Sermon 96

Omnibus sanctis.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 213ra-rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 42ra-rb.
F. 213ra : Fecisti nos Deo nostro regnum, Apo. V (10).

Qui exaltat aliquem de statu humili ad statum sublimiorem, dicitur eum fecisse uel creasse. Illa fet. Nos autem qui terra non eramus digni iuxta illud (Gen. 6, 7) : delebo,inquit, hominem quem feci a facie terre,celorum transiuimus fines et ipsa sede regali decoramur, sicut dicit Crisostomus 2202 . Ideo fecit nos Christus et sicut rex omnes de genere sponse sue particeps facit regie dignitatis, sic Christus introducens humanitatem omnes homines regni sui particeps fecit, quod fecit quando captiuam duxit captiuitatem etc. (Eph. 4, 8). Illi scilicet qui adhuc in mundo essent participes in spe, illi qui iam sunt in celo in re.

Tanguntur tria : efficiencie que sumus conditi, fecisti nos ; liberalis est ista factio quia nihil presupponit nec in creatione nec in recreatione, ubi peccatum quod nihil est presupponitur. Ideo magis diuina gratiarum actione homines autem semper presupponunt. Ps. (99, 3) : scitote quoniam dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non |213rb| ipsi nos.

Secundo Dei magnificentia cui sumus subditi, Deo nostro, qui in peccatis sunt multos habent 2203 dominos set qui iusti sunt unum Deum habent 2204 , cui seruire regnare est. Ps. (94, 6-7) : uenite adoremus et procidamus ante Deum ploremus ante Dominum qui fecit nos quia ipse est dominus Deus noster. In festo isto omnes sancti dicunt : « Venite, iustum est ymaginem subici suo illuminatori », dixit Dominus : faciamus hominem ad ymaginem etc. Gen. I (26).

Tertio regni eminentia qua sumus prediti, regnum, non possumus esse reges nisi Deus prius regnet in nobis, sicut patet in statu innocentie, et ita quamdiu Deus regnauit super hominem subiectum sibi, tamdiu homo bene rexit seipsum, et omnia in eo fuerunt bene ordinata. Primum querite regnum Dei etc. (Mt. 6, 33).

Notes
2202.

Non inueni.

2203.

habent] subditos add. et exp. B.

2204.

unum – habent] unum habent Dominum B.