Sermon 90

Saint Martin.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 202rb-205ra.
Plan :
Thème – L’utilité d’avoir un exemple sous les yeux. Saint Martin doit être un exemple pour les chrétiens.
I – La manière de ne pas commettre d’erreur.
II – Les vertus de l’étude.
F. 202rb : Hic est uere propheta, Jo. 6 (14).

[Thème] Gregorius 2113 24 Moral. dicit sic : « Volantia animalia alis suis se uicissim feriunt, quia sanctorum mentes in eo quod superna appetunt, consideratis alternis uirtutibus excitantur. Ala enim sua me percutit, qui exemplo sanctitatis me ad melius accendit. Et ala in eo uicinum animal ferio, si aliquando alteri opus bonum quod imitetur ostendo. » Ex quibus uerbis manifeste monstratur 2114 quod humano cordi ualeat ad promotionem boni operis habere aut exemplar persone bene operantis, propter quod omnis qui intendit in uia Deo progredi, non regredi, debet oculum mentis figere in tali exemplari quod ei proficiat et non noceat, ad bonum promoueat, non retardet. Sic enim uidemus ad sensum. Ille enim qui habet scribere uel facere scribi libros principaliter attendit quod habeat exemplar non corruptum set continens ueritatem ; quod si non habeat, differt scripturam donec inuenerit exemplaria ueritatis. Propter quod in figura Ex. 26 (25, 40) non fuit dictum Moysi quod aliquid operaretur usi post ostensionem exemplaris : inspice,inquit, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Spiritualiter, quamdiu sumus in hac uita, sumus ad modum scriptorum libri quod in quibus scribimus consciencie nostre exempla, hoc est sententia que contra nos uel pro nobis |202va| in iudicio proferetur. Apo. 20 (12) : iudicati sunt mortui ex hiis que scripta erant in libris. Ratio autem quare scriptoribus comparamur est ista : bonitas uel perfectio scriptoris non consistit in multitudine litterarum set in debito ordine earum. Posset enim scribere litteras infinitas absque hoc quod haberet perfectam scienciam. Sicut si scriberet infinite 2115 copulando litteras consonantes, mutas scilicet et liquidas, nullam eis uocalem adiungendo, nihil perfectum sequeretur, set tunc solum inuenitur perfecta sententia quando inter liquidas et mutas uocales fuerunt modo debito ordinate, quod consistit in perfectione scriptorum, non in magna scriptura litterarum, set in ordine debito earum. Spiritualiter omnia mundana, ymmo omnes creature, non sunt nisi quedam littere quibus in cordibus enim debet cognitio et amor creatoris inscribi. Sap. 13 (5) : a magnitudine enim speciei 2116 et creature cognoscibiliter poterit creator horum uideri. Inter litteras istas quedam sunt uocales, ea scilicet que Christus, qui est uox et uerbum, fieri ordinauit et ipse etiam uocalis principalis ; omnia alia muta sunt et liquida, muta quidem ab effectu, quia hominem mutatum efficiunt a laude Creatoris. Quot clerici diuinum officium et cantum ecclesiasticum necligunt, propter hoc quod circa terrena negotia occupantur, quot iudices, quot aduocati 2117 obmittunt iustitiam mundanis muneribus excecati. Ecc. 20 (31) : xenia 2118 |202vb| et dona excecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore auertit correctiones eorum. Dicitur quod mutus est. Quedam rana 2119 [est] que alio nomine dicitur calamita, que proiecta in ore canis latrantis facit ipsum obmutescere. Sunt etiam liquida ab effectu quia cor humanum liquefaciunt et remittunt. Non est cor in mundo ita constans uel firmum quod honores, delicie, diuitie non emolliant aut remittant. Ps. (21, 15) : factum est cor meum tamquam cera liquescens et iterum : liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea. Modo sic est quod in quacumque multitudine ista copulentur, diuitie scilicet, delicie et mundana quecumque alia, si non interpretatur Christus, cum eis non perfectam set ualde imperfectam sententiam generabunt 2120 . Figura Luc. 16 (19) : homo quidam erat diues et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. Ecce multas litteras liquidas insimul congregatas set quia Christus non fuit uocatus nec quem iussit uocari et pauper scilicet qui iacebat ad ianuam eius, et ideo sequitur sententia ualde dura (Luc. 16, 22) : mortuus est autem diues et sepultus est in inferno. Simile habetur ibidem XII (Luc. 12, 19) de diuite malo dicente : anima mea multa bona habes reposita in annos plurimos requiesce, comede et bibe et epulare. Ecce multa muta et liquida in unum congregata set quia quid Christus ordinauit fieri non fuit, ideo dixit enim |203ra| quod superest date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, Luc. 12 (11, 41). Ideo sententia subinfertur (Luc. 12, 20) : stulte hac nocte animam tuam repetent a te que autem congregasti cuius erunt. Set quando cum istis mutis et liquidis uocales debito modo ordinantur quia quedam etiam in diuino seruitio expenduntur, quedam pauperibus errogantur, quedam, si oportet, restituuntur, non resultat imperfecta sententia set perfecta. Figura Luc. 19 (2) ubi legitur de Zacheo qui erat princeps publicanorum et ipse diues, quia uocales cum hiis mutis interposuit, Christum in domo sua recipiendo, excepit, inquit, illum gaudens que Christus iussit fieri in omnibus adimplendo dicens (Luc. 19, 8) : ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si aliquem defraudauero reddo quadruplum. Idcirco sequitur perfecta sententia (Luc. 19, 9) : hodie huic domui salus a Deo facta est.Sic igitur in beato ordine istorum, non in multitudine consistit perfectio, set in deordinatione [est] peccatum. Ambrosius 2121 super Luc. libro VIII : « Diuites discant ne in facultatibus crimen haberi, set in hiis que uti nesciunt, nam diuitie ut impedimenta sunt inprobis, ita bonis sunt adiuuamenta uirtutis. » Set hodierna die bene inuenitur uox in conuiuiis diuitum set non uox Christi nec pauperum. Bene audiuntur pauperes in porta set non uidentur in aula, clamant ad ostium set non uocantur ad conuiuium, cum tamen dicat Christus, Luc. 19 (14, 13) : cum facis conuiuium |203rb| uoca pauperes debiles claudos. Vox talium non auditur set uox hystrionum et ioculatorum. Ysa. (5, 12) : cythara et lira [et] tympanum et tibia [et] uinum in conuiuiis uestris et opus Domini non respicitis. Et propter hoc concluditur Job 21 (12-13) : tenent tympanum cytharam et gaudent ad sonitum organi et ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Gregorius 2122 in Moral. : « Jure restat ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta. » Sic ergo patet quod quamdiu uiuimus in hac uita, comparamur scriptori propter quem debemus exemplar uerax querere quo prouocemur ad bene operandum. Idcirco Spiritus Sanctus nobis huius exemplar proponit, beatum scilicet Martinum, dicens : hic est uere propheta (Jo. 6, 14). Ita enim cantat de ipso ecclesia, dicens 2123  : « O Martine prophetis exemplar, apostolis consortium, presulum gemma, fide et meritis egregie etc. » Et tanguntur tria in uerbis propositis ad commendationem beati Martini.

