Sermon 98

Couronne du Christ.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 213vb-217ra.
Plan :
Thème – Comparaison entre l’homme et un peintre. Le Christ doit être un modèle pour l’homme.
I – L’homme a infligé des blessures au Christ.
Il a accepté les blessures.
Son sang a été répandu.
Division 2 (Tren. 1, 12) : l’homme doit garder les yeux fixés sur la plaie du Christ.
Tous les hommes sont pécheurs.
Le temps imparti est bref.
La charité.
La gravité de la blessure.
II – La clémence du Christ.
III – Il a porté les péchés des hommes.
F. 213vb: Videte filie Syon regem Salomonem in dyademate, Can. 3° (11).

[Thème] Hec est differentia inter pictorem in arte et discipulum nondum perfectum, quia licet pictor perfectus possit depingere aliquam ymaginem absque hoc quod respiciat ad exemplar, discipulis tamen indiget semper presentia exemplaris. Figura Ex. 26 ubi legitur quod cum fuisset dictum Moysi quod edificaret tabenaculum, quod erat opus nouum et insolitum, dictum est ei (Ex. 25, 40) : inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Et quando discipulus in arte pictoria 2207 , nondum perfectus uult operari de proprio capite nec respicit ad exemplar, facit malos tractus et depingit ymagines in quibus sunt multe turpitudines et defectus. Figura Dan. 13 (9) ubi legitur de duobus senibus et quando uoluerunt peccare euerterunt sensum suum et declinauerunt oculos suos, ut non uiderent celum neque recordarentur iudiciorum iustorum. Spiritualiter, quamdiu homo est in hac uita, est sicut pictor : debet enim totis uiribus laborare quod sicut creatus est ad ymaginem eius quantum ad gratuitam. Colo. 3 (10) : induentes nouum hominem qui renouatur |214ra| in agnitionem Dei secundum ymaginem eius qui creauit eum. Ratio autem quare assimilamur pictori quia pictor, quando uult protrahere ymaginem, diligenter considerat dispositionem fundamenti super quod oportet ymaginem depingere. Tale enim posset esse fundamentum quod omnes colores suppositi perderentur. Sic spiritualiter [ymago] uirtutibus est pingenda, debet esse ne in fundamento cordis aliqua mala conditio dimittatur, quia per unam conditionem malam uirtutes adnihilantur et perducuntur. Ja. 2 (10) : quicumque totam legem seruauerit offendat autem in uno factus est omnium reus. Dicunt pictores quod debet ymago protrahi : esset de calce, consumeret omnes colores suppositos qui cum aqua essent distemperati. Spiritualiter cals significat auaritiam, quia sicut cals qui uidetur esse actu frigida per appositionem aque inflammatur, per aquam debet extingui, sic auaritia qui per habundantiam rerum temporalium satiari debet, istis tamen multiplicatis augmentatur. Unde Augustinus 2208 in epistula ad quemdam comitem : « Auarus uir inferno similis est quia infernus quantoscumque deuorauerit numquam dicit satis, sic et si omnes thesauri confluxerunt in auarum. » Modo sic est quod omnes uirtutes distemperari debent cum aqua deuotionis et caritatis qua 2209 omnia consumuntur, quando in fundamento cordis aliquid auaritie permittitur remanere. Gregorius 2210 13 Mor. : « Peccatum auaritie si permittitur remanere mentem quam infecerit ita grauem reddit |214rb| ut ad appetenda sublimia attolli non possit. » Ideo dicitur Prou. XV (27) : conturbat domum suam qui sectatur auaritiam. Ubi enim latet auaritia, tota domus uirtutum non solum conturbatur set etiam subuertitur, quia uenenum caritatis est cupiditas, sicut dicit Augustinus 2211 . Sumus igitur sicut pictores set non sicut perfecti in arte pictoria set sicut discipuli et sicut pingere addiscentes. Cuius ratio est : discipuli qui addiscunt pingere, non scribunt in re firma et stabili sicut est pergamenum uel paries, set scribunt in tabulis que possunt statim deleri. Set pictor perfectus scribit in re solida et durabili que non debet deleri. Spiritualiter beati qui iam in celo sunt, perfecti pictores sunt : quicquid in eis deputatum fuerit in perpetuum retinebunt. Je. 90 (50, 5) : ad Deum federe sempiterno quod nulla obliuione delebitur. Set nos sumus sicut discipuli qui illud quod pingimus, ponimus super rem uariabilem que numquam in eodem statu permanet. Hee sunt tabule cordis nostri, intellectus scilicet, memoria et uoluntas que sic sunt mutabiles quod in malum prona sunt ab adolescentia. O quam cogitatio sancta, affectio munda, diuinorum beneficiorum memoria et alia sancta proposita cito in nostris cordibus sunt deleta ! 4 Reg. 21 (13) : delebo Jerusalem sicut deleri solent tabule delens uertam. Et ducam crebrius stilum super faciem eius. Hoc potest dicere dyabolus de multis in quorum cordibus tamquam in Jerusalem, que interpretatur |214va| uisio pacis 2212 , deberet Christus cum uirtutibus pacifice quiescere, quorum tabule cordis a dyabolo crebrius complanantur. Sic igitur patet ex iam dictis quod nos quamdiu sumus in hac uita, sumus sicut pictores addiscentes et imperfecti. I Cor. 13 (10) : cum uenerit quod perfectum est euacuabitur quod ex parte est. Et propter hoc indigemus in operibus nostris presentia exemplaris, quo si caruerimus, multas turpes ymagines depingemus. Illud autem exemplar est Saluator noster, pro nobis corona spinea coronatus, quem nobis Spiritus Sanctus in operibus nostris omnibus proponit exemplar dicens : uidete filie Syon. In quibus uerbis tria facit.

