria faciendo, in hoc saluti nostre cooperando, quia |192vb| sumus adiutores nobis, inquam, non Dei motus in Deum pure et proprie uiolentus set mores dicimus illis qui in Christo sunt, quibus iam non est tempus merendi neque et ideo se ipsos ad salutem promouere non possunt, quia tamen salus eorum et requies ad exemplaper eos arte sanari potest per opera et merita satisfactoria uiuorum. Ideo sibi debet dici regnum celorum pure et proprie uiolentus. Satisfactio enim uiolentia quedam est quia si fiat de bonis corporis, sic est uiolentia que est carnis afflictio uel maceratio si de bonis a se, sic est uiolenta id est importunarum oratio, si de bonis fortune, sic est elemosina in qua fit quasi rerum destructio. Iste tres partes satisfactorie non sunt aliud quam regule uiolentia per quam possumus mortuos impellere ad optatam requiem paradysi. Et ideo quia sabbatum requiescionis est hodie quia hodie sabbatizat et festinat ecclesia pro requie mortuorum. Ideo affligetis animas uestras,scilicet per afflictionem et uiolentiam, ut ipse ad optatam requiem celerius perducantur. Figuram habemus ad hoc satis propriam in Exodo (16, 22) ubi filiis Israel transeuntibus per desertum, ut uenirent ad terram promissionis, pluebat Dominus singulis diebus excepto sabbato manna, cibum autem leuissimum, qui, ut communiter dicitur, sapiebat cuilibet iuxta desiderium suum ; ymmo sic ordinauerat Dominus quod VI diebus colligerent cibum illum, ita tantum quod in VIa die immediate precedente sabbatum colligerent duplicem |193ra| portionem duo gomor pro illa, scilicet die et pro sabbato sequenti. Quia enim requies sabbati sanctificata est Domino, ut ibi dicitur, ideo non tunc liceat eis colligere, nunc secundum ueritatem illa die inueniebatur. Spiritualiter per VIa dies quibus manna colligitur, exponunt sancti et glose totum cursum et statum presentis uite qui uidetur talibus quasi VI diebus distantia. Illi sunt VI dies de quibus dicitur in Luca (13, 14) : VI sunt dies in quibus oportet operari, id est in quibus oportet nos, dum adhuc uiuimus, manu meritorie operationis colligere, manu diuine retributionis cibum illum quibus fruuntur angeli et beati, qui secundum Augustinum 2041 est « finis desideriorum nostrorum », qui etiam est habens in se omne delectamentum et omnis saporis suauitatem, Sap. XVI (20). Set per sabbatum in quo manna non colligebatur nec inueniebatur, exponunt sancti statum post mortem, quia mortui non possunt manna colligere, id est opera meritoria facere, ut dictum est, quia ergo sic erat ordinatum quod VI die colligerent cibos duplices pro illa die et pro sabbato sequenti. Hoc prefigurabat expresse ordinationem ecclesie pro tempore nunc presenti, qua ordinatione uel statuto nos qui, in VIa die, in VIa etate sumus, tenemur et duplica quasi duplica manna duplicatis laboribus et operibus meritoriis colligere manna diuine retributionis, non pro nobis tantum set etiam pro mortuis qui sunt in sabbato requiescionis, unde quia hoc ordinauit ecclesia fieri precipue die isto.

[Division] Ideo hoc statutum conuenienter hodie promul|193rb|gatur in uerbo thematis preassumpto, sabbatum etc., ubi Moyses hoc sabbatum uel festum nobis pronuntians, tria facit uel VI quorum tria correspondent. Sacerdos enim pronuntiat festa parochianis suis, quandoque propter tria. Primo si sit festum quod habeat uigiliam, ut nuntiet eis quod est ieiunium. Secundo si sit festum quod debeat feriari, ut imponat eis otium. Tertio non solum pronuntiat festa, ymmo extollit et commendat ea ut habeat pinguius offertorium, et hoc facit precipue quando ecclesia sua in aliqua parte minatur ruinam, ut de oblationibus et denariis propter confluentes ad ecclesiam ruina ecclesie reparetur. Sic recte Moyses primo hunc diem tamquam celebrem nobis sollempniter preconizat dicens : sabbatum est, et hoc facit propter tria. Primo ut hac die caro per abstinentiam maceretur, affligetis. Secundo in hac die otium uel requiem generaliter domat 2042 , requiescionis, et hoc ut anima quieta solum orationibus ocupetur. Tertio hoc festum pre aliis quod singulariter auctorizat quasi dicat : grande quod est grande festum est, et hoc facit ut pars ecclesie que iam ruit, scilicet collegium pauperum, de purgatorio nostris donariis et elemosinis releuetur, nostras, quia de uestro, non de alieno, sunt elemosinis faciende. Ista est tripliciter elemosina uestra supradicta, ieiunium, oratio et elemosina.