[I] Primo quod ab ipso tamquam ab exemplari ueraci resecatur occasio calumpniose accusationis, hic est. Nota : transcriptumlittere alicuius semper patitur calumpniam, donec facta fuerit collatio de se ipso cum originali, nec ante collationem sigillatur nec signatur, set facta collatione et transcripto sigillato non remanet amplius materia calumpnie uel obiectionis. |203va| Spiritualiter nos sumus omnes transcriptum. Quid enim [est] aliud anima nostra nisi transcriptum Trinitatis ? Ad ymaginem Dei creauit illum, Gen. I (27). Quare autem dicamur littere ? Ecce quando aliquis scribit litteram quam debet portare ad sigillum, de duobus sibi cauet, uidelicet de interliniari, et nesciebat aliquod uocabulum quod oporteat radi. Posset enim sigillator obici sigillum negare, dato etiam quod sigillaret, adhuc timeret quod propter rasuram impugnaretur. Sic spiritualiter est de nobis : interliniaris significat opera indifferentia que bono modo et malo possunt fieri ista. Debemus taliter facere quod dyabolus non possit impugnare quod non fuerit de eadem manu, quod scilicet fuit facta de mala intentione. Isto modo impugnauit Job I (9-10) : numquid frustra Job timuit Deum, nonne tu uallasti eum et domum eius,quasi dicat : te non diligit nisi propter luctum. Fiant ergo omnia sancta intentione. Illud quod radi et deleri ante sigillationem oportet, est peccatum. Numquam sigillum gratie uel glorie ponitur in corde in quo habitat peccatum. Cauere ergo debemus ne in tota littera uite nostre inueniatur peccatum cuius rasura requiratur ante infusionem gratie, quod si fuerit, radatur per penitentiam ; remaneat semper tamen amor, ne forte recuperauerit sigillum gratie. Nescit enim homo utrum amore an odio dignus sit, Ecc. 9 (1). Si posito quod in rei ueritate recuperauerit, adhuc semper timeat ne sibi obiciatur uel quod non fuerit perfecte contritus uel non perfecte |203vb| confessus uel quod non perfecte satisfecerit uel postea in peccato complacentiam habuit, Ecc. V (5-6) : de propiciatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum et ne dicas miseratio Dei magna est. Multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Nota de quodam qui sibi 2124 uidebatur quod nomen suum esset scriptum in quadam carta 2125 de qua totiens deletum fuerit et rescriptum, quod si adhuc semper deleretur, amplius in ea scribi non posset ; qui ad se rediens a peccatis deinceps sibi cauit. Talis enim rasura est multum timenda. Unde Augustinus 2126 in quodam sermone : « Quid obest illi si de illa tabula eum humana uult delere 2127 ignorantia, si eumdem de libro uiuentium numquam propria doleat consciencia ? Nam et si bonum quod de nobis dicitur : in mente non inuenitur in magnam debemus letitiam prosilire. » Sumus ergo transcriptum. Originale huius transcripti est ecclesia triumphans. Dicit enim Dyonisius 2128  : « Quid ecclesia militans extracta est a ceteri, ergo donec illuc nouerimus, semper obiectiones et calumpnie sunt contra nos uel culpe et pene uel pene in purgatorio set postquam ibi fruentium et inuenta fuerit in nullo ab eis discrepare obiectiones uel calumpnie de cetero occasio nulla restat », et sic est de beato Martino. Facta est enim collatio uite eius cum originali uita beatorum, et iam qui 2129 in eis in nullo discrepans redditur nobis sigillatus sigillo |204ra| glorie et traditur pro ueracissimo exemplari cum dicitur : hic est, de quo potest dici illud Luc. 23 (41) : hic nihil mali gessit. Nota : in duobus potest scriptor deficere que, si fiat, non uidetur deficere. Unum est si mutet manum ita quod littera sit in uno loco grossa et in alio gracilis. Aliud est si aliquid scriptum in originali omittat. Beatus Martinus in nullo istorum errauit, non enim mutauit manum quia eumdem feruorem, quem in principio habuerat, non minuit set seruauit. Unde factus archiepiscopus Turonensis « idem constantissime perseuerabat qui prius fuerat. Eadem in corde humilitas 2130 atque idem implebat episcopi dignitatem, ut propositum monachium desereret 2131  », uel qui de originali obmisit non contenta in euangelio quantum ad precepta perfectissime adimpleuit, unde bene omnia fecit, unde de ipso potest dici illud Luc. 23 (47) : uere hic homo iustus erat. Et nota quod scriptor diceretur infidelis qui mutat manum, ut dictum est, set diceretur falsus et peruersus si in scribendo librum omnes affirmatiuas propositiones libri scriberet et dimitteret omnes negatiuas. Spiritualiter liber quem nobis debemus scribere est status uite nostre. Hunc enim debet quilibet recolligere infima [in] armarium mentis sue. Ysa. 24 (38, 15) : recogitabo tibi annos meos etc. Modo sic est quod in istum librum scribendo multi male continuant manum suam, in principio sunt feruentes set processu temporis tepidi sunt. Apoc. 2 (4) : |204rb| caritatem tuam primam reliquisti. Aliquando solum scribant affirmatiuas et dimittunt negatiuas. Per affirmatiuas intelligo gratias cuiuslibet persone medietate uel immedietate collocatas, quia per eas affirmatur in ea uestigium bonitatis diuine a quo cuncta bona procedunt. Per negatiuas autem deffectus et peccata quia per talia ostenditur a Deo deuiare et denegatur 2132 sequi eius ymaginem in quo nulla est perfectio uel deffectus. Modo multi sunt 2133 qui optime uolunt quod eorum gratie recordentur, set de peccatis suis et deffectibus nolunt loqui nec etiam cogitare sicut superbi et presumptuosi. Unde Augustinus 2134 de conflictu uitiorum et uirtutum super Luc. dicit : « Certe multis, ymmo pene omnibus melior es 2135 , uerbo, sciencia, diuitiis honoribus, cunctisque que carnalibus uel spiritualibus suppetunt karismatibus. Cunctos ergo despice, cunctis temet ipsum attende. » Tales sunt falsi scriptores : a Christo condempnabuntur. Figura, Luc. 19, ubi legitur quod duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Phariseus et alter publicanus. Set Phariseus orabat sic (Luc. 18, 11) : Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores, iniusti, adulteri, uel ut etiam publicanus. Ecce quod hic non recitat nisi affirmatiuas (Luc. 18, 12) : ieiuno bis in sabbato decimas do omnium que possideo. Set publicanus solus recitat negatiuas dicens (Luc. 18, 13) : Deus propitius esto mihi peccatori, et ideo rediit ab oratione iustificatus et Phariseus condempnatus |204va| Amen dico uobis descendit hic iustificatus in domum ab illo (Luc. 18, 14). Et merito quia longe plus debent scribi huius negatiue, cuius ratio est : numquam in scripto debet poni illud de cuius lapsu a memoria non terminetur. Ad quid ponerem ego in scripto quod ego habeo duos oculos uel X digitos, cum non possint talia obliuisci ? Illa ergo solum de quorum obliuione timetur in scripto sunt ponenda, modo sic est quod nullas gratias quas habet numquam obliuiscitur set optime recordatur. Ymmo multi qui pro una gratia quam habent reputant se habere XX, set deffectuum et peccatorum nullo modo uolunt recordari. Ps. (18, 13) : delicta quis intelligit. Et idcirco frequentius ad memoriam reducenda sunt peccata quam uirtutes. Sic faciebat Ps. (31, 5) dicens: delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi. Crisostomus 2136 super Mt. : « Si uis sublime ostendere uirtutis, noli sapere sublime et tunc illud quod egeris esse monstrabis excelsius. Noli te quicquam putare fecisse et plenissime cuncta fecisti. » Luc. XVII (10) : cum feceris omnia que scripta sunt dicite serui inutiles sumus.

