Sermon 93

Apôtres.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 207va-210ra.
Plan :
Thème – Le Christ est comparé à un aigle qui, du haut du ciel, vient en aide à ses petits. Les apôtres ont suivi l’exemple du Christ.
I – Les biens de ce monde sont corrompus.
II – Ils causent l’affliction et la mort.
F. 207va : Relictis omnibus secuti sunt eum (Luc. 5, 11).

[Thème] Unumquodque trahit naturaliter dont bien luy put venir. Ratio est secundum Philosophum 2158  : omnia bonum appetunt aut bonum honorabile aut utile aut delectabile. Quo unumquodque etc. Figura in euangelio ubi legitur quod, quando Christus ibat per mundum predicando, multi sequebantur eum. Mt. (4, 25) : secuti sunt eum turbe multe aliqui qui propter bona que predicabat eis, alii quia pascebat eos et alii quia curabat eos. Mt. 19 (2) : secute sunt turbe multe et curauit eos. Quo unumquodque etc. Exemplum in natura : legitur quod aquila 2159 , que est regina auium, est talis proprietatis quod in tantum est liberalis quod, quando cepit predam suam, non comedit sola set aliis sequentibus eam distribuit, et propter hoc alie aues sequuntur eam quia sperant aliquid habere. Filius Dei per aquilam intelligitur, primo sicut aquila ceteris auibus clarius uidet. Sic filius Dei, nam homo uidet que patent etc., alia non. Quia aquila quantumcumque sit in alto, cum uidet necessitatem pullorum inferius statim descendit et subuenit eis. Ita filius Dei, quantumcumque esset in alto quia in sinu Patris uel ad dexteram [fuit], tamen propter necessitatem quam sciebat nos habere, uoluit ad terram descendere et |207vb| carnem sumere et mortem subire et ita nos de manu dyaboli liberare. Ergo per aquilam filius Dei designatur sicut aquila prouocans ad uolandum etc. (Deut. 32, 11). Modo dico quod ista aquila ad hoc descendit ut predam suam, regnum scilicet paradysi, caperet, non solum pro se set pro illis qui eum sequerentur, et ideo isti apostoli qui per inspirationem Sancti Spiritus sentiebant et sciebant quod si ipsum sequerentur, haberent participationem prede sue, ideo relictis omnibus etc., uel sic sequerentur. Ergo si uolumus habere participationem prede sue, oportet quod ipsum sequamur. Sequemini uestigia eius (I Pe. 2, 21). Nota : qui uult alium bene sequi, oportet quod uadat per uiam quam incedit. Modo dico quod Christus transiuit in mundo duobus 2160 uiis. Prima fuit puritatis et innocentie, nam ipse est qui peccatum non fecit (I Pe. 2, 22) ; secunda 2161 austeritatis et penitentie, ergo relictis omnibus etc. Duo tanguntur, primo dispositio congrua ad faciliter sequendum, relictis omnibus, operatio strenua ad faciliter assequendum, secuti etc. Nota : qui habet transire passum multum strictum, oportet deponere illud quod portat. Exemplum de porta que est in Jerusalem. Nota ubi dicitur (Mt. 19, 24) : facilius est camelum per foramen etc. Modo dico quod passus quem habemus transire, est multum strictus scilicet mortis, in tantum quod nec corpus cum anima etc., ergo formali ratione cum bonis temporalibus. Ps. (Job 27, 19) : diues cum dor|208ra|mierit etc. Ergo fatui sunt qui se talibus onerant nam cum talibus transire non possunt. Set nota quod quidam similes sunt hericio 2162 qui se pomis in aculeis onerat et tunc uadit ad cauernam cantando, set quando uenit, non potest intrare et totum deponit quia nimis est stricta. Ergo qui uult secure transire oportet dimittere omnem malam affectionem ad mundana. Si uis perfectus esse etc. (Mt. 19, 21), id est ad perfectum statum paradysi, oportet huiusmodi dimittere et ad hoc assentit ratio, nam consuetudo est in religionibus et hoc rationabile quod qui comedunt in prima mensa non comedunt in secunda, nunc econtrario. Sic qui comedunt in presenti et habent quicquid uolunt, diuitias, honores et huiusmodi, nihil habebunt in celo. Figura Num. 33 (34, 15) nam ibi habetur quod filii Israel qui acceperunt partem suam citra flumina Jordanis non acceperunt ultra et econtrario. Sic illi qui circa flumen mortis acceperunt partem suam, nihil habebunt in celo et hoc satis iustum nam secundum Jeronimum 2163  : « Difficile, ymmo impossibile est, ut presentibus et futuris quis fruatur bonis, et hic uentrem, illic mentem impleatur, et sic in celo et in terra gloriosus appareat. » Set illi qui non accipiunt partem suam, qui non curant de diuitiis etc., illi habebunt partem in celo. Beati qui nunc esuritis quia saturabimini (Luc. 6, 21). Talibus dicet (Mt. 11, 21) : uenite qui laborati estis etc. Isti non habuerunt partem suam hic, nam si loquamur de Petro, ipse dicit in libro Clemen|208rb|tis 2164  : « Panis, inquit, solus mihi cum oliuis et raro cum oleribus in usu est. » Et Paulus dicit prima Cor. (4, 11) : usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus tibi uergis etc. Et finaliter mortem pro Christo sustinuerunt, Petrus crucifixus, Paulus decollatus, et loco sanguinis lac fluxit. Ideo de eis potest dici illud Judit. (15, 2) : relictis omnibus euadere conabantur et bene omnibus, quia non tantum bonis fortune set etiam nature. Ideo quia hic non habuerunt partem suam, nunc habent in celo et hodie percipere meruerunt, nam sicut legimus, statim quod fuerunt martirizati, statim uisi sunt introire ciuitatem romanam, induti preclaris uestibus, habentes coronas fulgentes in capitibus, et hoc erat signum quod statim quod fuerunt martirizati, habuerunt partem in celo. Paulus ianuis clausis uenit ad Cesarem et dixit sibi 2165  : « Cesar, ecce Paulus, Regni eterni et inuicti 2166 miles, uel nunc crede quod non sum mortuus set uiuus et hoc est bene signum etc. » Unde quilibet potest dicere illud Ps. (72, 26) : pars mea Deus in eternum, et si quilibet bene pensaret ualorem huius partis, faciliter contempneret ea que in mundo sunt. Unde Paulus, postquam uidit archana Dei paradysi, omnia arbitratus est ut stercora et quia pauci ualorem huius partis uident, ideo pauci querunt eam et cuilibet tali loquitur Salomon, Ecc. XI (20) : nescis quod tempus pretereat et mors appropinquat, et sic sit omnia et |208va| moriatur. Ubi nobis innuit duas malas conditiones que sunt in modo habendi bona mundi. Prima est infantia que excedit oculos mentis, nescit etc. ; secunda afflictio 2167 que inducit decorem mortis, mors etc.

