Sermon 100

De uno confessore.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 221va-vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 42rb.
F. 221va : Considerauit semitas domus sue, Prou. ult. (31, 27).

Ad dominam pertinet res domus sic ordinate ut libere possint intrantes per |221vb| domum ambulare et pedibus non offendant. Domina domus ecclesie Maria est 2263 quibus offendunt pedes hominum qui in ecclesia sunt positi 2264 . Ideo prouidet predicatoribus quo ordinentur ista, impetrans eis gratiam docendi et auditoribus gratiam implendi, et sic domus ecclesie ordinet et non sunt in ea offense set semite eius libere sunt. Vide curam diligentem, considerauit, stratam multam dirigentem, semitas domus sue, illa debet habere officium que diligenter exequitur, hec est huiusmodi quia numquam finxit se.

Circa secundum nota quod officium sibi proprium est circa domum Dei, quia propter se ipsam que domus Dei est 2265 scit quomodo domus Dei debeat aptari ut ad eam ueniat Deus.

Considerauit semitas domus sue, Prou. ult. Sicut dicitur communiter homo non est bene cautus donec errauit, ideo permittit aliquando hominem ut in posterum cautior sit, tunc adhibet remedium contra ea que sibi fuerunt causa erroris, quod bene probatur per ea que circa istam dominam gesta sunt. Considerauit enim uias quibus peccatum in eam intrauerat, et ibi posuit spinas penitentie ne de cetero culpa transiret, discretio studii, considerauit, directio compendii, semitas, protectio presidii, domus sue.

Notes
2263.

est] ea P, B.

2264.

positi] posita P, sunt peccata B.

2265.

Dei est om. P.