[II] Secundo commendatur quod dedicatur studio fructuose eruditionis. Nota : illa insertio non est fructuosa set nociua que non trahit trunctum ad nobiliorem naturam quam prius esset. Sicut si in truncto piri insereretur sarculus sambuci dampnosum esset, non |204vb| fructuosum, sicut non [est] differentia cum introductione 2137 forme : quando expellitur nobilior, est 2138 corruptio, licet in ueritate sit ibi generatio. Spiritualiter trunctus cui debet fieri insertio est anima que est sicut tabula rasa sarculus inserendus est sapientia mundi. Sic est quod sapientia mundi non trahit animam ad melius set ad peius. Melius enim esset anime nullum habere habitum quam quod haberet malum uel peruersum. Talis est sapientia mundi. Jac. 3 (15) : non est ista sapientia desursum descendens set terrena animalis et dyabolica. Et uidetur de sapientia quorumdam sicut sarculus sambuci inseretur truncto piri. Pirus de se habet trunctum fructiferum, sambucus habet flores odoriferos set, si confricentur, fetent ; fructus etiam eius fetet. Sic sapientia multorum redolet in flore, quando est noua, mulcet aures et libenter auditur, set si confricetur, quia uidelicet examinetur et fundamento eius uindemiatur et inspiciatur fructus qui ex ea sequitur, quia multis cordibus intelligentibus tota fetet. Iterum si talis sapientia uel sciencia ponatur in aliquo qui est dispositus ad profectum sciencie, ipsum non trahit ad melius set ad peius. Iterum non est inserenda set spernenda, 2 Thi. 2 (23) : stultas et sine disciplina et questiones, de qua ergo sapientia debet fieri insertio. Ecce ortolani, quando uolunt facere insertionem, numquam accipiunt sarculum nisi |205ra| de aliqua arbore cuius fructus est probatus, et dicitur quod oportet quod sarculus habeat aliquid de augmento duorum annorum, alias non est utilis ut ex eo fiat insertio. Sic doctrina que probata est et approbata, que concordat dictis sanctorum et prophetarum, inserenda est et querenda. Ecc. 39 (1) : antiquorum omnium exquiret.