[I] Dico quod bona mundi sunt plena corruptione, nescit etc., id est non cogitas quod tempus pretereat et tamen preterit. Recte hic uidentur dormire, nam illi qui dormiunt sunt istius conditionis et nature quod, cum excitantur, non recolunt de tempore quod fluxit dum dormirent. Modo dico quod illi qui habent diuitias, delicias, sunt quasi dormientes : dormitauerunt qui ascenderunt equos (Ps. 75, 7). Ratio est nam sicut illi qui dormiunt non utuntur ratione set sunt sicut bruta quia solum querunt illud quod est delectabile, non autem utile. Unde Eccles. (Eccle. 3, 18) : dixi in corde meo de filiis hominum quid essent similes bestiis etc. Alia ratio : nam sicut illi qui dormiunt uidetur eis dormiendo quod sicut magni, sicut episcopi etc., et tamen quando excitantur, nihil inueniunt, ita est de illis qui habent cor in mundo et qui habent bona mundi, uidetur eis quod sint magni, set quando excitantur post mortem nihil inueniunt. Dormierunt sompnium suum etc. (Ps. 75, 6). Et subito inuenient se totos nudos. Nota de episcopo 2168 qui accusatus non respondebat, set subito exutus uestibus pretiosis clamauerunt qui iudicii assistebant. Ergo dum tempus habemus etc. (Gal. 6, 10). Igitur qui bona mundi habent, uidentur dormire quia fre|208vb|quenter, quando excitantur in morte, nihil inueniunt se habere et ideo dico quod sicut dormientes, quando excitantur, non recolunt de tempore quod fluxit etc., ita diuites non aduertunt quod tempus pretereat ; et hoc multum mirabile nam sicut quod ad motum rote, in qua cognoscitur si aqua fluat uel stat, quia secundum cursum aque mouetur rota et uertitur, unde qui uidet rotam quiescere, signum est quod aqua quiesceret, set si uideret rotam fortiter mouere, modicum sensum haberet nisi iudicaret quod aqua mouetur. Modo dico quod corpus nostrum est sicut rota quia sicut rota ad modicum impulsum uertitur, sic corpus nostrum ad modicam temptationem uertitur ad peccatum. Alia ratio nam sicut rota pars que est modo inferior statim est superior, ita inter nos qui modo est superior statim erit inferior. Vide ergo si corpus tuum mouetur, aliquando si semper est in eodem statu, nam si sic signum est tibi aliquale quod tempus non preteriit, set si bene consideres, inuenies quod numquam in eodem statu permanet set semper uoluitur : nunc est sanus, nunc infirmus etc. Unde Job (14, 2) : bene natus etc. quasi flos egreditur etc. Ideo corpus nostrum est quasi rota etc., totus mundus currens secundum motum rote fortune, certum est quod tempus nostrum continue preteriit, nam dicit Augustinus 2169 quod « tempus presentis uite nihil aliud est quam quidam cursus ad mortem. » |209ra| Si ergo diuites et qui querunt honores etc. non aduertunt, hoc autem certum [est] quod bene sunt excecati. Unde facit eis dyabolus sicut fit sacriste de horologio. Unde possunt dici illud Ps. (143, 4) : homo uanitati etc. dies eius sicut etc. Et Salomon, Sap. 2 (5) : umbre transitus tempus nostrum. Et notabiliter comparat tempus nostrum temporali umbre, nam sicut umbra respondet corpori cuius est in magnitudine, ymmo frequenter est quod 2170 corpus parue quantitatis habet magnam umbram, et hoc est quando sol distat ab eo, quod est corpus maioris quantitatis, ita etiam non solum frequenter, ymmo ut semper illi qui sunt minoris uirtutis et ualoris, sunt qui plus habent de bonis huius mundi. Ps. (72, 12) : ecce ipsi peccatores etc. De hoc quasi admirando format quasi unam questionem dicens : quare uia impiorum prosperatur ? Bene est eis qui male agunt. Set ad hoc faciliter respondetur : nullum bonum remanet irremuneratum, nullum malum impunitum. Modo dico quod uix est ita bonus qui non faciat aliquod peccatum. Unde Paulus (I Jo. 1, 8) : si dixerimus quoniam peccatum etc. Ideo Salomon septies in die cadet iustus, ideo quia Deus non uult punire, ideo punit eos in presenti et quanto plus diligit eos, tanto plus punit et tribulat, unde Paulus in persona Christi : quod amo etc. Nam secundum Gregorium 2171  : « Quod lima ferro, flagellum grano, hoc tribulatio uiro iusto. » Modo si loquimur de malis, uix est ita malus quin faciat aliquod |209rb| bonum. Modo malum quod facit est magnum [ita] quod pena temporali puniri non potest, quia tali debetur pena infinita, nullum autem temporale est infinitum, set bonum quod faciunt est ita modicum quod faciliter potest remunerari in presenti, in futuro non remunerabuntur quia nihil coinquinatum intrabit in ea. Ergo restat quod in presenti, et sicut quanto plus Deus flagellat aliquem, tanto magis signum est quod plus ipsum diligat, et Deus plus nobis intendit ipsum remunerare in alio seculo. Ita quanto plus Deus remunerat in presenti, tanto signum est maius quod ipsum minus diligat et quod ipsum plus intendit punire in futuro. Nam secundum Gregorium 2172  : « Si Deus uerberat quos ad salutem perpetuam uocat, qui in hoc mundo flagellari non meretur, in inferno torquebitur. » Nota de hospite beati Germani. Ergo temporalia bene comparantur umbre, quia non semper respondet corpori. Ideo dico quod sicut umbra etc. Transit mundus et concupiscencia eius (I Jo. 2, 17). Et per consequens debemus ipsum dimittere. Qui uult esse amicus huius seculi inimicus Dei constituetur, Jo. (Jac. 4, 4). Sic fecerunt isti, nam Petrus ad uocem Domini dicentis (Act. 12, 8) : sequere me, statim relictis omnibus etc. post resurrectionem etc. Statim quod precepit eum, posuit se super aquas omnia relinquens, Paulus etiam statim quod Deus dixit sibi (Act. 9, 4) : Saule etc. Domine quid me uis facere. Ideo quia hic non fuerunt premiati, modo in celo gloriosissime premiantur |209va| nam inter alios apostolos illi [sunt] qui forte plus possunt apud Deum. Nota de presbitero moriente.

