Sermon 95

Apôtres.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 212rb-213ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 33rb-vb.
F. 212rb : Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum, Mt. V (3).

Hec ecclesia inferior illam 2197 que superior est, quantum est possibile, ymitatur. Ideo cum hic illi qui sunt magis a terrenis spoliati sunt [ad] adorandum et impetrandum magis ydonei, utpote affectum magis liberum habentes ad uacandum diuinis, et illi qui sunt in celis sunt totaliter talibus spoliati, manifestum est quod sunt ad orandum et maxime dispositi, et quia quanto plus sunt ab istis inferioribus spoliati, tanto celestibus diuitiores effectu, unde et propter paupertatem regnum sunt adepti, inde est quod de bonis suis nobis possunt largius communicare, propter quod tales distribuntur in hiis uerbis. Solent enim rogari illi qui sunt in fertilitate. Tales sunt beati. Quando enim alicui succedunt omnia ad uotum, dicitur quod est beatus, tales sunt sancti omnes quia quicquid uolunt habent, alioquin non essent sancti. Ideo si petunt pro nobis gratiam optinebunt ; ex |212va| quo omnia cedunt eis ad uotum et sic participabimus de bonis eorum. De quolibet eorum potest exponi illud Ps. (64, 5) : beatus quem elegisti et assumpsisti inhabita etc. usque domus tue. Ideo quando munera contempnunt et tota uoluntate sunt pauperes spiritu, possent enim pauperes carere si acciperent munera, cum pauperes munera non habeant, set nullus potest se excusare quia omnis qui petit accipit (Mt. 7, 8), hoc est munus a lingua quod pauperes habere possunt. Propter quod per istos pauperes tamquam distributores datur gratia ab illo qui dispersit dedit pauperibus (Ps. 111, 9), tertio rogantur hii qui sunt in dignitate, set ecce ipsorum est regnum celorum (Mt. 5, 3). Nobiles ad misericordiam facilius inclinantur, illi autem de regno illo nobiliores sunt ceteris qui ad misericordiam prouiores. Talium enim est regnum celorum, Mt. (19, 14). Ymmo propter misericordiam assequatur homo regnum illud. Dauid in sua misericordia consecutus est sedem regni in secula, I Macha. (2, 57). Et quia super omnes regina est misericors, ideo ipsam rogabimus.

Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum, Mt. V. Secundum ecclesie inferioris statuta, nullus potest simul possidere plura beneficia cum cura set uel plura sine cura uel saltem unum 2198 cum cura et aliud 2199 sine cura. Ita est apud Deum nam impossibile est secundum legem diuinam quod simul homo habeat mundum istum et regnum celorum. Regnum meum non est de hoc mundo, Jo. |212vb| XIX (18, 36). Mundus iste exigit curam totius hominis et regnum celorum similiter totius cordis curam requirit. Ibi enim potest habere quicquid desiderat. Ideo cum omnia que appetit ibi sint unum, oportet quod se totum tondat in illud unum, quod patet in omnibus sanctis. Discurras per omnes, non inuenies aliquem qui saltem affectu non contempserit mundum istum. Potest ergo homo habere in uita ista beneficium regni celorum in spe, tandem cum istis sanctis in re, si contempnat temporalia, sicut dominus promisit adolescenti in Mt. (19, 27) et Petro dicenti : ecce nos reliquimus omnia, set ibi debet ponere curam, curam habere etiam preter mundum, dum tamen curam cordis non ponat in eo quia facilius est camelum per foramen acus transire etc. (Mt. 19, 24). Ibi enim debet homo magis residere ubi plus recipit, sic affectus hominis in celo. Unde habet omnia bona que isti sancti fecerunt. Ideo spiritu pauperes quo ad bona mundi diuites facti sunt in regno Dei ubi conuersabuntur cum beatis. Tanguntur quatuor : ibi est opulentus set status, beati, propter congregationem omnium bonorum mundus est subpeditatus quia pauperes spiritu, tales contempnunt mundum, excelsus est principatus, regni celorum, quod uel qui est eis mancipatus, quoniam ipsorum est. Eunque ount quant que lur 2200 suffit il sount beneuré et ount tot ceo munde en despit il sount poures 2201 de prosperité et de volenté haut estat et de grant |213ra| profit et si sount sanz tot countredit.

Circa primum nota quod unum bonum creatum cordi humano, quantum est in se, inuitat ad aliquid quasi diceret : « Non sufficio, uado ultra. » Hoc autem fecit Deus quia uult quod semper sumus secum sicut ipse est semper cum omnibus, set sicut de una re magna potest unus plus alio tenere, sic de Deo qui Deum clarius uidet habens plus de gratia et gloria plus de Deo habet.

Notes
2197.

illam] illa B.

2198.

unum] una exp. P.

2199.

aliud] aliquid P.

2200.

lur] lour B.

2201.

Poures] poure B.