Sermon 86

Saint François.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 196rb-197vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 39ra-40rb.
Plan :
Prothème
Thème – Caractéristiques des miracles divins.
I – La grandeur de Dieu soumet toutes choses.
II – L’amour divin.
F. 196rb : Dominus pauperem facit et ditet, primo Reg. II (7).

[Prothème] Palmas suas extendit ad pauperem, Prou. ult. (31, 20). Ad domum Dei currunt cum fiducia pauperes, quia persone misericordes ibi consueuerunt inueniri que manus porrigunt indigenti. Prima domus in qua Deus primo hospitatus est factus homo fuit Maria. Hec est mater misericordie, ideo cum fiducia eam adeamus, quia pauperes facti sumus nimis quo ad gratiam ita confisi, quia manum porriget ad archam omnis gratie. Filium suum et ea nobis optinebit. Hec enim est illa fortis mulier de qua Salomon ait (Prov. 31, 20) : manum suam aperuit inani et palmas suas extendit ad pauperem.

[Thème] Dominus pauperem facit et ditet, primo Reg. II (7). Inter omnia mirabilia Dei, duo specialia genera reperiuntur. Unum est quando de nihilo aliquid facit ; aliud quando de modico facit multum uel magnum. Primum ostendit in creatione, secundum in nostra iam assumpta carne, in quinque panum et duorum piscium multiplicatione, in suis siquidem operibus priuilegiatis uult quidem parum sit de rebus mundi amixtum |196va| quod spiritualiter adhuc usque hodie continuare non cessat. Quando enim de peccatore iustum facit de nihilo, aliquid producit quia « peccatum nihil est et nihil fiunt homines cum peccant », Augustinus 2061 . Cum enim recedat peccator a Deo in quo omnes res sunt, restat ut in nihil tendat, quod est contrarium omni rei, uel etiam facit quando de suo consilio homo se rebus mundi denudat et in nudis et puris remanet et tamen eum spiritualibus diuitiis replet. Quod significanter in uerbo Francisci ostenditur cui cum quadam uice feruenter oraret, ostensum est qualiter suam uitam agere deberet. Qui omni negligentia deposita de omnibus que acquisiuerat cum labore peccuniam accepit, ueniens ad quamdam ecclesiam que ruinam minabatur, dedit predictam peccuniam pro ecclesie reparationis, quam sacerdos timore amicorum beati Francisci accipere renuit 2062 . Set sanctus Dei eam proiecit in medio indignum reputans uirtutes similes et peccuniam possidere. Ita Dominus ditauit eum bonis gratie in presenti et glorie cum beatis.

Alius introitus : uerus amicus non consuleret ei quem uere diligit, quod bona que licite retinet a se abiceret, nisi ex tali abiectione sciret ei prouectum prouenire maiorem ; alioquin eum deciperet, quod non pertinet ad amicum. Deus qui eternus amator est, caritate perpetua dilexi te (Jer. 31, 3), ideo consulit seruis suis quos uere diligit, nam in eos beatificat : beati serui tui, III Reg. (10, 8) quod patet de adolescente cui dixit : uade et uende omnia que habes et da pauperibus (Mt. 19, 21), quod non faceret nisi |196vb| conuerteret in diuitias meliores, quod utique promisit adolescenti dicens : et habebis thesaurum in celo. Sic fecit beato Francisco, ut dictum est, ex quo patet quod uult nos esse spoliatos omnibus mundanis, tam rebus quam conuersatione, si uolumus quod corpus Christi, in quo omnes thesauri gratie et uirtutum sunt, et in quo habitat plenitudo diuinitatis corporaliter, in nobis digne recipiatur talem sic pauperem uel mandatum habentem, ditat, celsitudo que cuncta subicit, Dominus, sollicitudo que opus elicit, facit, beatitudo cui mundus deficit, pauperem. Beati pauperes, Mt. V (3). Plenitudo, que corda reficit, ditat. Gallice : seygnurie de excellence que met a hounrer diligence beneurté que nul n’ascense nul ne 2063 metreit devier ceus qui mert cuers en habundance.