[I] Primo ergo hanc diem tamquam celebrem sollempniter preconizat, sabbatum. Dicit uulgare prouerbium : est imprecans maledictum|193va| sacerdotis qui proprias reliquias uilipendit. Propter quod uidetur communiter accidere et licet etiam festum, quod est principale et precipuum in matrice uel cathedrali ecclesia, quilibet curatus pronuntiat in parochia sua et faciat sollempniter feriari, nihilominus quando ecclesia parochialis habet aliquod festum sibi spirituale et proprium, utpote festum illius sancti cuius reliquie in ecclesia requiescunt, illud festum et sacerdos sollempnis preconizat et populis deuotius sollempnizat. Matricem et cathedralem ecclesiam uoco illam que sursum est Jerusalem, que est mater nostra, in qua est solium sedes episcopalis, quod uiderat Ysa. (6, 1) qui dicebat : uidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum. In hac tamquam in cathedrali ecclesia sunt proprie canonici habentes beneficia sine cura. Unde cantabamus 2043 heri : « Quam felix illa curia que cure prorsus nescia. » Set ecclesiam parochialem huic subditam uoco nostram ecclesiam militantem, in qua, etsi sunt multi beneficiati, tamen uerum [est] quod hec beneficia sunt cum cura. Unde Eccles. IIII (Eccle. 4, 4) : in hoc,supplemundo uel seculo, uanitas et cura superflua est. Modo heri in parochia nostra celebrauimus grande festum, non tamen ecclesie nostre proprium, set hoc ferimus confortando nos matrici ecclesie triumphanti, cuius illud festum est principale ut precipuum festum omnium sanctorum hodie quod habemus celebrare festum nobis spirituale et proprium, quia hodie festiuamus non duo de † set pro illis quorum reliquias habemus et custodimus in parochia |193vb| nostra, pro mortuis scilicet qui dimiserunt reliquias pro scilicet 2044 uel pereuntibus iure hereditario successionis uel paruuli Christi pauperibus in primitiua ecclesia in tuitu pietatis et deuotionis. II Paral. XIX (31, 10) : reliquiarum est copia ista quam cernis. Habundantia diuitiarum que modo uidetis in ecclesia est de reliquiis mortuorum, propter quod dicebat Ps. (75, 11) : reliquie cogitationum diem festum agent tibi. Hoc est dictum quod pro perpetuatione et recordatione 2045 reliquiarum quas dimiserunt mortui, ideo successores festiuabant tibi. Unde quicumque festum istarum reliquiarum necligit, quicumque has reliquias uilipendit, meretur non solum maledici a uulgo, ymmo ac repudiari a Deo, Jo. IX (16) : non est homo a Deo qui sabbatum non custodit. Ergo hoc festum tamquam parochie nostre proprium merito preconizatur in ea sollempniter cum dicitur : sabbatum est. Recte isto modo Moyses, Leuitico (23, 27), pronuntians populo omnes ferias quas debeant sollempnizare per annum, ad hoc pronuntians illum diem in quo ad litteram agebatur memoria mortuorum, preconizabat eum tamquam inter alios 2046 celeberrimum dicens : dies expiationis erit celeberrimus et uocabitur sanctus, affligetis que animas uestras in eo, et aliquibus interpositis submergit : sabbatum requiescionis est.Ymmo sicut patet ex sene textus ibidem et magister idem dicit in hystoria 2047 . Hec dies in generali nomine diceretur sabbatum requiescionis nihilominus |194ra| tamen hec tria spiritualia nomina habebant. Dicebatur enim festum expiationis, festum propitiationis et festum afflictionis, et ideo secundum ista tria exponetur auctoritas premissa, ut etiam in istis tribus comprehendantur ista tria que tangebantur in themate principii. Si ergo uocabatur hec dies festum expiationis, dies expiationum etc., causa erat ista quia hac die corpora animalium que inuoluta fuerunt pro peccato, portabantur extra castra et ibi comburebantur, et tunc sacerdos quidem colligebat cineres qui residui erant de incendio illo et dicebantur cineres expiationis pro tanto quia ibi cineres committebantur cum aqua, et aspersio huius aque per totum annum ualebat ad expiationem peccatorum communium. Ad propositum cineres sunt memoria ignis, reliquie crematorum in igne, et ideo per cineres illorum animalium pro peccato quorum corpora cremabantur extra castra intelligo diuitias, bona temporalia, reliquias et residua mortuorum qui modo extra forum nostrum pro peccatis suis cremantur et cruciantur. In igne ista enim sunt memoria mortuorum quia ista dimiserunt nobis uiris ecclesiasticis, ut eorum memoriam deuotius haberemus. Ita dicebat Job (13, 12) : memoria uestra comparabitur cineri. Rationem duplicem adduco ad hoc.

