Sermon 91

Sainte Catherine.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 205ra-207ra.
F. 205ra : Eleuauerunt archam in sublime, Gen. VII (17).

Super illud Jo. 19 l (14, 2) : in domo Patris mei mansiones multe sunt. Dicit Gregorius 2139 , [libro] 4 Dyalogorum : « In domo, inquam, Patris mei mansiones multe sunt. Si enim dispar distributio in illa eterna beatitudine non esset, una potius mansio quam multe essent. Multe ergo mansiones sunt, in quibus et distincte beatorum ordines propter meritorum consortium communiter letantur. Et tamen unum denarium omnes laborantes percipiunt, et dispar distributionis qualitas quam per opera diuersa assequuntur. » Ex quibus uerbis manifeste apparet quod licet in uita eterna sit una communis remuneratio beatorum, secundum quam singulos denarios uisionis beate distribuuntur, nihilominus tamen ibi est distributio diuersa premiorum, secundum quam unus alio eleuatur altius et premiatur felicius. Ratio huius potest esse : scitis enim quod persona que cecidit in puteum, tantum potest superius eleuari quante longitudinis est cathena cum qua superius eleuatur. Unde tali qui sic cecidit dicitur per Ysaiam (54, 2) : longos fac funiculos tuos. Ecclesia militans et uita presens est quasi quidam puteus in quem cecidimus per peccatum |205rb| primorum parentum. Gen. 16 (14) : appelauit puteum illum puteum Viuentis et gratie. In sola enim ecclesia est uita gratie que ducit ad claritatem uisionis beate. Ratio autem quare ecclesia militans puteus appellatur potest esse : scitis enim quod communiter puteus non foditur ubi fons oritur, set in loco sicco et deserto et a fonte elongato, ut ex eo patenter et adaquatur [eos] qui de aqua fontis habere non possunt. Aliter etiam in puteo scaturit aqua 2140 et aliter in fonte, quia in fonte sic patenter et uisibiliter scaturit aqua et oritur, quod omnibus de ipso fonte bibentibus manifeste apparet unde ipsa oritur. Set in puteo sic oritur quod aqua quedam uidetur set meatus et uene non uidentur set 2141 frequentius ocultantur. Sic spiritualiter in deserto huius mundi sicco et arido, in quo fons uisionis beate nondum egreditur, fodit Christus puteum ecclesie militantis in quo haurimus aquam gratie qua adaquamur, antequam reducamur ad ouile ciuium supernorum. Hic est puteus quem fodit Ysaac risus et gaudium 2142 , beatorum filius Dei scilicet cuius natura ab eo quod accidant uocauit calumpniam, Gen. 20 (26, 20). Multas enim calumpnias passus est a Judeis filius Dei benedictus in huius putei fossione, quia fodiendo hunc puteum foderunt manus eius et pedes sicut dicit Ps. (21, 17). Beati 2143 etiam qui potantur de fonte aque uiue salientis in uitam eternam (Jo. 4, 14). Manifeste apparet unde |205va| eorum satietas diuinatur quia a presentia diuine maiestatis que facie ad faciem sancti sine quocumque medio intuentur, Zach. 3 (13, 1) : erit fons patens domum Dauid. Set in puteo ecclesie militantis gratie sacramenta que in ecclesia cotidie pascimus et potamur, aliqualiter non apparet unde aqua oriatur ut per quem modum non clare set euangelice solum intuemur. Unde de Spiritu Sancto a quo tota ecclesia gubernatur dicitur Jo. 3 (8) : Spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis set nescis unde ueniat aut quo uadit. Set secundum quod uidemus, puteus quantumcumque plenus multiplicatur, impeditur ne potum ouibus administret si totaliter implerentur et maxime de terra, quia terra aquam bibit et absorbet. Sic spiritualiter ouibus Christi non administratur hodie potus sufficiens quia persone que deberent gregem Domini adaquare, exemplo conuersationis honeste et uerbo predicationis et doctrine, sunt replete humore cupiditatis et auaritie. Figuram habemus in Gen. 26 (15) ubi dicitur quod Palestini omnes puteos quos foderant serui patris illius scilicet Abraham obstruxerunt implantes humo. Palestini incedentes uel ora malleatorum interpretantur 2144 et significant demones qui contendunt et malleant ora et corda christiani. Volo nostrum †. Serui patris, scilicet Christi fuerunt apostoli, unde de ipsis dicitur, Io. 17 (6) : de mundo tui erant et mihi eos dedisti. |205vb| Isti foderunt multos puteos infundentes, in multorum cordibus aquam gratie et doctrine. Ephe. 2 (20) : superedificati sunt fundamentum apostolorum. Modo demones multi 2145 qui successerunt, fundantur ab apostolis, sic repleuerunt humo cupiditatis terrene ut oues † ab ipsis non adaquantur set potius intoxiquantur et perdantur ut possit ecclesia dicere propter malitiam ministrorum suorum illud Jer. 9 (15) : cibabo populum istum absintio et potum dabo eis aquam fellis. Et illud Ps. (68, 22) : dederunt in escam meam fel et in siti mei potauerunt aceto. Bernardus 2146 super Cantica sermone LXXVIII : « Cum clericis exuberare existimas rerum affluentiam, uestium splendorem, mensarum luxuriam, congeriem uasorum aureorum et argenteorum, nisi de bonis ? Est quod illa pauper et inops et nuda relinquetis, facie miseranda, inculta et insipida. Propter quod non est hodie ecclesiam ornare set spoliare, non est custodire set perdere, non defendere set exponere, non est instruere set prostituere, non est gregem pascere set mactare et deuorare, dicente Domino de illis : qui deuorant plebem meam sicut escam (Ps. 13, 4). » Panis igitur ecclesia militans est quasi quidam puteus ut est dictum. De puteo tantum eleuatur quis superius et non plus quam durat cathena cum qua eleuatur. Cathena autem tanto est longior quanto |206ra| in ea sunt plures anuli. Modo sic est quod primus anulus cathene, cum qua eleuamur ad celum de hoc puteo, est caritas qua fideles ecclesie uinculo dilectionis uniuntur. Cum isto autem anulo caritatis quidam habent anulum innocentie, sicut paruuli baptizati qui ante usum rationis decedunt. Quidam habent anulum penitentie cum ipsa caritate, sicut illi qui peccauerunt et postea penituerunt, et isti ceteris paribus non ita alte eleuantur. Alii sunt qui cum caritate habent multos anulos, quidam habent anulum uirginitatis, quidam anulum perfectionis doctorum, quidam anulum martirum, et isti ceteris paribus altius eleuantur. Nunc est ita quod beata Katerina que cathenula interpretatur, sicut dicitur in legenda 2147  : dictam uiam et modum per quem omnis sanctus est ad celum eleuatus, in se ipsa habuit et habuit enim anulum caritatis et amicitie, cui adiunctus est anulus austeritatis et penitentie ; habuit etiam cum hoc aureolam munditie uirginalis, aureolam doctrine magistralis et finaliter aureolam uictorie triumphalis. Fuit enim Virgo ista doctrix et martir, et ideo quia habuit cathenam longissimam in se tot perfectionis anulos continentem, idcirco ad celum non solum inferius ut tres sancti set superius cum doctoribus mediantibuspredictis anulis meruit eleuari, non solum quoad animam de qua non est dubium, set etiam quoad corpus |206rb| quod angelicis manibus in uertice montis Synay eleuatum est et sepultum, secundum quod sonat uerbum quod superius est assumptum : eleuauerunt. In quo uerbo a tribus comendatur : primo namque comendatur a dignitate naturam humane putredinis exaltante, eleuauerunt. Secundo a qualitate mensuram sue pulcritudinis demonstrante, archam. Tertio a claritate facturam sue ymaginis decorante, in sublime. In primo apparet exercitium perfectionis probate, eleuauerunt. In secundo iudicium plenitudinis celate, archam. Set in tertio fastigium fruitionis colate, in sublime.