[II] Secundo in auctoritate dico quod bona mundi sunt plena afflictione quia conferunt mortem non tantum temporalem. Mors appropinquat etc. Quando sagittarius diu sagittauit ad signum, ultima sagitta debet esse propinquior termino quia magis excitatus est. Christus est sagittarius, quia sicut sagittarius quando trahit, tenet in manu et lignum et cordam, ita Deus in sagittando nos tenet in manu lignum iustitie et cordam misericordie, et tunc sicut quanto plus extendit cordam, tanto fortius percutit, ita quanto plus extendit cordam misericordie, quanto scilicet plus parcit, tanto post ea fortius percutiet, quia tunc utetur ligno iustitie, non corda misericordie. Ergo Deus sagittarius, modo dico quod sagitte quas mittit nobis sunt infirmitates nostre etc. Set ultima est mors. Modo uerum est quod Deus diu sagittauit nos. Nunc enim Deus non miserit non tantum unam set multas sagittas, ergo certum est quod mors est propinqua, et hoc dicit Sapientia, Sap. XIII (Eccli. 14, 12) : memor esto quoniam mors non tardabit. Augustinus 2173  : « Nihil sic a peccato reuocat sicut frequens mortis meditatio. » Ergo memor sis quantum ante te est mors. Ante faciem eius ibit mors (Habac. 3, 5). Nota autem : dicit quidam sapiens quod senes habent mortem ante se, quia quamdiu uiuere non possunt, ymmo continue mortem exspectant set |209vb| iuuenes habent mortem retro. Modo ictus qui a posteriori uenit est periculosior quam qui uenit ab ante. Ergo mors iuuenum est periculosior et plus deberet timeri quam senium. Dispone domui tue etc. (Is. 38, 1). Set aliqui sunt qui optime disponunt in corde suo de rebus suis, quando uident amicum suum mortuum, optime cogitant de morte et hoc multum utile, set multi sunt sicut porci qui uidentes alium 2174 clamant omnes set eo mortuo redeunt ad pascum. Sic multi timent dum uident amicum mortuum, set quando est sublatus et tumulatus, redeunt ad precedentia peccata, et talis memoria mortis parum ualet, talem autem memoriam non habebant isti. Ideo propter desiderium eternorum reliquerunt 2175 et mortem corporis pro Christo affectabant. Unde Paulus (Phil. 1, 23) : cupio dissolui etc. Habeamus ergo continue memoriam mortis et eam exspectemus. Sicut ceruus qui ante[quam] debet mori lacrimat 2176 , sic nos lacrimare debemus in corde per contritionem et istos sanctos implorare per affectionem, nam illi sunt per quos faciliter possumus peruenire ad gaudium paradysi. Unde refert Gregorius 2177 in Dyalogis quod quidam presbiter qui fuerat deuotus apostolis et maxime sanctitatis, dum deductus esset ad extrema uite, cum magna letitia clamare cepit : « Bene uenient domini mei etc. »