[a] Una est spiritualis, quantum ad cineres istos. Hoc enim erat unum mirabile quod licet isti cineres essent sancti utpote cineres expiationis, nihilominus qui istos cineres colligebat, ipso |194rb| facto reputabatur immundus. Unde lauabant uestimenta sua aqua et immundus erat usque ad uesperam (Num. 19, 10). Accipiamus primo similitudinem ad litteram. Hanc conditionem mirabilem habet pecunia, quantumcumque sit de bono et puro argento, quod quidem argentum in superficie est album et uere pulcrum et mundum, quod si ligetur in aliquo panno lineo albo, pannus ille cito contrahit uestimentum nigrum et indiget lotricio. Manus etiam contractantes peccuniam de facili maculantur. Sic uidetur spiritualiter hanc conditionem habere pecunie, ymmo quecumque diuitie que possunt per pecuniam commutari, quia quantumcumque tenus hominem alliciantur, iterum si bone sint bene utentium, impossibile est homini eas colligere et cordi suo per affectionem imprimere, quin statim consciencia maculetur et denigretur. Denigrata est super carbones facies eorum (Lam. 4, 8). Propter hoc dicitur in libro Numerorum quod qui portauerit cineres immundus erit usque ad uesperam.

[b] Secunda ratio est generalis, que tamen magis facit ad propositum nostrum, quia sicut cineres colliguntur et disperguntur per duo contraria instrumenta, utpote cum quodam instrumento manuali recuruo colligantur et coaceruantur in unum qui, cum sint collecti cum alio, utpote cum sufflatorio, propter uentum statim euolant et disperguntur cum uento. Sic recte diuitie colliguntur et disperguntur per duo contraria. Unde Bernardus 2048  : « Auaritia et appetitus laudis sibi inuicem aduersantur et quod hoc congregat illa dispergit. » |194va| Secundum ueritatem auaritia facit colligere et congregare diuitias, et iterum reddat adeo manum curuam quod nec amor Dei nec compassio pauperum Christi potest eam aperire. Auarus semper uult attrahere et congregare sibi, numquam dispergere uel distribuere. Set econtrario quod congregat curua manus auaritie, dispergit uentus inanis glorie. Hec enim facit appetitus laudis quod iste qui ita habebat manum curuam per auaritiam quod uix uellet in dimidio anno dare dimidium solidum pauperibus, non ueretur centum CC mille in pompis et uanitatibus mundi expendere. Ymmo quod est detestabile, uentus inanis glorie fecit eos dispergere et distribuere ioculatoribus quod ipsi nullo modo uellent dare pauperibus. Ecce ergo dispergit uentus inanis glorie quod congregat curua manus auaritie. Significanter ergo dicebat supra quod non cinis cum aqua mixtus et sic aspersus ualebat ad expiationem. Cinis dispersus ad deuorandumquod ad expiationem peccatorum non ualet cinis diuitiarum, manu tenaci auaritie congregatus, quin ymmo diuitie congregate in malum Domini sui, Eccles. IIII (Eccle. 5, 12). Nec ad hoc ualet cinis diuitiarum uento inanis glorie dispersus, ymmo receperunt mercedem suam, Mt. V (6, 2). Set ad expiationem peccatorum ualet cinis diuitiarum cum aqua compassionis et misericordie mixtus, quod est elemosina. Dicitur enim ab Eloy 2049 quod est misericors et hydros 2050 quod est aqua quasi aqua misericordie. Sic ergo cinis diuitiarum in elemosina aspersus et distributus pauperibus, ualet ad |194vb| expiationem peccatorum, quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. De hoc cinere dicit ad Heb. IX (13) : cinis aspersus in aqua inquinatos sanctificat ad emundationem. De ista dicitur Num. XXXI (23) : quodcumque ignem non poterit sustinere aqua expiationis sanctificabitur. Per ignem qui sustineri non potest, intelligo ignem purgatorii qui intollerabilis est in conspectu. Quia igitur ad hoc ordinata est dies ista, ut qui igne intollerabili puniuntur aquis expiationis, id est elemosinis, expientur et expediantur, ergo dies ista 2051 dicta est dies expiationis, ut de ea intelligamus quod dicitur Leuit. XVI (30) : in hac die expiatio erit atque mundatio. Sequitur : sabbatum requiescionis est.