[I] Primo amplificat studium consciencie pignoris, uidete filie Syon. Nota : inter omnes artifices, ille qui sollicitus respicit ad opus suum est minutor. Ex quo enim uenam alicuius aperuit, numquam diuertit oculum a uulnere quin continue ipsum respicit, quamdiu uulnus est apertim. Spiritualiter nos aperuimus uenas Christi, non solum lanceola sicut minutor set grossis clauis et lancea corone spinee multiplici punctura. Sicut enim aliquis, si propter me perdidisset terram, diceret 2213 quod ego ipsum exheredassem, sic quia Christus pro nobis habuit multas plagas, ueraciter dici potest quod nos plagauimus Christum. Zach. (13, 6) dicetur 2214 ei : quid sunt iste plage in medio manuum tuarum, et dicetur hiis : plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. Tante |214vb| autem et tales fuerunt iste plage, etiam fouee in Scriptura nuncupentur. Ps. (21, 17) : foderunt manus meas et pedes meos. Hoc autem fuit necessaria. Cuius ratio est : duabus de causis fiunt fouee in aliqua uilla.

[a] Prima est quando lupi et leones et huiusmodi animalia rapacia habundant in terra que bona deuastant et cum canibus rapi non possunt, tunc fiunt fouee [in] quibus ponitur agnus, et ibi dum credunt agnum capere capiuntur. Spiritualiter in mundo habundabunt animalia ferocia demones qui totum mundum deuorabant et a nullo capi poterant nec etiam superari, ymmo econtrario totus mundus ab uno uincebatur et in infernum trahebatur. Propter quod Saluator noster permisit in corpore suo foueas fieri, in quibus poni uoluit sicut agnus. Ysa. 63 (53, 7) : sicut ouis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum. Et sic dyabolus ipsum deuorare cupiens fuit ab ipso superatus. Jam princeps mundi huius eicitur foras (Jo. 12, 31). Unde Gregorius 2215 in Omeliis : « Dyabolus in uirgam crucis transglutiens uermem humanitatis, transfixus est homo diuinitatis. »