[I] Circa primum nota quod pauperes religiosi magnum reputant quando in medietate sub Domino prope sunt positi per priuilegium exemptionis 2064 , ita quod nulli inferiori iudici teneantur respondere si eos citauerit. Deus autem subdit nobis in medietate suo dominio, ita quod carni uel mundo uel dyabolo citantibus respondere non tenemur. Sumus enim exempti a dyabolo per obedientiam, in qua includitur humanitas a carne per castitatis uotum, a mundo per paupertatem, nec debemus istis citantibus respondere ne nostrum priuilegium amittamus, set soli Deo et eius mandatis obedire, ut simus de illis de quibus in Psalmo (102, 18) : memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum omnia etc. Vita presens |197ra| in duas partes diuiditur, in actiuam et contemplatiuam, que significantur per Martham et Mariam. Ad actiuam pertinent mandata quorum debet esse ad faciendum, non ad cogitandum tantum. Scire enim ea et non facere est sciencia que inflat et certe facienda sunt. Nam mandata eius grauia non sunt, I Jo. (5, 3). Non enim facere faciunt descendere sicut graue set ascendere ad uitam beatam. Si uis ad uitam ingredi serua mandata¸ Mt. (19, 17). Seruantur quando dilectio ea operatur. Si diligissime mandata mea seruaueritis(Jo. 14, 15). Non mandat nobis Deus nisi salutem quia in mandatis eius est salus, si seruantur qui mandat salutes Jacob. Ps. (102, 19) sequitur : Dominus in celo parauit sedem suam. Ibi sedet ubi eius mandatis obeditur in uiris celestibus, hoc fit qui ad modum celi semper mouentur per obedientiam set circulariter quasi non exeuntes celestia.Isti sunt quorum conuersatio in celis est, Phil. (3, 20). Turpe est recipere talem dominum et facere eum sedere ad terram, id est in mente terrena, per cogitationem, per amorem terrenorum quibus dum adherit terra est set celum sursum et terra deorsum. Dominus in celo sedes eius. Celum mihi sedes est. Sequitur (Ps. 102, 19) : et regnum ipsius omnibus dominabitur, quia qui minor est in regno celorum, maior est omni terreno, et quia maior dominatur minori, ideo uir celestis dominatur motui carnali et reprimit eius impetum faciliter. Tronum Domini est regnum et ipse dominabitur gentium (Ps. 21, 29), id est eorum que a gemitura proueniunt, sic iste dominabatur carni sue. Nam si |197rb| fauilla uel scintilla carnis insurgeret in niuem uel aquam se proiciebat, donec totaliter extingueretur, ut spiritus eius regnaret et de regno spirituum esset et dicere posset : regnum meum non est de hoc mundo, Jo. (18, 36) et quia spiritus obediunt Deo et ubi obeditur artifici, in illa materia operatur.