[II] Secundo uocabitur hoc festum festum propitiationis. Bene uocatur cum dicitur : « Vocabitur sanctus ». Eadem enim causa poterit esse quare dicebatur dies propitiationis, quia hac sola die pontifex intrabat interius tabernaculum, quod dicebatur sancta sanctorum, et in quo erat propitiatorium. Intrabat autem per istum modum quia sumebat secum thurribulum et ignem in thurribulo et superponens igne compositum thimiama et offerebat incensum coram Domino. Spiritualiter sicut in templo manufacto erat tabernaculum exterius et thurribulum interius, et hec duo distinguebantur adinuicem per uelamen meum, ita in templo Dei sancto, quod estis uos, est pars sensitiua exterior quasi exterius tabernaculum quod descenditur in latitudine quinque sensuum, et cognitiua interior pars intellectiua quasi interius tabernaculum, |195ra| quod distinguitur a primo per uelamen meum, quod est obscuritas fantasmatum. Pontifex ergo quilibet nostrum, uolens hodie facere pontem quo de purgatorio perueniatur ad celum, iterum uolens uenire ad propitiatorium, id est inuenire uiuis et mortuis propitiatorium, non debet hodie stare in tabernaculo exteriori, id est uacare exteriori occupationi seu seruili operi, quod per sensus exteriores expelletur, set debet intrare domum cordis et consciencie, ubi certe inuenitur propitiatorium, II Paral. XXX (18, 19) : Dominus bonus propitiabitur, cunctis qui in toto corde querunt Deum. Ergo intra domum cordis inuenitur propitiatorium. Intrabat autem per istum modum quia sumebat secum thurribulum et ignem in thurribulo set quid ultra debet portare thurribulum ? Ecce habemus modo thurribulum paratum et ignem in thurribulo, ignem quo mortui tribulantur, ergo non restat nisi superponere thimiana uel incensum deuote orationis, ad hoc quod fiat sacrificium Deo spiritus 2052 ut dicat quilibet cum Psalmo (140, 2) : dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Set notandum quod dicitur thimiana compositum in quo innuitur quod non sufficit oratio solum oris set oportet quod sit oris, cordis et operis. Non enim qui dicit Domine Domine intrabit in regnum celorum etc. (Mt. 7, 21). Figuram ad hoc habemus in Eze. XL (46, 1) etc. ubi dicitur quod porta atrii interioris erit clausa VII diebus quibus opus sit die autem sabbati aperietur, quasi uellet dicere quod in diebus non festis licet claudere portam interioris atrii, id est cessare ab oratione, quia tunc homo occupat se in exteriori opere et lici|195rb|te fit, tamen debet esse quantum homo exterior occupet se negotiis secularibus, quantum ad effectum debet tantum respectu istorum tenere clausum affectum. Habet enim porta interioris atrii qui sicut in profestis diebus debet claudi mundo uel dyabolo, ita in sabbato in die festo debet deuotione et oratione aperiri Christo. Ita dicit beatus Augustinus 2053 , libro secundo de dedicationeecclesie : « Tabernaculum cordis nostri euacuetur uitiis ac uirtutibus repleatur, claudatur dyabolo et aperiatur Christo. » Propter hoc etiam dicitur Ex. XXXI (15) : VI diebus facietis 2054 opus in die VII sabbatum est requies sancta 2055 Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur. Notabiliter dicit requiescam Domino quia hodie multi in diebus festis quiescunt mundo set non requiescunt Domino. Quiescunt enim a negotiis set non quiescunt a uitiis. Et causa est quia in diebus festiuis, quando ipsi deberent intrare et uisitare domum consciencie, tabernaculum interius, et aperire eam Christo in confessione et oratione, tunc magis quam aliis diebus uadunt ad spectacula, querunt ludos et solacia et ibi occurrunt temptationes et occasiones peccandi quia peccatum, cum consumatum fuerit, generat mortem. Unde talibus contingit iure quod contingebat in figura Judeis, II Mach. V (25-26), cum uenisset Apollonius Jerosolimam pacem simulans quieuit usque ad diem sanctum sabbati et tunc feriatis Judeis, omnes qui ad spectaculum processerant trucidauit. Et sequitur : in gentem multitudinem peremit. Puto enim quod plures trucidat hodie dyabolus in una die festo morte spirituali peccati quam in duobus profestiuis. Me|195va|mento ergo ut diem sabbati sanctifices, Ex. XX (8).

