Sermon 94

Apôtres.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 210ra-212rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 30rb-31rb.
Plan :
Prothème – Les vertus du conseil.
Thème – La communauté de ceux qui se sont rassemblés autour du Christ.
I – Le pouvoir suprême.
II – Ceux qui sont soumis à ce pouvoir.
III – La récompense offerte à la communauté.
F. 210ra : Principes populorum congregati sunt cum Deo, Ps. (46, 10).

[Prothème] Qui insultus accedit ad loquendum de arduis, periculo se exponit, ideo necesse habet consilium procurare. Ad hoc autem principes congregantur et prelati ut super arduis consilium habeatur, et quia hodie gloriosi principes terre congregati sunt cum Deo, ideo mentis passibus ad istud consilium eamus ut donum consilii ipse dat nobis a Deo per eorum suffragium quod dirigat in loquendo. Set quia uerba nostra pugnam habent contra uitia, ideo tale debet esse consilium per quod animemur, hoc autem consilium debet queri ab illis qui concordant cum sint magnanimes. Isti sunt principes populorum quorum consilio debet credi, dum bene concordant, et sunt unanimes congregati cum Deo.

Circa primum nota quod sicut 2178 est de principatu terreno et de celesti quia terrenus terminatur, non sic celestis, nam post mortem, cum caritas numquam excidat, sunt magis animati ad impetrandum subditis quos aliquando habuerunt in cura, hinc est quod quodlibet genus suum prelatum inuocat sicut nos beatum Dominicum. Ergo nostros principes inuocemus quia prope Deum sunt. Peruenerunt principes coniuncti psallentibus, Ps. (67, 26).

Circa secundum nota quod propter hoc non est credendum consilium inimici quia contra Dominum, contra conscienciam [est]. Non congregabo conuenticula eorum (Ps. 15, 4). Ubi ergo standum in consilio iustorum in congregatione, set quia inter omnes personas mulier dilecta facilius extrahit consilium de corde uiri, beata Virgo super salutem et omnem pulcritudinem |210rb| dilecta est a Domino. Ideo rogabimus eam ut sedeat cum principibus propter illud consilium impetrandum.

Principes populorum congregati sunt cum Deo, Ps. Eodem ordine quo congregantur religiosi in domo discipline et correctionis, congregantur in domo letitie et refectionis. Justum enim est ut qui principales sunt in labore et tribulatione, sint etiam principales in recreatione. Christus stetit in loco correctionis in cruce ubi accepit disciplinam propter nos, ubi fuerunt crux et lancea. Unde qui crucifiguntur et gladio moriuntur, congregantur cum eo. Quis autem propius congregatus cum isto uiro quam suus uicarius, qui post eum in cruce pependit, et quis propior fuerit lateri quam ille qui gladio uitam finiuit ? Ideo quia sic in disciplina fuerunt cum eo congregati, iustum fuit ut hodie congregarentur cum eo in domo refectionis, et sic per crucem alter alterum triumphans uice seruant laurenti president, quod bene ostendit Christus discipulis quando post Passionem, dum essent in unum congregati propter metum iudeorum : stetit Jhesus (Mt. 20, 32), et sequitur (II Reg. 12, 17) : quid comedit cum eis in Luca. Spiritualiter 2179 in nobis est 2180 quasi quedam religio, sensus sunt nouicii 2181 nondum plene instructi, interiores uires sunt magis domite et magis obedientes ratione. Duo prelati, intellectus et affectus, qui 2182 debent congregare ad capitulum et corrigere delicta, Paulus doctor est intellectus, hic gladio debet |210va| abscindere omne caput carnalis affectionis, Petrus qui interpretatur discalcians 2183 est affectus discalcians pedes affectionum a cupiditatibus terrenis. Isti duo sic se habentes congregantur cum Deo, quia hiis duobus tantum Deum capere possumus. Et sic ubi sunt duo uel tres congregati in nomine meo ubi sum in medio eorum (Mt. 18, 20). Principes populorum etc. Tanguntur tria 2184  : fastigium 2185 potentatus, principes, collegium famulatus, populorum, priuilegium uel solatium communitatis, congregati cum Deo. Haute seygnurie 2186 , seruable meynie et noble compagnie 2187 .

