Sermon 97

Sainte Lucie.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 213rb-vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 14ra-vb.
F. 213rb : Sic luceat lux uestra coram hominibus (Mt. 5, 16).

Dicit Seneca 2205 quod longum iter est per uerbum. Iter autem uel uia iustitie comparatur luci. Prou. IIII (18) : iustorum semita quasi lux splendens. Ideo Christus, ut breuius ac facilius nos reducat uel inducat ad lucidum iter iustitie, docet nos non solum uerbo set exemplo, proponens nobis pro lucido exemplari uitam beate Lucie. Sic luceat etc. Ubi proponitur nobis beata Lucia, primo tamquam signaculum mirande similitudinis, sic luceat. Secundo tamquam spectaculum admirande pulcritudinis, lux uestra. Tertio tamquam preambulum deducende multitudinis, coram hominibus.

Primo tamquam signaculum etc. Ecc. I (Eccli. 50, 6-7) : quasi luna |213va| plena etc. Sicut effulsit in templo Dei. A nouilunio usque ad plenilunium continue in lumine crescit et proficit. Sol ab oriente usque ad meridiem continue ascendit. Sic beata Lucia continue de bone in melius proficit, exemplo igitur eius : sic ambuletis ut habetis magis, I Thess. IIII (12). Sic facite ut sani sitis, Ecc. 3 (Eccli. 3, 2). Non sic impii, non sic (Ps. 1, 4). Figurata fuit hec ymago Lucia per illam puellam de qua in IIII Reg. (5, 4) legitur : et sic locuta est puella de terra Israel. Exemplo igitur eius sic loquimini et sic facite, Ja. II (12).

Secundo proponitur nobis tamquam spectaculum admirande pulcritudinis, lux, Sap. VII (29, 30) : est enim speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum luci comparata prior inuenitur quam illi succedit nos etc. Set hec est candor lucis eterne et spectaculum sine macula. Figura ad hoc in Ex. (38, 8) : factum est lauatorium de speculis mulierum, id est de exemplis sanctarum uirginum, in quo lauabantur ingressuri templum. Expone.

Tertio proponitur tamquam preambulum deducende multitudinis, coram hominibus. Itinerantes de nocte deducuntur cum lucerna antecedente. Lucerna dirigens, incendens in nocte infidelitatis et culpe, fuit beata Lucia. Vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet etc., Jo. (1, 4-5). Ipsa erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, Jo. (1, 9). Figurata fuit per columpnam ignis lucidam que deducebat filios Israel incedentes de nocte ad |213vb| terram promissionis. Ad litteram cantamus 2206 de ea : « Columpna es immobilis Lucia sponsa Christi. » Ex. XIII (22) : numquam defuit columpna nubis per diem et columpna ignis per noctem coram populo.

Notes
2205.

Cf. Seneca, Epistulae ad Lucilium, 6, 5 (F. Préchac, Paris: Belles Lettres, 1964, p. 17).

2206.

CAO, 3, 1855, S. Luciae.