Dico primo quod beata Katerina fuit exaltata contra conditionis sue naturam in quo apparet immensa dignitas. Scitis quod natura grauibus indidit quod se numquam possunt superius eleuari, ymmo res grauis rei leui copuletur, ita quod super rem leuem dominium habet, faciet eam descendere sicut patet in omnibus. Deducendo spiritualiter natura humana de se grauis est et ponderosa et impotens quantum est de se ad hoc ut superius eleuetur et hoc propter corporis pondus animam deprimentis. Corpus cum quod corrupitur aggrauat animam, Sap. 9 (15), cum enim corpus nostrum nihil aliud sit quam putredo et uermis, Job (17, 14) : putredini dixi etc. et Gen. 30 (3, 19) : puluis es et in puluerem reuerteris, secundum suam naturam non potest per seipsum superius eleuari nisi prius deposita grauitate. Spiritualiter naturalis locus |206va| anime nostre est esse superius per contemplationem celestium et amorem diuinorum. In signum Greci hominem appellauerunt antropum, eo quod sursum spectet eleuatus ab humo ad contemplationem sui artificis, secundum quod dicit Ysidorus 2148 , libro XI I capitulo : « Unde et inducit ibidem Ouidium dicentem : pronam spectant animalia cetera terram, os hominis sublime dedit celumque uidere iussit, et erectos ad sydera tollere uultus. » Et ideo quanto anima nostra est eleuata superius uersus celum, tanto redditur nobilior et fortior ad opera uirtuosa, propter quod dicit Ysa. 91 (51, 6) : leuate in celum oculos nostros, in celum scilicet et affectum qui sunt oculi anime. Set hodie plures terram respiciunt quam celum. Dicit enim Ysidorus 2149 , libro XI 4 capitulo de portentis, quod in Ethiopia sunt quidam homines qui archa uocantur qui incuruati uelut pecudes continue terram respiciunt nec ualent ad celum oculos eleuare. Isti sunt spiritualiter illi qui oculos suos statuerunt declinare in terram (Ps. 11, 16), quorum tota cogitatio intenta est ad malum omni tempore, semper de congregatione terrenorum cogitantes et numquam de spiritualibus. Figuram talium habemus Luc. 13 (11) de illa muliere que erat inclinata annis 19 nec poterat sursum respicere, quem locum exponens beatus Gregorius 2150 dicit ita : « Omnis peccator terrena cogitans, celestia non requirens, sursum respicere non ualet, quia dum inferiora |206vb| desideria sequitur, a mentis sue rectitudinis incuruatur, et hoc semper uidet quia sine intermissione cogitat. » Set unde est illa differentia quod aliqui terram respiciunt, aliqui celum ? Rationem reddit Anselmus 2151 , libro de Animalibus, dicens quod habundantia caloris staturam eorum in quibus est eleuat uersus celum. Unde defficientes in naturali calore incuruantur uersus terram sicut senes et paruuli. Spiritualiter per calorem in Scriptura intelligitur feruor dilectionis et caritatis. Ps. (54, 5) : concaluit cor meum in me. Illi ergo qui multum habent de illo calore superius eleuantur ad Deum, quia scriptis terrenis sola spiritualia querunt, set illi qui in illo calore deficiunt contra statum et naturam sue conditionis, terrena semper meditantur. Quantum autem de illo calore beata Katerina habuit ostenditur in legenda, ubi dicitur 2152 quod cum deberet decollari, erectis in celum oculis Dominum deprecabatur, unde de ipsa potest dici illud Ps. (148, 14) : confessio eius super celum et terram. Ipsa enim nomen Christi confessa est super terram quamdiu fuit in hoc mundo, et modo confitetur super celum propter quod celum ipsam benedicit, 2 Hes. 4 (III Esdr. 4, 36).