Circa primum nota quod iustum est quod homo probetur in principatu minori antequam assumatur ad maiorem. Ideo Deus [debet] cuilibet unum paruum principatum, scilicet se ipsum, ubi sunt serui, scilicet sensus, duces sunt desideria, affectus princeps regens 2188 secundum rectam rationem est intellectus. Igitur caueant principes et duces ne subiciant seruituti set custodiant suam libertatem, alioquin amittent principatum illius ciuitatis superne que libera est nec recipit nisi liberos, quod optime fecerunt principes illi, carnem in seruitutem redigentes et libertatem spiritus seruantes. Unde Petrus carnem subiecit supplicio crucis, Paulus etiam in tantum sicut princeps contra stimulum carnis sic pugnauit quod carnem triumphauit et uirginitatem seruauit. |210vb| Sciebant isti quod angeli qui non seruauerunt suum principatum set relinquerunt suum domicilium,reseruanturiudicio magni Dei, sicut dicitur in capitulo Jude (6). Facile est custodire hoc, quia intellectus recreatur 2189 circa omne uerum et affectus circa omne bonum, nec oportet quod descendant ad obediendum carni quia ergo isti bene se habuerunt, nam Petrus carnem subiecit 2190 supplicio, Paulus contra stimulum sicut bonus princeps pugnauit et hostem domesticum uicit uirginitatem seruans. Ideo Deus iudicauit eos esse dignos maiori principatu. Ecc. XLVIII (Eccli. 46, 16) : renouauit imperium. Hoc erat necesse. Petrus non faciebat nisi imperare et temperabat penas pro transgressione, ne ad perfectum ducebat pro sui obseruatione. Ideo nouam dedit quia sicut Paulus (Rom. 13, 8) dicit per unicum preceptum impletum : qui diligit proximum legem impleuit. Remissio pro transgressionibus indulgetur, quam sic solet fieri nouo imperatori : Christus concessit priuilegio Petro petenti (Mt. 18, 21) : quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei etc. Ymmo imperium Petri pertingit usque ad portam celi, iuxta illud (Mt. 16, 19) : tibi dabo claues regni celorum etc. quod est ei concessum a Christo, cui factus est principatus super humerum eius (Is. 9, 6). In Prou. IX (8, 15-16) : per me reges regnant, per me principes imperant. Set quia decet quod principes in|211ra|ungantur, ideo sequitur (Eccli. 46, 16) : et unxit principes in gente sua,ut suauiter adherent, non uiolenter, quia generosus est animus hominis, facilius ducitur quam trahatur. Unde processit hec unctio a capite (Ps. 132, 2) : sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. Sunt enim ualde propinqui capiti Christo. Ideo non est mirum si unguentum distillauit ad eos. Per barbam congrue designatur que humilitatem 2191 signat et isti sunt uiri uiuentium. Hausit Petrus hoc unguentum, uidetur quando dixit (Mt. 16, 16) : tu es Christus filii Dei uiui. Christus enim interpretatur unctus 2192 , in fonte unctionis hausit et certe caro et sanguis non reuelauit (Mt. 16, 17) ei set unctio Sancti Spiritus que est specialis unctio de hac (I) Jo. capitulo (2, 27) : unctio 2193 docebit uos de omnibus. Hac unctus est et Paulus qui de tot et tantis fuit eruditus. Unde in Ps. (104, 21) : constituit eum dominum domus sue pater scilicet filium et principem omnis possessionis sue, ut erudiret principes eius. Iste principatus totus unctus est, non putrefactus per mortem, unde Petro dictum est (Jo. 18, 11) : mitte gladium in uagena.Sub lege istorum principum nos uiuimus, quia legem illius habemus qui cepit uiuere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam secundum quam iudicabimur, unde sequitur (Eccli. 46, 17) : iudicabit in lege Domini congregationem. Magna securitas est ligari ista lege, nam et oues que simul sunt ligate aut simul pereunt aut simul saluantur. Nos sumus ligati uinculo regule cum apostolis qui iam sunt saluati, igitur seruemus |211rb| istam congregationem ut ad illam ueniamus, ut de Deo possit dici (Mt. 2, 4) : congregans omnes principes sacerdotes,scilicet apostolos, et scribas populi, scilicet doctores et predicatores. In Exodo habetur quoniam populus qui legem accepit congregabatur ad colligendum manna, et tamen secundum mensuram gomer habebat quilibet et non plus. Sic uiri Domini uidentes secundum obseruantiam regularem habebunt dulcedinem celestem.