[III] Tertio dicebat hec dies festum afflictionis affligensque animas nostras. Ad litteram hac die multum se affligebant Judei quia ieiunabant uiri, pueri et iumenta usque ad uesperem, et ista die fiebat memoria mortuorum. Causa autem quare sic dicatur 2056 festum afflictionis est ista quia Mt. XX (9, 15) dicitur : numquid possunt filii sponsi lugere quod diu cum illis est sponsus ueniet dies quod auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabant. Sponsus Christus, sponsa utique ecclesia, set illi triumphanti et filiis eius semper est presens sponsus et ideo ibi non potest esse luctus. Unde cantabamus 2057 heri : « Qua felix illa ciuitas in qua iugis sollempnitas. » Nostre autem militanti ecclesie et nobis qui sumus eius filii adhuc absens est sponsus, non solum nobis set mortuis illis pro quibus hodie festiuamus. Hec igitur festa que in parochia nostra facimus, conformando nos isti cathedrali ecclesie in qua est iugis sollempnitas. Debeant dici festa exultationis, tamen illud festum quod est ecclesie nostre proprium, ubi « in cursu tot fantasmatum, turbatur cordis sabbatum 2058  ». Merito debet dici festum mortis et afflictionis quia hic confusa sunt omnia, spes, metus, luctus, gaudium. Propter hoc dicit Augustinus 2059  : « Quis hoc non lugeat, quis non iudicat. » Facte sunt mihi lacrime panis die ac nocte etc. (Ps. 41, 4), hoc est : continue exspecto presentia sponsi et Dei mei. De hoc pane et de hoc festo similem habemus figuram Deut. XVI (3) ubi Dominus, imponens Moysi quod fa|195vb|ceret festum phase, prohibuit ne comederet in eo fermentatum panem set quod comederet absque fermento afflictionis panem, et subdit causam : ut memineris egressionis tue de Egypto cunctis diebus uite. Notemus singula uerba : dicit quod facere festum phase transitus aliud est recte festum quod hodie facimus. Hodie enim festiuamus pro illis qui transierunt ex hoc mundo non usque ad patrem set [qui] in uia sunt et in transitu ad patrem. Unde nihil facimus pro illis qui sunt in altero terminorum, in paradyso uel inferno, set pro illis solum qui adhuc 2060 sunt in transitu. Est ergo phase id est transiens Domini, Exod. (12, 11) set quid debet nos mouere ad celebrandum hoc festum ? Certe ut memineris egressionis tue et de memoria mortis, scilicet quod quilibet nostrum debet cogitare et semper ante oculos mentis habere quod sicut egressi sunt de mundo, ita et nos in breui sumus egressuri, sicut ipsi mortui sunt etc. et nos sumus morituri. Ecc. XIIII (Eccli. 14, 12) : memor esto quoniam mors non tardabit, mors et testimonium infernorum, quod demonstratum est in illis qui ante oculos nostros continue moriuntur, in quorum persona cuilibet nostrum dicitur illud Ecc. XXXVIII (23) : memor esto iudicii mei. Sic erit et terminum mihi heri et tibi hodie. Inter heri et hodie modica differentia est. Hoc est ergo quod debet nos mouere ad faciendum festum afflictionis. Set quid debemus comedere in hoc festo ? In hoc festo comedes absque fermento afflictionis panem. Prima facie uidetur oppositio in adiecto dicere panem |196ra| afflictionis. Panis enim nutrit et impinguat, afflictio attenuat et mortificat. Responsio Dauid quod homo uiuit duplici uita, uita animali qua corpus uiuit per animam, et uita spirituali qua anima uiuit per gratiam. Modo iste due uite adeo sunt contrarie quod attenuatio, ymmo mortificatio unius, est unificatio alterius. Apostolus : si spiritu facta carnis mortificaueritis uiuetis, ad Rom. VIII (13). Ergo mortificatio uite animalis est uiuificatio uite spiritualis. Iste cibus uel iste panis debet dici proprie nutritiuus istius qui est alterius afflictiuus. Est ergo panis penitentie proprie dictus panis afflictionis, ad litteram, adeo necessarius ad continuationem uite spiritualis sicut panis materialis ad continuationem uite animalis. Omnis enim anima que afflicta non fuerit die hoc perhibit de populis suis, Ro. XXIII (Leu. 23, 29). Set debet esse panis sine fermento, illud de quo dicit Apostolus in Mt. XII (Luc. 12, 1) : attendite a fermento phariseorum quod est ypocrisis. Fermentum cum modica autem pasta mixtum facit apparere magnum quod erat ante modicum. Sic multi modicum se per penitentiam affligentes mirabilem austeritatem uite pretendunt, uolunt apparere magnum quod est ualde modicum. Mt. VI (16) : cum ieiunetis nolite fieri sicut ypocrite tristes et exterminant enim facies suas, et tamen tales non faciunt festum afflictionis, set illi proprie faciunt festum afflictionis qui in occidendo affligunt se per uite austeritatem, et tamen exterius pretendunt festum et fecunditatem. Mt. VI (17) : cum ieiunas |196rb| ungo caput et faciem tuam laua etc. Concludamus ergo quod quia sabbatum requiescionis est, ideo affligetis animas uestras (Lev. 16, 31), id est corpora, quantum ad uitam animalem, ut sic requiescat anima quantum ad uitam spiritualem, iuxta illud Mt. XI (29) : tollite iugum meum super uos, iugum scilicet penitentie quod corpus affligit et uexat, et inuenietis requiem animabus uestris. Ad quam nos perducat.

