Sermon 87

Saint Martin.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 197vb-198va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 65ra-rb.
F. 197vb : Factum est ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinu Abrahe (Luc. 16, 22).

Regula est apud mathematicos quod linee non parallele etc. Figura [in] Genesi quomodo Jacob cancellauit manus. Applica ad beatum Martinum qui |198ra| ante punctum mortis fuit ad sinistram aduersitatis, quia mendicus, ideo post mortem positus est ad dexteram prosperitatis, factum est enim ut moreretur etc. Ubi notantur quatuor quorum ex opposito correspondent duobus. Fuit enim in sinistra mundi ceteris subpedaneus, quia mendicus¸ in dextera celi angelis collocaneus, et portaretur ab angelis, adhuc in sinistra mundi in penis momentaneus, factum est ut moreretur, factum esse mensuratur instanti in dextera celi a tormentis extraneus, in sinu Abrahe. Sinus dicitur requies sanctorum sicut sinus maris, locus quietus a tempestatibus et uentis.

De primo Ps. (39, 18) : ego autem mendicus sum et pauper. Jo. IX (8) : uicini et qui uiderant eum prius quia mendicus erat dicebant : non ne hic est qui sedebat et mendicabat.

De secundo nota quod merito debebatur illi angelica uictura qui officium angeli gerebat in uia. Ps. (90, 11-12) : angelis suis mandauit, usque ibi : in manibus portabunt te. Iste est alter Jacob de quo Gen. XXXII (1) dicitur : abiit Jacob itinere quo ceperat fueruntque obuiam angeli Domini. Mt. (4, 11) : accesserunt angeli et ministrabant ei.

De tertio nota quod in hiis que fiunt per continuam 2067 successionem [et] transmutationem, factum esse et fieri non sunt similes, sunt autem similes in hiis que fiunt per subditam et momentaneam mutationem. Mors dampnatorum continua est quia continue moriuntur et numquam consumuntur. Numquam est ibi factum esse. Judic. XX (43) : non |198rb| erat ulla requies morientium. Ps. (48, 15) : mors depascet eos. Loquitur ad modum herbe prati que continue pascitur et semper restat ad pascendum quia non totaliter euellitur. Set mors sanctorum martirium momentanea est. « Momentaneum est quod 2068 cruciat, eternum quod delectat 2069 . » Prima Cor. (II Cor. 6, 9) : quasi morientes et ecce uiuimus. Ideo est ibi proprie factum est : factum est ut moreretur etc. Unde licet mori sit corrumpi, tamen corruptio unius est factio uel generatio alterius. Martir iste moriendo morte nature leuatus 2070 est ad uitam glorie. Gen. (2, 7) : factus est homo in animam uiuentem. Gen. (1, 5) : factum est uespere et mane dies unus. Vespere occasus per mortem, nature ortus ad uitam glorie, dies unus. Ecce similis fieri et factum esse. Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace, Sap. (3, 2-3). In Psalmo (75, 3) : factus est in pace locus eius. Ecce IIII a tormentis extraneus. In sinu Abrahe Jo. I (18) : unigenitus qui est in sinu patris. Ipse [qui] enarrauit Euangelista fuit, Jo. XXI (13, 23) : erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Jhesu quod diligebat. Hic est ergo Beniamin filius dextre qui primo uocatus a matre Benoni filius doloris mei, Gen. XXXV (18). Applica super quatuor interpretationes huius nominis Martinus ad quatuor membra thematis : interpretatur enim declinatus quantum ad primum, sublimis quantum ad secundum, auarus quantum ad tertium, certus quantum ad quartum.

Notes
2067.

continuam] et add. P.

2068.

quod] delectat add. B et exp. P.

2069.

Caesarius Arelatensis, Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti, 149, 4 (G. Morin, SL 104, 1953, p. 611).

2070.

leuatus] teuatus P.