[II] Ideo sequitur : sollicitudo que opus elicit. Nota quod si lignum sciret quod artifex de eo facere uellet ymaginem Christi uel Marie coram qua omnes genua flectent et offerrent, puto quod se permitteret duci secundum artificis uoluntatem, omnis ictus inspirationis diuine mentem percussientis, omnis ictus uerborum doctrine et capitulationes nostre, dum corda tangunt ad hoc ut nos faciant ymagines similes Jhesu Christo. Ergo debemus permittere fieri sicut iste qui inductilis erat, quod unus de seraphin in modum crucifixi ad eum ueniens, significauit eum sic quod cicatrices in manibus, pedibus et latere remanserunt, ut sic esset ymago Christi specialis. Sic nos debemus conformes fieri ymaginis filii Dei, ut appareat quod sumus facture Dei. Set sunt aliqui qui 2065 non permittunt se fieri set faciunt semet ipsos contra quos dicunt boni a Deo facti in Psalmo (99, 3) : scitote quoniam Dominus ipse est Deus etc. Quare coniunxit Deum cum Domino ? Quia siquidem dii multi et domini multi diuersim, set unus solus Deus Dominus. Multi dominis suis obediunt corpore, non corde, quia non uident Deum carnalem corde nec ei dominantur, set |197va| Deus intuetur cor et eius Dominus est. Ideo ei est obediendum corde et corpore. Ergo uenite adoremus et procidamus ante Dominum qui fecit nos quia ipse est Dominus Deus noster, Ps. (94, 6-7). Sequitur (Ps. 99, 3) : ipse fecit nos et non ipsi nos. Non est necesse quod secundum uoluntatem nostram, faciamus nos quia uoluntas nostra leuis est, quod patet quia eam faciliter uertimus quocumque uolumus. Et ideo ad leuitates prona est et quia ex frequenti agere relinquimur tales, hinc est quod si secundum uoluntatem nostram frequenter agamus, efficiemur leues, et quia tales actus producit habitus, quales sunt illi a quibus causatus est. Ideo erimus leues et ad leuia facienda proni. Ideo bonum est quod fiamur ab illo qui in omni opere suo posuit grauitatem ponderis, dilectionis tendentis in seipsum. Ideo facit hominem similem sibi, quia similis similem querit et diligit. Faciamus hominem ad ymaginem simil nostram (Gen. 1, 26). Et bene dixit : « Ipse fecit », quia si sumus facti ab illo sumus, si autem deficimus a nobis est, set bene omnia fecit. Vidit Deus cuncta que fecerit et erant ualde bona, Gen. (1, 31). Et quia ex opere artifex cognoscitur, precipue iste qui ab effectu, non a causa cognoscitur, ideo purum eum fecit. Quanto enim artifex est melior, tanto eius opus purius est ; quanto autem homo pauperior, tanto purior quia minus habet de opere rudis artificis, scilicet mundi, qui non facit nisi grossa et lutosa. Est enim hec differentia inter pedem corporalem et spiritualem, scilicet affectionem, quia corporalis |197vb| relinquit uestigium in puluere set in affectione relinquitur impressio rei amate. Ideo qui mundum diligit, mundus est. Mundus enim eum fecit talem qualis ipse est. Set Deus purum hominem facit et sine luto terrenorum. Ecc. (Eccli. 11, 23) : facile est in oculis Domini subito honestate pauperem, quia amor sequitur cognitionem. Ideo que est differentia inter amorem Dei et nostrum eadem est inter cognitionem Dei et nostram. Amor autem noster presupponit bonum in re quam diligit, set amor Dei causat bonum in re quam diligit. Unde quando benefacit alicui, dicitur Deus diligit eum. Sic est de cognitione, quia homo presupponit pulcritudinem in persona quam libenter respicit. Quando autem Deus oculo pietatis respicit hominem, facit eum gratiosum. Respicit autem pauperem : nam oculi eius in pauperem respiciunt, Ps. (10, 5). Nota quomodo Deus honestauit, quando apparuit in fulgore solis, sic aspectus Dei causauit in eo lumen contra hoc quod noster uisus lumen presupponit, et quia uirtutes gratuite sunt diuitie spirituales. Ideo sequitur : ditat. Plenitudo que mentes reficit. Sicut bonus artifex ab opere quod fecit, remouit 2066 omnia que ipsum corrumpere possunt et prestat ea que ipsum contaminare possunt, sic Deus pauperibus confert.

Notes
2061.

Manipulus florum, Peccatum B (Augustinus super Johannem) ; Augustinus Hipponensis, In Iohannis euangelium tractatus CXXIV, I, 13 (R. Willems, SL 36, 1954, p. 7).

2062.

Bonauentura, Legenda maior sancti Francisci, II, 1 (Fontes franciscani, p. 787-788).

2063.

ne] ni B.

2064.

exemptionis] exeptionis P.

2065.

qui om. B.

2066.

remouit] remouet B.