[II] Circa secundum nota quod una persona non facit congregationem populi set plures, nec plures, si sint diuerse set quando sunt unite. Hec unio debet fieri per caritatem que facit implere legem sub qua uiuit populus. Plenitudo legis est dilectio, dicit Paulus ad Ro. (13, 10). Isti tantum in uita sua dilexerunt quod in morte non sunt separati, ymmo congregati. Je. (12, 13) : congrega eos quasi gregem ad uictimam et sanctifica eos in die occisionis et quia principes spirituales intendunt illos qui sunt de suo principatu ducere ad suam similitudinem, sicut patet de angelis de ordine principatuum qui intendunt nos perducere ad suum statum. Alioquin quando plures essent congregati, nisi essent honesti, congregatio turpior esset. Ad istum statum eleuamur modo in spe, tandem Deo iuuante in re. Ps. (61, 9) : sperate in eo omnis congregatio populi. Aliquando unus magnus dat uni congregationi quod non daret persone uni, sic Deus, si fuerimus bene uniti, dabit nobis donum suum, quoniam Dominus spes populi sui, Osee (Joel 3, 16). Sequitur (Ps. 61, 9) : effundite coram illo corda |211va| uestra quia delicata est diuina consolatio. Non enim admittentibus alienam ideo consolationem mundi, que est amaritudo respectu consolationis Dei, oportet effundere ut Deus suam consolationem infundat, alioquin non sentiretur diuina sicut aqua dulcis cadens in mare salsa efficitur et gutta mellis in dolio fellis amaricatur. Effundam super nos aquam mundam, Eze. XXXVI (25). Et sequitur (Eze. 36, 26) : et dabo uobis cor nouum. Et post sequitur (Eze. 36, 28) : et eritis mihi in populum et ego ero uobis in Deum. Sequitur : quomodo effundatur quod erat in corde per picturam sicut effunditur fimus latens sub cute. Sic per picturam contritionis effunditur quod erat in corde. Sequitur (Ps. 61, 9) : Deus adiuror noster in eternum. Ad dominum capitalem recurrere debet populus in necessitate. Si autem populus Dei sumus seruando legem suam, ipse nobis subueniret nam ipse qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (II Cor. 1, 4). Isti peregrini congregant quedam dulcia quibus caueant sibi a nimia siti. Sic dum sumus in hac uita, debemus querere diuinas consolationes ut te laudabilius fontem uite sitiamus. Hee quidem sunt prelibationes future beatitudinis. Beatus populus cuius Dominus Deus eius, Ps. (143, 15). In Num. XX capitulo (8) habetur quomodo Dominus dixit Moysi : uade congrega populum tuum et Aaron frater tuus coram petra et ipsa dabit nobis aquas Moyses assumptus ex aquis. Petrus uocatur de mari, Aaron montanus 2194 , Paulus usque ad |211vb| tertium celum raptus, hii congregant nos suis epistulis ad Petram. Christus qui dat nobis aquam sapientie, donec ad terram uiuentium ueniamus, possumus etiam de hac petra suggere mel.