Notes
2038.

Manipulus florum, Gloria eterna & (Hieronymus) ; Hieronymus, Commentarii in euangelium Matthaei, 2 (D. Hurst, M. Adriaen, SL 77, 1969, p. 80).

2039.

sensu] sensum P.

2040.

Aristote, Ethique, III, 1 (Aristotelis opera, III, 1831, p. 546).

2041.

Manipulus florum, Gloria eterna B (Augustinus libro 22 de Ciuitate Dei) ; Augustinus Hipponensis, De Ciuitate Dei, XXII, 30 (B. Dombart, A. Kalb, SL 48, 1955, p. 863).

2042.

domat] domaticat P.

2043.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

2044.

scilicet] uel peru add. P.

2045.

recordatione] recordationem P.

2046.

alias] alios P.

2047.

Non inveni.

2048.

Gaufridus Clarevallensis, Declamationes de colloquio Simonis cum Jesu, IV (PL 184, 439D).

2049.

Non inueni.

2050.

hydros] ydos P.

2051.

ista] gratie add. P.

2052.

spiritus] contribul add. P.

2053.

Caesarius Arelatensis, Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti, 227, 1 (G. Morin, SL 104, 1953, p. 898).

2054.

facietis] serite P.

2055.

requies sancta] requiescam P.

2056.

dicatur] dicabatur exp. P.

2057.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

2058.

Petrus Cantor, Verbum abbreviatum, II, 21 (M. Boutry, CM 196, 2004, p. 674).

2059.

Non inueni.

2060.

adhuc] ad hunc P.