[b] Secunda causa quare fiunt fouee in aliqua uilla est defectus aque. Quando uilla sita est in deserto et non habet fontem, oportet fodere puteum, alias habitantes in uilla siti perirent. Mundus non habebat aquam uiuam, ymmo aquam quam mundus bibebat de Mortuo Mari scaturiebat, propter quod fossus est puteus |215ra| in latere Christi, de quo exiuit sanguis et aqua de quo tota ecclesia recreatur. Nota quomodo aqua putei, que descendit de monte et spiritualiter de cacumine montis, est dulcior, melior quam illa que in ualle scaturit. Christus autem ad Ysa. 2 (2) : mons erit inquit in nouissimis diebus preparatus mons Domini etc. De isto monte quia de eius pedibus et manibus et de cacumine, quia de capite fluxit sanguis dulcissimus et suauissimus, de quo dicit Augustinus 2216 in libro contra hereses : « Fusus est sanguis medici et factum est medicamentum frenetici. » De puteo etiam lateris sui fluxit sanguis et aqua que facta sunt nobis fons aque salientis in uitam eternam. Hic est puteus quem appellauit Agar, ad dominam suam est reuersa. Agar interpretatur 2217 suscitans festum uel aduena uel sollempnitas uigilie et significat hominem qui propter hoc quod uoluit suscitare festum esce scilicet sicut dii eritis, inquit serpens ad mulierem (Gen. 3, 5). Sicut dii Gen. 3 (23, 4) factus est peregrinus ad aduena paradysi. Ps. (38, 13) : aduena ego sum apud te et peregrinus. Ipse uoluit facere festum in paradyso propter quod hodie facit uigiliam et multiplici miserie subiectus. Modo sic est quod in benedicto isto puero qui fossus est in manibus, pedibus et latere Christi, Deus ipsum uidit oculo misericordie et propter hoc fecit ipsum ad dominam suam Ecclesiam scilicet triumphantem redire. Iste est beatissimus puteus uiuentis et uidentis, quia per ipsum |215rb| ducimur ad uitam eternam que consistit in uisione diuina. Sic igitur apparet quod nos aperuimus uenas Christi, quia propter nos uene eius, latus, caput, manus et pedes sunt aperti. Idcirco ab ipsis numquam debemus diuertere oculum mentis quin aspectus cordis nostri ad plagas Christi continue sit affixus, ad quod nos hortatur Tren. I d (12) : o uos omnes qui transitis per uiam attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus. Et nota quod in hac auctoritate tanguntur quatuor quibus nos admonent ut a plagis Christi numquam mentis oculos diuertamus.

[a] Primum est communitas infecti generis, o uos omnes, hoc est rationabile ut omnes qui eodem modo laborant, querant idem remedium. Modo sic est quod omnes eumdem morbum patimur. Cuius ratio est : dicit Ysidorus 2218 quod quando lupus occidit ouem, morsus eius sic inficit lanam eius quod uestem ex ea factam reddit pediculosam, in tantum quod non a pediculis perfecte purgari potest. Lupus inferni dyabolus ouem, primos scilicet parentes, occidit et totam lanam eorum sic infecit quod nos omnes qui ab ipsis descendimus, tot habemus peccati originalis et aliorum peccatorum actualium pediculos, quod uix autem numquam possumus expurgari. Ideo dicit Ps. (13, 13) : omnes declinauerunt simul inutiles facti sumus. Et Ysa. 63 (53, 6) : omnes nos quasi oues errauimus. Modo sic est quod Christus, qui plagatus est, est medicus et medicina. Nota : est quidam |215va| uermis qui dicitur rubeta qui habet unum iecur quod datur ab antitoto contra toxicum uel uenenum. Christus uocat se uermem in Ps. (21, 7) : ego autem sum uermis et non homo. Jecur suum est eius Passio. Dicitur enim iecur eo quod ibi iaceat pir 2219 , id est ignis. In Passione autem ista apparuit ignis nimie caritatis. Ro. V (8-9) : commendat autem Deus suam caritatem in nobis cum adhuc peccatores essemus secundum tempus Christus pro nobis mortuus. Modo sic est quod illud iecur est antitotum et medicina contra toxicum originalis peccati quo in primis parentibus fuerimus intoxicati et contra uenenum peccati actualis, quo cotidie per temptationes demonum ueneramur. Ab omnibus istis per Christi Passionem liberamur. I Pe. 2 (3, 18) : Christus semel pro peccatis nostris mortuus est iustus pro iniussis ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne uiuificatos autem spiritu. Et propter hoc omnes ad ipsum tamquam ad remedium debemus currere et numquam ab eius plagis diuertere oculos mentis nostre. Figura Luc. 4 (40) : omnes qui habebant infirmos uariis langoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus imponens curabit eos.

[b] Secundum est breuitas indulti temporis, qui transitis per uiam. Vita nostra non est nisi quidam transitus et ideo festinare debemus. Nota : inter omnes peregrinos, isti habent festinare qui inter se et locum ad quem tendunt |215vb| habent fluxum maris, sicut est in monte Sancti Michaelis 2220  : dum enim est refluxus maris, libere transeunt. Si ergo fluxus maris eos ocupauerit, subito submerguntur. Spiritualiter nos omnes quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Locus autem ad quem tendimus facere transitum est in celum. Modo inter nos et celum quamdiu durat iste refluxus, possumus ad celum libere, secure et absque submersione transire, et propter hoc concludit Apostolus (Gal. 6, 10) : ergo dum tempus habemus operemur bonum. Habemus etiam fluxum iustitie, propter quod si distulerimus penitere, timere debemus ne subito ueniat iste fluxus, qui cum Egyptiis nos submergat, de quibus dicitur Ex. 3 (15, 9) : submersi sunt quasi plumbum in aquis uehementibus etc. Filii autem Israel ambulauerunt. Idcirco Ecc. V (Eccli. 5, 8-9) : ne tardes conuerti ad Dominum et ne differas te de die in diem, subito ueniet ira illius et in tempore uindicte disperdet te. Breuitas ergo indulti temporis debet nos compellere ut semper oculos habeamus ad Christum, quia uita nostra non est nisi quidam transitus per uiam huius mundi Sap. 2 (3) : transiet uita nostra tamquam uestigium nubis et sicut nebula dissoluetur. Et Jac. 4 (14) : que enim est uita nostra uapor est ad modicum parens.