[III] Circa tertium nota quod sicut concordia principiorum redundat ad omnia membra, faciens bonam complexionem et discordiam malam, sic enim est de concordia et discordia principum respectu totius principatus. Ideo uoluit Deus 2195 principes ecclesie congregatos esse secum, ut omnes de suo principatu participarent istam concordiam in qua est sanctitas animarum. Set grossa non possunt bene congregari quia habent partes nimis distantes. Sic corda superba que sic congregantur quod quasi in puncto se tangunt quia quod aliis dicunt uel faciunt est eis punctura et econtrario. Congregabo super eos mala, Deut. XXXII (23). Humiles autem in tantum intime congregantur ideo quod non possunt tangi, quin Deus tangatur, quod uni ex fratribus minimis fecisti mihi fecistis (Mt. 25, 40). Ad hoc autem quod sit perfecta congregatio oportet quod uniatur in omnibus. Ysa. ult. (66, 18) : hec dicti Dominus Deus meus ego cogitationes eorum et opera eorum uenio ut congregem, solent homines confluere et congregari ad uidendum aliquod spectaculum, secundum quod sunt dispositi uel ex cogitatione uel affectione uel operatione sicut lasciui ad coreas, ubi prouocantur ad ea ad que afficiuntur et de quibus |212ra| cogitant, et artifices mecanici [ad] exemplar sui operis ut dirigantur ad similiter operandum. Sic omnis cogitatio bona congregatur ad Deum. Cogitatio illorum apud altissimum, Sap. V (16), ubi ad melius excitatur. Similiter omnis operatio bona et omne quod opus est et optimum est ut perficietur. Cogitare enim de Christo est cogitare 2196 de exemplari omnis boni, ut opus bonum cogitationem sequatur, et sic cor et manus Domini confiteantur. Ps. (106, 1-2) : confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius, dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manibus inimici et de regibus congregauit eos. Sequitur (Is. 66, 18) : cum omnibus gentibus et linguis. Ego uideo quod isti nobiles [cogitant] ad sui originis principium siue in nupciis, siue in morte uel in exaltatione, sic nos ad Christum, qui est principium nostre regenerationis, cogitando de incarnatione quod de nupciis, de Passione et morte, de Resurrectione et Assensione. Hec enim sunt que nostri principes docuerunt in congregationibus suis. Joel 2 (3, 11) : erumpite et uenite omnes gentes de circuitu et congregamini. Item ex linguis isti clerici, quando uolunt loqui lingua latina de aliqua meteria utili congregant se sicut in disputationibus et in collationibus, sic ad loquendum de Deo, quod loqui de eo utile est precipue, hoc est faciendum quia omnes lingue non sufficiunt enarrare. Signum autem est quod quis diligit Deum, si de eo libenter loquitur et audit loqui |212rb| Ysa. 9u (45, 20) : congregamini uenite et accedite simul omnes qui saluati estis de gentibus et infra quia incuruabitur omne genum et iudicabit omnis lingua. Sequitur (Is. 66, 18) : ut uenient et uidebunt gloriam meam. Quamtumcumque affectiones sunt disperse circa ea que sunt ad finem, oportet tamen quod congregentur in fine ultimo qui non est nisi unus, hoc est in gloria, igitur congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua (Ps. 105, 47). Ad istam gloriam nos perducet.

Notes
2178.

sicut] cecus P, secus B.

2179.

spiritualiter om. B.

2180.

est om. B.

2181.

nouicii] nuntii B.

2182.

qui] que P.

2183.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 155.

2184.

principes – tria om. B.

2185.

fastigium] fastidium P, B.

2186.

seygnurie] seygnorie B.

2187.

compagnie] compaygnie B.

2188.

princeps regens] principes reges P.

2189.

recreatur] recreari P, B.

2190.

carnem subiecit] subiecit carnem B.

2191.

humilitatem] signat add. B.

2192.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 142.

2193.

unctio] utrum P, B.

2194.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 73.

2195.

Deus] quod add. P.

2196.

cogitare] cogitari P.