Notes
2158.

Non inveni.

2159.

Exemplum 26.

2160.

duobus] tribus P.

2161.

secunda] secundo P.

2162.

Exemplum 27.

2163.

Manipulus florum, Prosperitas G (Hieronymus in epistola quadam) ; Hieronymus, Epistulae¸ 118, 6 (I. Hilberg, CSEL 55, nouv. ed. 1996, p. 444).

2164.

Manipulus florum, Prosperitas G (Hieronymus in epistula quadam).

2165.

Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, prima pars, II, 8 (PL 188, 137D).

2166.

inuicti] nuntii P.

2167.

afflictio] afflictiua P.

2168.

Exemplum 28.

2169.

Augustinus Hipponensis, De Ciuitate Dei, XIII, 10 (B. Dombart, SL 48, 1955, p. 392).

2170.

est quod] quod est P.

2171.

Cf. Alanus de Insulis, Summa de arte predicatoria, 12 (PL 210, 136A).

2172.

Defensor Locociagensis, Liber scientillarum, 49 (PL 88, 681B).

2173.

Manipulus florum, Mors P (Augustinus libro exhortationum) ; cf. Augustinus Hipponensis, De Genesi contra Manicheos, II, 18 (PL 34, 219).

2174.

alium] malum P.

2175.

reliquerunt] relinquerunt P.

2176.

lacrimat] lacrimatur P.

2177.

Gregorius Magnus, Dialogorum libri IV, IV, 12, 4 (A. de Vogüé, SChr 265, 1979, p. 50).