[c] Tertium est caritas offensi federis uel impensi. Attendite et uidete. Nota : longe plus tenetur horas audire et ad ipsas attendere canonicus |216ra| actu prebendam accipiens quam exspectans. Nos sumus sicut canonici qui iam recipimus prebendam celestem, Christum promissum in lege, redemptionem per ipsum factam, Spiritum Sanctum ab eo missum, nos ipsi primities spiritus habentes antiqui fuerunt sicut canonici exspectantes. Ysa. 29 (28, 10) : exspecta modicum ibi. Et Os. 3 (3) : diebus multis exspectabis me. Modo antiqui patres cum maximo desiderio et cordis attensione se habebant ad Christum. Abraham pater noster exultauit ut uideret diem meum, Jo. 9 (8, 56). Ergo longe plus nos debemus diligere et ad ipsum attendere. Ysa. 63 (51, 1-2) : attendite ad petram et ad cauernam laci unde precisi estis. Attendite ad Abraham patrem nostrum. Abraham pater multarum gentium interpretatur 2221 et significat Christum qui non solum est pater noster per creationem, ymmo etiam per recreationem et redemptionem. Patrem uocabis me et post me ingredi non cessabis, Jer. 3 (19). Hic est lapis unde excisi sumus. Nota : est quidam lapis qui uocatur ceraunus qui cadit de nubibus qui uidetur nostrum fulguris. Hic lapis significat Christum qui de nubibus celi et uteri uirginalis descendit. Ysa. 46 (45, 8) : rorate celi desuper et nubes pluant iustum etc. Virtus eius fuit et est contra dyabolum, de quo dicit Luc. X (18) : uidebam Sathanam sicut fulgur de celo cadentem. In ipsa fuit cauerna laci |216rb| plagarum multarum, unde tota salus nostra est excisa. Ad ista semper debet attendere corda nostra. Cant. 3 (2, 13) : surge propa amica mea speciosa mea et ueni columba mea in foraminibus, petre in cauerna macerie.Hoc et in foraminibus pedum manuum et capitis in cauerna lateris debet semper residere oculus mentis nostre.

[d] Quartum est quantitas uel grauitas inflicti uulneris. Si est dolor sicut dolor meus (Lam. 1, 12). Nota : preter dolorem quod patiens sustinet propter tormentum passionis, duo sunt que dolorem aggrauant passionis. Unum est quod patitur sine causa et quando ei iuste patitur, leuius portat. Luc 23 (41) : nos quidem iuste nam digna factis recepimus. Hic uero nihil mali gessit, aliud est quando patitur, propter finem et ipse illo fine frustratur. Quando enim optinent illud pro quo patiuntur 2222 , dolor aliqualiter mitigatur. Jo. 16 (21) : mulier dum parit tristitiam habet etc. et sequitur : cum autem peperit iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundo, quasi dicat : dolor tollitur propter finem intentum quam consequatur. Sic est hic, si comparemus passionem Christi ad passiones aliorum martirum. Longe et extimabiliter fuit maior, set preter tormentum quod in passione sustinuit, aggrauatur eius dolor, quia sine causa passus est quia peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius (I Pe. 2, 22). Unde Ps. (54, 13-14) : si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem |216va| utique tu uero homo unanimis etc. Item quia passio eius quantum ad multos non consequitur finem intentum. Cum enim finis sue passionis fuerit salus nostra et pro uno saluato centum dampnentur, dolor 2223 eius non immerito aggrauatur. Unde beatus Bernardus 2224 in sermone in persona Christi : « Nonne satis propter te uulneratus sum ? Numquid pro iniquitate tua afflictus sum ? Cur addis afflictionem afflicto ? Magis aggrauant me uulnera peccati tui quam uulnera corporis mei. » Unde de Christo possumus dicere illud, primo Paral. 4 (9) : uocauit nomen eius Jabes dicens quia peperi me dulcore. Jabes interpretatur siccitas uel exsiccata 2225 et significat multos qui sunt sicci et exsiccati ab omni humore deuotionis et pietatis. Ps. (142, 6) : anima mea sicut terra sine aque tibi. Quos tamen Christus quantum in eo fuit cum dulcore maximo peperit ad salutem. De quo dolore dici potest illud Job 20 (22) : omnis dolor irruet super eum. Et in Psalmo (30, 11) dicit : defecit in dolore uita mea.