Notes
2113.

Manipulus florum, Exemplum G (Gregorius 24 Moralium) ; Gregorius Magnus, Moralia in Job, XXIV, 8, 19 (M. Adriaen, SL 143B, 1985, p. 1202).

feriunt] ferunt P.

2114.

monstratur] iurantur P.

2115.

infinite] infinities P.

2116.

speciei] spei P.

2117.

aduocati] adiuit add. P.

2118.

xenia] exennia P.

2119.

Exemplum 23.

2120.

generabunt] generabuntur P.

2121.

Manipulus florum, Diuitie M.

2122.

Manipulus florum, Gaudium G (Gregorius in Moralibus) ; Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, II, 35, 1 (PL 76, 1260B).

2123.

CAO, 3, 4038, S. Martini.

2124.

sibi] Christus add. P.

2125.

Exemplum 24.

2126.

Manipulus florum, Consciencia A (Augustinus in sermone).

2127.

delere] ledere P.

2128.

Non inveni.

2129.

qui] quem P.

2130.

humilitas] eadem in uilitas add. P.

2131.

Lectionnaire dominicain, II, p. 376. Sulpicius Seuerus, Vita sancti Martini, 10, 1-3 (J. Fontaine, SChr 133, 1967, p. 272 et 274).

2132.

denegatur] denegetur P.

2133.

sunt] sciunt exp. P.

2134.

Manipulus florum, Superbia M (Augustinus in libro de conflictu uitiorum et uirtutum) ; Ambrosius Autpertus, Libellus de conflictu uitiorum atque uirtutum, cap. 2 (R. Weber, CM 27B, 1979, p. 910).

2135.

melior es] meliores P.

2136.

Manipulus florum, Jactantia D (Crisostomus super Mattheum).

2137.

cum introductione] philosopho generatio P.

2138.

est] set P.