Tertio in auctoritate tangitur quod ipsa fruitur iocunditate illustrata claritate celestis palatii quia ecce illi gloria Dei Israel tribulationi et aduersitate tolerare in hoc mundo pro Christo debetur eterna gloria pro mercede. |207ra| Ita dicit Apostolus 2 Cor. 4 (17) illud : quod in presenti momentaneum est et leue tribulationis nostra supra modum in sublimitate eternum glorie pondus, propter quod dicit beatus Jeronimus 2153 in quadam epistula quod nullus labor durus, nullum tempus longum uideri debet quo gloria eternitatem requiritur. Et quia beata Katerina prius pro Christo laborem in presenti sustinuit, ideo gloriam promeruit eternitatis ut dicatur de ipsa quid scribitur Ysa. 39 (35, 2) : gloria Libani data est ei. Ecce aureola uirginum, decor carmeli. Ecce aureola martirium, et Sero. Ecce aureola et gloria doctorum. Ad quam nos perducat meritis ipsius ille qui est in secula benedictus. Amen.

Notes
2139.

Manipulus florum, Gloria eterna AG (Gregorius libro 4 Dialogorum) ; Gregorius Magnus, Dialogorum libri IV, IV, 36, 13 (A. de Vogüé, SChr 265, 1979, p. 122-123).

2140.

aqua] aquam P.

2141.

set] ut add. P.

2142.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 67.

2143.

beati] beatis P.

2144.

Non inveni.

2145.

multi] multos P.

2146.

Manipulus florum, Clericus L (Bernardus super Cant. sermo LXXVIII) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones super Cantica Canticorum, 77, 1 (SBO, II, p. 262).

2147.

Jacobus de Voragine, Legenda aurea, s. Catherina, p. 1204.

2148.

Isidorus Hispalensis, Etymologiarum siue Originum libri XX, XI, 1, 5 (W.M. Lindsay, Oxford, 1911, p. 1).

2149.

Exemplum 25.

2150.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, II, 31, 6 (PL 76, 1230C).

2151.

Non inueni.

2152.

Jacobus de Voragine, Legenda aurea, s. Catherina, p. 1211.

2153.

Manipulus florum, Labor F (Hieronymus in epistula) et Gloria eterna Z.