[II] Secundum quod principaliter tangitur quod magnificat clementiam, beneficium clementie altioris. Videte inquit filie Syon regem Salomonem. Salomon interpretatur pacificus 2226 , mentes pacificaret et ad Deum patrem reconciliari uoluit, flagellari, crucifigi, in quo apparuit sue clementie et beneficii magnitudo. Nota : si princeps in aliquo afflictu multos de exercitu suo perdat, inter quos sunt quidam principes et quidam |216vb| pauperes, si principes non redimat et pro redemptione multa ponat, ad pauperes maximum signum dilectionis ostendit. Spiritualiter de exercitu Dei multi principes, angeli scilicet, et multi pauperes, homines scilicet, fuerunt capti et perditi per peccatum. Modo sic est quod Christus istos principes non redemit. Heb. 2° (16) : nusquam enim angelos apprehendit. Set pro redimendis pauperibus hominibus maxima posuit quia pro eorum redemptione tradidit semetipsum. Huius figuram habemus 2 Paral. I (6) ubi dicitur sic : ascendit Salomon ad altare eneum coram tabernaculo federis Domini et optulit in eo mille hostias. Salomon, ut dictum est, significat Christum, altare eneum crucem super quam ascendit Christus et ibi optulit mille hostias, id est semetipsum, qui mille hostiam et propter oblationis perfectionem quia contra hostes scilicet dominatur demones est oblatus, et hoc coram tabernaculo federis Domini quia per istam hostiam Deo reconciliati cum ipso sumus federati. Ephe. 2 (14) : ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum, et sequitur : ut condat duos in semetipsum in unum hominem faciens pacem et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens in semetipso.

[III] Tertium quod principaliter tangitur est quod specificat uituperium contumelie grauioris. In dyademate. Nota : res parui ponderis portatur in uluis uel brachiis, set res que multum ponderat super humeros et super caput, |217ra| ita quod quandoque caput et humeri pre ponderis magnitudine inclinantur, antiquitus Deo dicebatur portare defectus patrum in brachiis. Os. XI (3) : portabam eos in brachiis meis. Set peccata nostra tamquam onus grauissimum pertulit in corpore suo super lignum et etiam super caput suum sustinuit istud onus, propter quod sic fuit inclinatus. Quod inclinato capite emisit spiritum, ideo bene dicitur esse uituperium contumelie grauioris. Sap. VIII (18, 24) : magnificentia tua in dyademate capitis illius erat scripta. Magnificentia Dei patris fuit quando mundum per Passionem filii uoluit reconciliari, que in cordis spinea scripta fuit per quam nobis coronam meruit sempiternam, quam nobis concedat etc.

Notes
2207.

pictoria] qui add. P.

2208.

Manipulus florum, Auaritia C (Augustinus in epistula ad comitem) ; ps.-Augustinus, Liber exhortationis, uulgo de salutaribus documentis, 30 (PL 40, 1058) ; Basilius, Admonitio ad Filium Spiritualem, IX (F. Lehmann, München, 1955, p. 46).

2209.

qua] que P.

2210.

Gregorius Magnus, Moralia in Job, XIV, 53 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 736).

2211.

Augustinus Hipponensis, De diversis questionibus octoginta tribus, XXXVI (A. Mutzenbecher, SL 44A, 1975, p. 54).

2212.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 121.

2213.

diceret] diceretur P.

2214.

dicetur] diceretur exp. P.

2215.

Manipulus florum, Crux I (Gregorius in homelia).

2216.

Manipulus florum, Passio C (Augustinus in libro contra quinque hereses) ; Quoduultdeus, Aduersus quinque hereses, VII, 30 (R. Braun, SL 60, 1976, p. 297).

2217.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 155.

2218.

Non inueni.

2219.

piros] pir P.

2220.

Exemplum 29.

2221.

Non inveni.

2222.

patiuntur] patitur P.

2223.

dolor] dolore P.

2224.

Manipulus florum, Passio AI (Bernardus in quodam sermone).

2225.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 100.

2226.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 138.