Sermon 92

Saint Dominique.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 207ra-va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 42ra-rb.
F. 207ra : Dabo illi stellam matutinam, Apo. II (28).

Sicut rosa inter flores qui plus habet de pulcritudine datur gratiosiori in mundo, sic stella matutina que inter stellas plus de splendore habet 2154 , debet dari illi qui gratiosior est in celo, secundum Apostolum, I ad Cor. VI (15, 41) : stella a stella differt in claritate, id est sanctus a sancto in gratia et gloria. Ideo Christus qui plus quam ceteri 2155 habet de plenitudine (Hebr. 1, 3) : cum sit splendor glorie et figure substantie eius,id est comparatur stelle matutine. Ideo debuit illi dari de qua Jeronimus 2156  : « Ceteris per partes gratia prestatur diffusa est in Maria ut totam infudit se plenitudo gratie. » Stella ista prophetata fuit oriri ex Jacob quia ubi est subplantatio uitiorum, ibi oritur ista stella |207rb|. In hac numquam fuit dominium uitii, ymmo conteruit actorem uitiorum. Ipsa enim conterit caput tuum (Gen. 3, 15). Vide quod ei promittit gratis dare xenium 2157 , dabo illi. Sydus quod lumen emittit, dirigens contra deuium, stellam. Et hanc diei premittit tanquam nuntium preuium, matutinam.

Circa primum nota quod simul cum illa stella descendit ros proficuus, sic cum luce istius stelle ros Spiritus Sancti. Alie etiam stelle iuxta istam non sic apparent. Ideo Joel II (10-11) : stelle retraxerunt splendorem suum et dedit Dominus uocem meam, quia nuntiante angelo uerbum caro factum (Jo. 1, 14) et in respectu eius modica erat sanctitas aliorum. Sequitur (Joel 2, 23) : letamini et exultate in Domino Deo uestro quia eam tristitiam, scilicet tenebra, euanuit torrente hac stella. Sequitur (Joel 2, 23) : quia dedit uobis doctorem iustitie. Ecce choruscatum huius stelle. Sequitur : et descendere faciet super nos ymbrem matutinam.

Circa secundum nota quod qui uult dirigi per stellam debet se eius directioni subicere. Ideo primus angelus errauit quia uoluit subici. Supra astra inquit celi exaltabo etc. (Is. 14, 13). Set boni in suis misteriis ab ea diriguntur que est quasi stella matutina in medio nebule etc. (Eccli. 50, 6). Ecce peccatoribus quasi nebulosus, penitentibus quasi luna plena, quia eos illuminat expellendo defectus set bonis quasi sol refulgens.

Circa tertium nota quod in illa parte unde sol oriri debet, apparet ista stella. Sic de Maria. Nec mirum si fuit quasi stella in Conceptione et quasi sol in Natiuitate, |207va| quia in se habet perfectiones omnium rerum. Nota quomodo ros proficuus cum ista stella descendit. Apoc. ult. (22, 16) : ego sum radix et genus Dauid stella splendida et matutina.

Notes
2154.

plus – habet] plus habet de splendore B.

2155.

quam ceteri] ceteris P, B.

2156.

Manipulus florum, Maria R (Hieronymus).

2157.

xenium] exennium P.